useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1418 III 29
Signature: 1418 III 29
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. März 1418
Augmerius, a szentmártoni vár kapitánya és a konvent a Bársonyos melletti néptelen Szőlős birtokra települőknek kiváltságokat adnak. Az első települő egész életén át, a többi húsz évig nem fizet dikát, a kilencedet pedig mindenkorra elengedik stb.  

orig.Dlugmerius várnagy, pannonhalmi; pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207608
Graphics: 
x
Nos Augmerius, capitaneus castri monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie et conventus loci eiusdem, memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit universis, quod matura deliberacione inter nos prehabita volentesque desolacioni et inpopulositati possessionis dicti monasterii nostri Zwlws vocate, iuxta possessionem nostram Barsonyos vocate a parte septentrionali [existentis subvenire], volentes, ut pauperes populi illuc moraturi adventantes de infra declarando libertatis gracia gaudeant, tum eciam ex eo, quia nos magis de pluralitate iobbagionum, quam de desolacione et carencia eorum gaudemus, omnibus ad eandem possessionem nostram Zewlews vocatam causa morandi adventantibus talem libertatem dedimus, imo damus, donamus et conferimus in his scriptis, ut primus adveniens usque ad finem vita sue, ceteri vero edificia domorum veniendo in superficie dicte possessionis facientes et edificantes a tempore eorum illuc adventos et dictorum edificiorum ipsorum future consummacionis viginti annorum integrorum, post sese tunc immediate affuturorum exemptos dictos populos et iobagiones ab omni dica et solucione pecuniarum preter munera consueta habere promittentes; hoc non pretermisso, ut cicius, avidius et copiosius dicti populi et iobagiones pro habitacione ad dictam possessionem conveniant et congregentur, de frugibus et aratura ibidem fienda et per ipsos iobagiones seminanda in quibusvis generibus seminum, uti moris est, veras decimas de eisdem sumentes, nonis partibus nobis provenientibus relaxatis per omnia et ex integro, hoc adiecto, ut, si qui ex dictis populis iobagionibus in facie dicte possessionis Zwlws vineas edificaverint, tunc non prius decimas exigere possint de eisdem, quam qui in una qualicunque vinea centum cubuli vini crescere possit et valeat nonis partibus earundem relaxatis in sempiternum. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes literas nostras privilegiales pendencium et autenticorum sigillorum nostrorum munimine roboratas duximus concedendas. Datum tercio die festi Pasche Domini, anno MCCCCXVIII. [1418. márc. 29.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.