useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1500 IX 18
Signature: 1500 IX 18
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. September 1500
A Tolnai Mátétól a pápának teendõ eskü mintája.  

orig.Sándor VI pápa
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 283859
x
Forma iuramenti.||
Ego Matheus Tholna, abbas monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie Ordinis Sancti Benedicti Iauriensis diocesis ab hac hora mantea fidelis et obediens ero Beato Petro sancteque apostolice Romane ecclesie ac domino nostro domino Alexandro pape sexto suisque successoribus canonice intrantibus, non ero in consilio aut consensu vel facto, ut vitam [perdant] aut membrum, seu capiantur aut in eos manus violenter quomodolibet ingerantur, vel iniuri[e] alique inferantur quovis quesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt per se aut nuncios seu literas, ad eorum damnum me sciente nemini pandam. Papatum Romanum et regalia Sancti Petri adiutor eis ero ad retinendum et defendendum contra omnem hominem. Legatum apostolice sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in necessitatibus adiuvabo, iura, honores, privilegia et auctoritatem Romane ecclesie domini nostri pape et successorum predictorum conservare, defendere, augere et promovere curabo, nec ero in consilio vel facto seu tractatu, in quibus contra ipsum dominum nostrum vel eandem Romanam ecclesiam aliqua sinistra vel preiudicia alia personarum iuris, honoris, status et potestatis eorum machinentur et si talia quibuscunque novero procurari ve1 tractari, impediam hoc pro posse et quantocius potero, commode significabo eidem domino nostro vel alteri, per quem ad ipsius noticiam pervenire possit. Regulas sanctorum patrum, decreta, ordinationes, sentencias, disposiciones, reservaciones, provisiones et mandata apostolica totis viribus observabo et faciam ab aliis observari. Hereticos, scismaticos et rebelles domino nostro et successoribus predictis pro posse persequar et impugnabo, vocatus ad synodum veniam, nisi perpeditus fuero canonica prepedicione. Possessiones vero ad monasterium meum pertinentes non vendam, neque impignorabo, vel aliquo modo alienabo eciam cum consensu conventus monasterii mei inconsulte Romano pontifice. Sic me Deus adiuvet et hec sancta Dei evangelia. [1500. szept. 18.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.