useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1471 V 11
Signature: 1471 V 11
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Mai 1471
Budai György barsi főesperes s a szentszéki bíráskodásban helyettes bíró némely Pécs és Veszprém egyházmegyei plebánosnak rendeletet ad ki, hogy Garai Jóbot és Jakab s Lázár cseszneki alvárnagyokat Bálint penitenciárius, pápai káplán s béli commendator ellenében Esztergomba idézzék, hogy az elkövetett sérelmekről számot adjanak.  

orig.Budai Gergely főesperes, barsi
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207917
Graphics: 
x
Georgius de Buda, decretorum licentiatus, archidiaconus Borsiensis et canonicus ecclesie Strigoniensis, necnon per referendum in Christo patrem dominum Michaelem, episcopum Milcoviensem, reverendissimi in Christo patris et domini domini Iohannis, miseratione divina archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem comitis perpetui, primatis Hungarie et apostolice sedis legati nati in pontificalibus et spiritualibus vicarium et causarum auditorem generalem in eodem, in spiritualibus, officio vicariatus iudex nunc generaliter surrogatus, dilectis nobis in Christo honorabilibus et discretis viris dominis ... Sancti Bartholomei ... Sancti Benedicti et ... Omnium Sanctorum de civitate Quinqueecclesiensi ac ... de Megyzenthmarthon ... de Pacha ... de Zenth Trinitas et ... de Gerencher, aliisque omnibus et singulis ecclesiarum plebanis in Quinquecclesiensi et Wesprimiensi dyocesi ubivis constitutis et existentibus, qui presentibus fueritis requisiti aut alter vestrum fuerit requisitus, salutem in Domino sempiternam et mandatis nostris firmiter obedire. Querelam venerabilis fratris Valentini penitentiarii et capellani sanctissimi domini nostri Pauli pape secundi, commendatariique monasterii Beati Mauricii de Beel, iurisdictionis spiritualis Strigoniensis, nobis allatam recepimus continentem, quomodo magnificus Iob de Gara, dicitur Quinqueecclesiensis dyocesis, in dictum monasterium contra antiquas suas libertates multipliciter turbando per suos castellanos et alios familiares in castro suo Czeznek vocato, prefate Wesprimiensis dyocesis, constitutos servitores et colonos dicti monasterii ubique persequi, resque et bona eorumdem auferri ac eisdem ipsos dampnificari, itaque predia et possessiones eiusdem monasterii dietim depopulari et desolari faceret, immo, quod plus esset, nuper proprios etiam ipsius monasterii boves octo, simul cum curru et nonnullis aliis rebus auferri et eisdem ipsum monasterium dampnificare fecisset in ipsius monasterii, consequenterque dicti exponentis odium ac preiudicium et dampnum valde magnum; ceterum quidam Iacobus et Lazarus, vicecastellani in dicto castro, nuper quendam nunctium ipsius exponentis certas se litteras denunctiatorias ab hac sede spirituali Strigoniensi ad instantiam ipsius exponentis et contra certos suos adversarios iudicialiter, scilicet propter contumaciam excommunicatos, ad faciendum exequi deferentem hostiliter invasissent et prefatas litteras denunctiatorias ab eodem abstulissent et, quo eorum placuisset voluntati, fecissent, ipsumque exponentem, quominus ipse per easdem litteras suam potuisset consequi iustitiam impedivissent, excommunicationis sententiam in tales a iure latam incurrere non formidantes in ipsius exponentis et monasterii preiudicium non modicum et dampnum valde magnum. Quare fuimus pro parte eiusdem exponentis debita cum instantia requisiti, ut sibi super inde de opportuno iuris remedio providere et citationem legittimam auctoritate apostolice legationis nate contra prefatos dominum Iob ac Iacobum et Lazarum dare, decernere et concedere dignaremur. Nos igitur attendentes requisitionem huiusmodi fore iustam et iuri consonam requisitionibus huiusmodi inclinati vestre igitur et cuiuslibet vestrum devotioni insolidum in virtute sancte obedientie sub excommunicationis pena, quam in vos et alterum vestrum huiusmodi mandatum nostrum exequi recusantes seu recusantem trium dierum canonica monitione premissa a die exhibitionibus presentium vobis fienda computando fecimus in his scriptis, districte precipiendo committimus et mandamus, quatenus mox visis presentibus ac dum et quum cum presentibus fueritis requisiti aut alter vestrum fuerit requisitus ad prenominatos dominum Iob ac Iacobum et Lazarum personaliter accedatis, ipsosque, si eorum presentias comode habere poteritis, alioquin in domibus habitationum ipsorum et alias sic et taliter, quod huiusmodi vestra citatio ad eorum notitiam verisimiliter possit devenire, auctoritate prefata in nostram perhemptorie citetis presentiam ad terminum competentem, eidem exponenti vel ipsius legitimi procuratori de et super premissis et earum occasione de iure et iustitia responsuros, a nobisque debite iustitie complementum recepturos usque ad sententiam diffinitivam inclusive, certificans eosdem sic citatos, quod sive ipsi in dicto citationis termino Strigonii coram nobis compareant, sive non, ipsis ulterius non ibi in presentibus, sed per triduum in foribus huius alme ecclesie Stigoniensis more solito publice citatis ad partem coram nobis comparentis instantiam in huiusmodi causa et causis, prout iugiter fuerit, ad ulteriora procedemus, alterius partis absentia vel contumacia in aliquo non obstanta; et post hec diem et locum ipsius vestre executionis, ac quitquid in premissis feceritis, nobis suo modo conscientiose rescribatis, presentes in specie remittendo. Datum Strigonii, undecima die mensis May, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo. [1471. máj. 11.]||
Ladislaus de Doroghaza notarius.||
Gratis.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.