useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1364 XI 05
Signature: 1364 XI 05
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. November 1364
Szigfrid pannonhalmi apát és megyeri Varjú Benedek fiaival együtt Vilmos, pécsi püspök s a király ispánja előtt bizonyos szentlőrinci szőlőre s földre kiegyeznek.  

orig.Vilmos püspök, pécsi; titkoskancellár
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207289
Graphics: 
x
Nos Wilhelmus, Dei et apostolice sedis gratia episcopus ecclesie Quinqueecclesiensis, comes capelle et secretarius cancellarius serenissimi principis domini Lodovici, eadem gratia regis Hungarie, memorie conmendantes significamus tenore presentium, quibus expedit universis, quod fratre Paulo, ordinis Sancti Benedicti, pro religiosis viris domino Syffrido abbate et conventu monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie cum litteris procuratoriis eorundem ab una, ex altera autem parte Benedicto dicto Warry de Meger personaliter pro se et pro Andrea et Nicolao filiis suis cum procuratoriis litteris capituli ecclesie Iauriensis in nostri presentia constitutis per easdem partes propositum extitit et relatum ministerio vive vocis, quod, cum inter ipsos, videlicet dominum Syffridum abbatem et conventum, ut actores, ac Benedictum et filios suos, ut in causam attractos, in figura iudicii magnifici viri comitis Stephani Bubeek, iudicis curie regie, super eo, quod iidem Benedictus et filii sui de quadam particula vinee ipsorum intra territorium et metales limites possessionis dictorum domini abbatis et conventus ac monasterii Zentleurench vocate habita, ius montanum seu terragium et decimas eisdem domino abbati et conventui ac monasterio provenire debentes a pluribus retroactis temporibus non solvisset, necnon super facto cuiusdam particule terre arabilis cum modico feneto iuxta predictam vineam adiacentis longa fuisset ventilata materia questionis, ipsaque demum particula vinee secundum iudiciariam predicti iudicis una cum pretacta particula terre arabilis et feneto per hominem regium sub testimonio capituli Vesprimiensis ecclesie cum aliis probis viris in duobus iugeribus terre estimate extitissent, tandem ipse partes, ut de medio earum ulterius litis vel dissensionis occasione totaliter extirpata mutue possint pacis et amicitie pulchritudine gratulari, per amicabilem ordinationem specialiter reverendi in Christo patris domini Stephani, episcopi ecclesie Nitriensis, sacreque theologie magistri et aliorum proborum ac nobilium virorum inter se concordassent et coram nobis super premissis omnibus concordarunt in perpetuum tali modo: quod primo prefatus Benedictus in propria et predictorum filiorum suorum personis ratione temerarie detentionis premissorum terragii et decimarum atque gravaminis, quod ipsi pretextu non solutionis eorundem incurrere potuissent iustitie per vigorem, memoratas particulas vinee scilicet et terre arabilis cum feneto, super quibus fuisset hactenus questio sive contentio inter partes, prenominatis domino abbati et conventui ac monasterio Sancti Martini secundum omnimodum processum, estimationem et designationem per predictos regium et Vesprimiensis capituli homines factos admisit, dedit, statuit, assignavit et reliquit plenarie et sponte coram nobis cum omnibus suis utilitatibus, fructibus et pertinentiis, presentibus et futuris ad prenotatam possessionem dicti monasterii Zentleurench appellatum applicandas et sub metis eiusdem includendas ac sic perpetuo et irrevocabiliter possidendas pariter et habendas, assumendo nichilominus, quod ipse partes in quindenis festi Nativitatis Virginis gloriose proxime nunc venturis [1364. szept. 22.] ad faciem sepedicte possessionis Sancti Martini, Zentleurench nuncupatam vigore litterarum regalium per anni circulum ad possessionum reambulationes et metarum erectiones inter alia dictis domino abbati et conventui generaliter concessarum accedendo per unum ex hominibus regiis in eisdem litteris nominatim contentis sub testimonio suprascripti capituli ecclesie Iauriensis ipsam possessionem Zentleurench a parte possessionis ipsorum Benedicti et filiorum suorum similiter Zenthleurench nominati reambulari facere et omnes metas inter easdem duas possessiones distinctive habitas a primis usque ad finales renovare, abolitas restaurare et novas in locis necessariis elevare, sicque ipsis possessionibus metaliter separatis unicuique parti sua iura possessionaria pacifice possidenda perpetuo amicabiliter et absque ulteriori strepitu relinquere teneantur. Preterea adiectum et assumptum extitit per partes predictas, quod quecunque dissensiones, nocumenta, dampna et aliorum quorumlibet malorum genera hucusque per ipsas partes sibi alterutrum, quovis modo irrogata extitissent, annullata sint deinceps penitus et sopita tempore sempiterno, littereque quevis, quoquo modo exinde confecte, casse existant et nullius omnino momenti, tali modo obligaminis apposito et per partes ipsas uniformiter acceptato, quod quecunque ipsarum partium tempore succedente presentem concordiam aut suos articulos presumeret per se vel alios violare vel retractare, penam quinquaginta marcarum absque iudicis portione ante litis ingressum deponendarum contra partem in premissis firmiter persistentem incurreret eo facto. Ad que omnia et singula suprascripta pretitulatus frater Paulus dominum Syffridum abbatem et conventum auctoritate procuratoria antedicta, predictus etiam Benedictus dictus Waryw, seipsum personaliter ac Andream et Nicolaum, filios suos preallegatos, similiter procuratoria potestate obligaverunt firmiter coram nobis. In quorum omnium memoriam, stabilitatemque perpetuam presentes litteras concessimus sigilli regii, quo pretextu honoris comitatus capelle predicte utimur, appensione munitas. Datum in Wyssegrad, in festo Sancti Emerici ducis et confessoris, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo quarto. [1364. nov. 5.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.