useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1383 V 24
Signature: 1383 V 24
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Mai 1383
Garai Miklós nádor a kadarkuthi vám harmad- és tizedrészét a pannonhalmi apátságnak ítéli.  

orig.Garai Miklós nádor
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207443
Graphics: 
x
Nos Nicolaus de Gara, regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum, memorie conmendates tenore presentium significamus, quibus expedit universis, quod nobis tricesimo die octavarum diei Cinerum proxime preteritarum [1383. márc. 12.] una cum regni nobilibus pro faciendo moderativo iudicio causantibus, in sede nostra iudiciaria sedentibus vir religiosus frater Petrus, prepositus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, pro religioso viro domino fratre Stephano, abbate dicti monasterii Sancti Martini, cum procuratoriis litteris conventus loci eiusdem ad nostram veniendo presentiam quasdam sex litteras, unam videlicet conventus Symigiensis, duas autem capituli Iauriensis recaptivatorias pariter et citatorias ad litteratoria mandata dominorum nostrorum condam Lodovici regis felicis recordationis et inclite Marie regine, unam regie maiestati, et duas nobis rescriptas, tres vero iudiciales, unam scilicet Nicolai de Zeech, iudicis curie regie et duas nostras omnino in annis proxime transacto et presenti in diversis terminis confectas et emanatas nobis curarat exhibere, earum tenoribus nos eatenus informantes, quod, cum primo et principaliter prenominatus dominus frater Stephanus abbas acceptis Anthonio de Sellye regio et fratre Petro, sacerdote dicti conventus Symigiensis hominibus sabbato proximo ante festum Beate Margarethe virginis et martiris in dicto anno proxime transacto [1382. júl. 12.] preteritis ad faciem possessionis Kadarkuth vocate convocatis eiusdem vicinis et conmetaneis accedendo tertiam et decimam partes tributi in eadem Kadarkuth exigi consueti nomine sui et dicti monasterii Sancti Martini iuris legitime recaptivando per eosdem regium et dicti conventus homines sibi et eidem monasterio sui statui facere voluisset perpetuo possidendas, mox in personis dominorum Stephani et Iohannis banorum, filiorum condam Nicolai bani de Lyndwa, huiusmodi statutioni dictarum tertie et decime partium ipsius tributi contradictio facta extitisset, ob quam contradictionem iidem regius et dicti conventus homines eosdem dominos Stephanum et Iohannem banos contra ipsum dominum fratrem Stephanum abbatem ad octavas festi Beati Iacobi apostoli tunc venturas [1382. aug. 2.] regiam in presentiam citavissent, ad quas quidem octavas iidem domini Stephanus et Iohanni bani per legitimum procuratorem dicti domini abbatis expectati in dicti comitis Nicolai, iudicis curie regie, presentiam non venissent, nec misissent; demum vero prefatus dominus frater Stephanus abbas cum pretactas tertiam et decimam partes dicti tributi agnosscens dicto suo monasterio et per consequens sibi de iure pertinere, acceptis Andrea de Zenthpeter regio et domino Ladislao presbitero annotati capituli Iauriensis hominibus in festo Beatorum Dyonisii martiris et sociorum eius similiter proxime preterito [1382. okt. 9.] ad faciem dicte possessionis Kadarkuth simili modo vicinis et conmetaneis eiusdem presentibus accedendo et prescriptas tertiam et decimam partes dicti tributi in eadem habiti nomine sui et dicti monasterii iuris iterato legittime recaptivando per eosdem regium et dicti capituli homines sibi et suo monasterio predicto statui facere voluisset perpetuo possidendas, mox in personis predictorum dominorum Stephani et Iohannis banorum premisse statutioni contradictorie obviassent, quare eosdem dominos Stephanum et Iohannein banos iidem regius et capitularis homines ad octavas festi Beati confessoris (!) tunc venturas contra predictum dominum abbatem in nostram citavissent presentiam; qui quidem domini Stephanus et Iohannes bani octavas ad easdem legittime expectati nostram in presentiam non venissent, nec misissent; postremo siquidem cum prefatus dominus frater Stephanus abbas volens predictas tertiam et decimam partes dicti tributi in suam et dicti sui monasterii convertere proprietatem, vice tertiaria, acceptis Emerico, filio Leukus, de Peterd regio et Ladislao sacerdote, rectore alteris Sancti Petri, predicti capituli Iauriensis hominibus, secundo die festi Conversionis Beati Pauli apostoli similiter de novo elapsi [1383. jan. 26.] ad faciem dicte possessionis Kadarkuth vocate vicinis et conmetaneis eiusdem presentibus accedendo, ibique prescriptas tertiam et decimam partes annotati tributi facta legittima recaptivatione eiusdem per eosdem regium et capitularem homines sibi et dicto suo monasterio statui facere voluisset perpetuo possidendas, confestim in personis predictorum dominorum Stephani et Iohannis banorum ipsos regium et capitularem homines ab ipsa statutione prohibuissent et ob hoc iidem domini Stephanus et Iohannes bani contra predictum dominum abbatem ad prescriptas octavas diei Cinerum [1383. febr. 11.] nostram in presentiam citati extitissent, ad quas quidem octavas diei Cinerum prefati domini Stephanus et Iohannes bani per legitimum procuratorem dicti domini abbatis legittimis diebus octavarum earundem coram nobis expectati nostram in presentiam non venissent, nec misissent, sed se semper oneribus iudiciorum agravari permisissent.||
Quibus quidem litteris exhibitis adhuc prefatus procurator annotati domini fratris Stephani abbatis in huius evidentiorem declarationem, ut predicte tertia et decime partes dicti tributi ipsi domino abbati et suo monasterio de iure pertinere deberent, quoddam privilegium domini Bele, olym regis Hungarie, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo [1262.] confectum, tenorem quarundam litterarum alterius Bele, olym regimen huius regni feliciter importantis, sub anno Verbi incarnati millesimo centesimo tricesimo septimo [1137] emanatarum de verbo ad verbum in se continens et confirmans nostrum produxerat in conspectum, in quarum quidem litterarum dicti alterius Bele regis tenore inter ceteras eiusdem donationis habebatur, quod idem dominus Bela rex predicte ecclesie Beati Martini ad sustentationem fratrum ibidem Deo servientium contulisset tertiam et decimam partes tributi de Fok et totius comitatus Symigiensis ac etiam tertiam partem tributi totius comitatus Posoniensis tam in magnis, quam in parvis et in omni loco tributum ad tunc exactum fuisset vel in futurum ex aliqua institutione exigi contingeret. Quarum litterarum exhibitionibus factis prefatus procurator annotati domini fratris Stephani abbatis eidem in premissis iuris equitatem per nos petierat elargiri.||
Verum quia prefatus olym dominus Bela rex salubri consilio ammonitus ad sustentationem fratrum dicti monasterii Sancti Martini eidem monasterio pretactas tertiam et decimam partes tributi de Fok et totius comitatus Symigiensis tam in magnis, quam in parvis in omni loco, ubicunque tributum ad tunc exactum fuisset vel in futurum ex aliqua institutione exigi contingeret, eidem monasterio Sancti Martini in perpetuum contulisse, predictusque dominus frater Stephanus abbas easdem tertiam et decimam partes dicti tributi in predicta possessione Kadarkuth exigi consueti terris vicibus legitime recaptivando premisso iure sibi et dicto suo monasterio pertinentes statui facere voluisse et ipsis terris recaptivationibus et statui factionibus nullis aliis contradicentibus semper in personis predictorum dominorum Stephani et Iohannis banorum contradictio facta extitisse, propter quas contradictorias inhibitiones iidem domini Stephanus et Iohannes bani ad prefixos tres terminos contra ipsum dominum abbatem legittime citati rationem contradictionis eorum reddituri in presentiam annotati comitis Nicolai de Zeech, iudicis curie regie et nostram non venisse, nec misisse, sed se semper in iudiciis convinci permisisse ex premissis perspicue adinveniebantur, consuetudinaria vero huius regni Hungarici lege ab antiquo approbata sanctiente quicunque in facto alicuius iuris possessionarii vel tributi per quempiam trina rite recaptivati statutioni eiusdem prohibitionem fecerint et ad reddendam huiusmodi contradictionis sue rationem legittime citati in presentiam sui iudicis ordinarii ad certos terminos sibi iuridice assignatos venire vel mittere recusaverint, ex tunc tales huiusmodi iure possessionario vel tributario de iure destitui debent et spoliari, requisitorque ipsius in dominium eiusdem contradictione talium inhibitorum et aliorum quorumlibet non obstante legittime statui debet atque introduci; pro eo amicitiam pretitulati capituli Iauriensis litteratorie petieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fide dignum, quo presente homo noster infradeclarandus, de curia nostra specialiter ad hoc destinatus, ad faciem predicte possessionis Kadarkuth vocate, in dicto comitatu Symigiensi existentis, vicinis et conmetaneis suis universis inibi legittime convocatis et presentibus accedendo prescriptas tertiam et decimam partes dicti tributi in eadem Kadarkuth exigi consueti annotato domino fratri Stephano abbati et suo monasterio Sancti Martini eo iure, quo eis dinoscuntur pertinere, statueret et conmitteret in perpetuum possidere, tenere pariter et habere, contradictione dictorum dominorum Stephani et Iohannis banorum ac aliorum quorumlibet eo, quod temporibus premissarum recaptivationum statutioni earundem nullius alterius obviasset contradictio, non obstante et post hec ipsius statutionis seriem, ut fieret expediens, ad dictas octavas festi Beati Georgii martiris tunc venturas [1383. máj. 1.] nobis amicabiliter rescriberet capitulum Iauriense supradictum.||
Nempe ipsis octavis instantibus prenominatus frater Petrus prepositus pro iam dicto domino fratre Stephano abbate cum procuratoriis litteris eiusdem et sui conventus ad nostram accedens presentiam litteras eiusdem capituli Iauriensis super premissis rescriptionales nobis presentavit hunc tenorem continentes:||
Magnifico viro domino Nicolao de Gara, regni Hungarie palatino et iudici Comanorum, capitulum ecclesie Iauriensis continue amicitie et honoris incrementum cum oratione. Vestra noverit magnitudo, quod, cum nos receptis litteris statutoriis vestre magnificentie, modum et formam vestre iudiciare conmissionis inter religiosum virum dominum fratrem Stephanum, abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, actorem ab una et dominos Stephanum et Iohannem banos, filios condam Nicolai bani de Lyndwa, in causam attractos parte ab altera super statutione tertie et decime partium tributi in possessione Kadarkuth vocata exigi consueti confectis, nobisque pro eodem domino abbate amicabiliter directis, iuxta continentiam earundem una cum magistro Iacobo litterato de Zala, homine vestro de curia vestre magnificentie ad hoc specialiter transmisso, dominum Briccium, chori nostri presbiterum et magistrum altaris Sancti Demetrii martiris, in gremio ecclesie nostre existentis, pro nostro testimonio ad premissam tributariam statutionem duxisemus (!) transmittendum. Qui tandem ad nos reversi concorditer nobis retulerunt, quod predictus homo vestre magnitudinis simul cum annotato testimonio nostro feria quinta proxima post festum Passce Domini proxime nunc preteritum [1383. márc. 26.] ad faciem predicte possessionis Kadarkuth vocate in comitatu Symigiensi habite vicinis et conmetaneis suis universis illic legitime convocatis et presentibus accessisset, ibique prefatas tertiam et decimam partes iam dicti tributi in eadem possessione Kadarkuth exigi consueti predicto domino Stephano abbati et suo monasterio Sancti Martini de Sacro Monte Panonie eo iure, quo sibi pertinere dinoscuntur, statuisset et conmisisset perpetuo iure possidere, tenere pariter et habere nullo penitus contradictore apparente. Datum octavo die termini ipsius statutionis, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo tertio. [1383. ápr. 2.]||
Quibus quidem litteris exhibitis, quia ex serie earundem prenotati noster et annotati capituli Iauriensis homines ad faciem pretacte possessionis Kadarkuth vocate convocatis vicinis et conmetaneis suis universis accessisse, ibique prescriptas tertiam et decimam partes tributi in eadem Kadarkuth exigi consueti annotato domino fratri Stephano abbati et suo monasterio Sancti Martini de Sacro Monte Panonie iuxta nostram iudiciariam conmissionem prenotatam in perpetuum statuisse et conmisisse manifeste reperiebantur, pro eo pretactas tertiam et decimam partes dicti tributi in iam dicta possessione Kadarkuth, comitatus Symigiensis, exigi consueti predicti domino Stephano abbati et eius monasterio Sancti Martini premisso modo statutas cum quibuslibet earum redditibus et proventibus eidem domino abbati et suis successoribus, abbatibus videlicet dicti monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie ac eidem monasterio eo iure, quo ipsis dinoscuntur pertinere, reliquimus et conmisimus in sempiternum possidere, tenere pariter et habere, sine tamen preiudicio iuris alieni. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes eidem domino abbati et suo monasterio predicto concessimus litteras nostras privilegiales pendentis sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum in Vissegrad, vigesimo quarto die octavarum festi Beati Georgii martiris predictarum, anno Domini millesimo trecentesimo octoagesimo tertio supradicto. [1383. máj. 24.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.