useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1438 VII 26
Signature: 1438 VII 26
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Juli 1438
A veszprémi káptalan előtt Mihály béli apát és a Csuporok közt folyt perben kiegyezés jön létre.  

orig.veszprémi káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207841
Graphics: 
x
Nos capitulum ecclesie Vesprimiensis memorie conmendamus, quod religiosus vir dominus frater Michael, abbas monasterii Beati Mauricii de Beel, ab una, parte vero ex altera egregius Akatius, filius condam Pauli Chupor bani de Monozlo, onera venerabilis domini Demetrii, electi ecclesie Tininiensis ac lectoris et canonici ecclesie Zagrabiensis, necnon Georgii de ipsa Monozlo, fratrum suorum carnalium, si in infrascriptis persistere nollent, super recipiendo, coram nobis personaliter constituti confessi sunt in hunc modum, ut idem Akatius iuxta compositionem proborum et nobilium virorum quandam particulam terre ac unum pratum intra antiquas et veras metas possessionis ipsius abbatis Kayar vocate adiacentia penes metam Kwbwlkwth alio nomine Zwzkwth apellatam existentem et per ipsum Akatium ac fratres suos prenotatos occupatos et ad possessionem eorum Lowazpathona annexas eidem domino Michaeli abbati et suo monasterio prenotato sub metarum novarum terrearum erectione, que scilicet mete tam a parte orientali, quam etiam a parte occidentali eiusdem antique mete Kwbwlkwth essent erecte et sub inclusione earumdem remisisset et resignasset ac triginta duos florenos auri puri Hungaricales in festo Beati Nicolai episcopi et confessoris proxime venturo [1438. dec. 6.] in possessione Felpecz vocata coram uno aut duobus iudicibus nobilium comitatus Iauriensis prefato domino Michaeli abbati pro expensis per ipsum in reoptentionem prescripte particule terre et prati prenotati factis solvere assumpsisset, immo remisit, resignavit et assumpsit coram nobis hoc declarato, quod si ipse Akatius ipsos triginta duos florenos auri antefato domino Michaeli abbati termino et loco in predictis coram predictis iudicibus nobilium persolvere nollet, non posset vel non curaret, ex tunc ipse contra eundem dominum Michaelem abbatem in dupplo eorumdem triginta duorum florenorum auri convinceretur et convinci deberet eo facto; e converso vero ipse dominus Michael abbas ipsum Akatium et fratres suos supradictos super omnibus damnis, iniuriis, factis potentiariis aut quibusvis malorum generibus usque modo per ipsos eidem domino Michaeli illatis et [irrog]atis ac universis iudiciorum gravaminibus, in quibus ipse Akatius et dicti sui fratres contra ipsum dominum Michaelem abbatem fuissent ordine iudiciario convicti et agravati reddisset et conmisisset, immo reddidit et conmisit quitos, expeditos et modis omnibus absolutos testimonio presentium mediante. Datum in festo Beate Anne matris Marie, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo. [1438. júl. 26.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.