useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1393 VIII 22
Signature: 1393 VIII 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. August 1393
János béli apát Magasi birtokát Garai Miklós macsói bánnak, testvérének Jánosnak s utódaiknak évi négy márka és az esetleges dézsmák fejében örökbérletbe adja.  

orig.veszprémi káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207479
Graphics: 
x
Nos capitulum ecclesie Wesprimiensis memorie conmendamus, quod religioso viro domino fratre Iohannes abbate monasterii Sancti Mauricii de Beel ab una, parte vero ex altera Petro, filio Iohannis, de Tezeer, famulo et legitimo procuratore magnifici viri domini Nicolai de Gara, bani Machoviensis et magistri Iohannis, fratris eiusdem uterini, pro eisdem domino bano et magistro Iohanne dominis suis cum procuratoriis litteris conventus monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie nostri in presentia personaliter constitutis, per eundem dominum abbatem confessum extitit et relatum instrumento vive vocis in hunc modum, ut, quia quedam terra seu predium dicti monasterii sui et per consequens suum, Magasy vocata in comitatu Castri Ferrei erga manus suas pacifice existens, in contiguaque vicinitate seu commetaneitate ville Zergyn nuncupate adiacens, nunc vacuum et habitatoribus destitutum a predicto monasterio suo et ceteris possessionibus eiusdem in tam longinqua distantia foret situatum, ut aliter fructus et utilitates ipsius percipere nequiret, nisi idem predium suum alicui per ipsum locaretur, ideo volens profectui prefati monasterii sui et per consequens suo ipso intendere, memoratam terram seu predium suum prenotatis domino Nicolao bano et magistro Iohanni fratri eiusdem uterino cum fenilibus et aliis suis utilitatibus ac pertinentiis universis sub suis veris metis et antiquis pro infrascripto perpetuo censu seu feudo annuali dedisset, tradidisset et locasset, prout etiam dedit et tradidit et locavit coram nobis testimonio presentium mediante per ipsos dominos Nicolaum banum et magistrum Iohannem, fratrem suum ac heredes et successores eorumdem universos perpetuo et irrevocabiliter possidendum, tenendum, pariter et habendum tali modo, ut prelibati dominus Nicolaus banus et magister Iohannes, frater suus ratione usus et conservationis pretacte terre seu predii prememorato domino abbati et suis successoribus, abbatibus videlicet antefati monasterii, a die confectionis presentium singulis annis in singulis festivitatibus Beati Stephani regis et confessoris singulas quatuor marcas denariorum gravioris ponderis et pro tempore currentium semper sine crastinatione in prefato monasterio Beati Mauricii et in maiori ara annotati monasterii dare, assignare et solvere tenerentur et essent obligati et idem dominus abbas super huiusmodi solutione dictarum quatuor marcarum denariorum sibi persolvendarum semper litteras suas expeditorias necessarias antedictis domino bano, magistro Iohanni, fratri suo vel heredibus eorumdem dare et assignare deberet et astringeretur, declarato et adiecto, ut, si sepedicti dominus banus et magister Iohannes, frater suus premissam solutionem in primo anno facere et preallegato domino abbati assignare recusarent, ex tunc in dupplo pretacte quantitatis pecunie et si in secundo anno expedire renuerent, similiter in dupplo eiusdem, si vero in tertio anno de iam dicto censu quatuor marcarum denariorum satisfacere negligerent, modo simili in dupplo ipsarum convincerentur et insuper prenotatam terram seu predium annotati monasterii pretitulato domino abbati pacifice et absque omni difficultate remittere et resignare et de expensis in persecutione huiusmodi census consequendi satisfacere forent astricti et obligarentur eo ipso, nec hoc pretermisso, ut si sepedicti dominus banus et magister Iohannes aut successores eorumdem prenotatam terram seu predium populosum efficerentur et in territoris eiusdem novas plantulas faciendo vineis decoraretur, ex tunc decime frugum et vinearum ex parte populorum eiusdem predii et vineis ipsorum debentes, eidem domino abbati et suo monasterio deberent provenire. Ad que premissa prenominatus Petrus, filius Iohannis, famulus et procurator eorumdem domini bani et magistri Iohannis, fratris sui, ipsos dominos suos premissa auctoritate procuratoria mediante obligavit coram nobis testimonio presentium mediante. Datum feria sexta proxima post festum Beati Stephani regis et confessoris, anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo tertio. [1393. aug. 22.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.