useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1367 VIII 20
Signature: 1367 VIII 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. August 1367
Lajos király meghagyja mindazoknak, kik a nyúli Felkertnek nevezett helyen szőlőket bírnak, hogy ha a győri püspök csak bérli a béli apát bortizedeit, akkor a jövőben ennek tartoznak a tizedeket megadni.  

orig.Lajos I király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207330
Graphics: 
x
Lodovicus, Dei gratia rex Hungarie, fidelibus suis universis populis de villis Nyul et Nyulfyl vocatis ac civibus Iauriensibus et aliis quibuslibet hominibus vineas in territorio montis Nyul, Feelkerth nuncupato, possidentibus, quibus presentes ostenduntur, salutem et gratiam. Dicit nobis religiosus vir frater Paulus, abbas monasterii de Beel, quod venerabilis in Christo pater dominus Colomanus, episcopus Iauriensis, ex concessione Stephani et Nicolai abbatum, ipsum immediate precedentium, decimas vini dicti territorii Feelkeerth pro certa vini quantitate tenuisset et percepisset conductive per aliquos paucos annos; nunc vero, quia ipse frater Paulus huiusmodi conductoriam cautionem diutius observare nolendo easdem decimas a modo per se pro predicto monasterio suo recipere seu exigere et exigi facere niteretur, dictus dominus episcopus nedum ipsas decimas sibi pacifice remittere recusaret, verum etiam ipsum abbatem et suum monasterium nullum ius decimis in eisdem habere contendendo de earum possessione et dominio totaliter excludere conaretur in sue conscientie lesionem et dicti monasterii grande dampnum. Cum igitur non expediat, ut scienter in regno nostro tales iniurias fieri permittamus, fidelitati vestre precipiendo mandamus firmiter et districte, quatenus visis presentibus prehabita ||
inter vos ad fidem vestram Deo debitam et fidelitatem, qua sacre corone nostre tenemini, premeditatione matura, si vobis constiterit memoratum monasterium de Beel et suos rectores, eorumque officiales in personis eorumdem ante tempus prenotate conductorie concessionis pretactas decimas percepisse et in earum dominio perstitisse, prefatumque dominum episcopum eisdem ex assignatione prescriptorum abbatum postea et hactenus conventionaliter tenuisse ac pro eisdem decimis ipsis abbatibus et predicto moderno tempore vindemie duo vasa vini annis singulis persolvisse, tunc non sepedicto domino episcopo aut suis decimatoribus, sed prenotato abbati de Beel et suo monasterio, eorumque hominibus ad hoc deputandis a modo et deinceps semper modo iusto et debito extradare et persolvere debeatis, contradictione quorumlibet non obstante. Secus in premissis sub obtentu gratie nostre facere non ausuri, vel saltem cur presens nostrum mandatum non expleretis nostre insinuare teneamini rationabiliter maiestati. Datum Albe, in festo Sancti Stephani regis et confessoris, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo septimo. [1367. aug. 20.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.