useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1399 II 28
Signature: 1399 II 28
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Februar 1399
xx  

orig.Bebek Detre nádor
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207506
Graphics: 
x
...||
Andreas filius Seraphini curie regie iudex et comes de Poson omnibus presentes litteras inspecturis salutem. Ad universorum tam presentium quam futurorum volumus pervenire notitiam, quod cum quidam clericus Pouka nomine de villa Kayaar abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie citatum in domini regis traxerit presentiam, conquestus est obiiciens eidem, quod terram suam et suorum cognatorum, in eadem villa Kayaar existentem, violenter et citra ius sibi usurpatam detineret, et se, scilicet ipsum Poucam et fratrem suum Pous nomine, nec non ipsius cognatos, quorum nomina sunt hec: Geruasius, Michael et Laurencius cum filiis ipsorum contra ius in libertinorum vellet redigere servitudinem; voluntas autem domini regis et circumspectio causam eorundem nostro commisit examini discutiendam. Instante itaque termino et die respondendi, partibus coram nobis constitutis, abbas iam dictus litteras privilegiales Dionysii comitis palatini attulit et nobis manifeste presentavit; quarum tenore inspecto intelleximus, Poucam clericum una cum fratre suo et cognatis prenominatis ex evidenti et legitima predicti abbatis comprobatione, sicut ex eisdem litteris patuit, per omnia fore convictum, et monasterio Sancti Martini simul cum fratre et suis cognatis iam dictis libertinorum servitio merito subiacere. Nos igitur litteris palatini comitis, sicut decet, non obviantes, sed ipsius censuram debito favore commendantes, et ratum habentes totum, quidquid ipsius ordinavit et deliberavit trutinatio, Poucam clericum sepius nominatum et fratrem ipsius ac suos cognatos, quamquam iuxta abbatis assertionem et seriem litterarum comitis palatini pro contumacia et lite contra eundem abbatem iterata, in servitutem redigendi fuissent penitus; decrevimus, imo nostro obtinuimus interventu, libertinorum servitio perenniter subiacendos; hoc tamen addito, quod nisi infra pentecosten proxime venturam ad exercendum et suscipiendum libertinorum servitium, sicut ipsis ex misericordia abbatis prememorati concessum est, rediverint, in servorum iugum et servitutem, sicut contumaces et toties rebelles, merito redigentur; terra etiam eorundem, sicut et ipsi, in ius abbatis cessit perpetuo possidenda. Igitur, ut hoc factum coram nobis ventillatum, irrevocabile et inviolabile perseverare valeat, presentes litteras concessimus in testimonium sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gratie Mo CCo XXXIXo. [1239.]||
...

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.