useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1505
Signature: 1505
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1505
Máté apát a bakonybélieket mérsékletre s vele szemben illõbb magaviselelre inti.  

orig.Máté apát, pannonhalmi
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 208052
Graphics: 
x
Venerabilis Domine et Amice colende! Literas vestras accepi, litere bene sonant, sed non concordant cum voce et corde scribentis; omnia tamen ego intimata et de me dicta prolataque verba aequo et patienti animo tolleravi et tollero. Ubi scribitis et miramivi demisso munere, non erat illud muneris, sed quia tunc ea oblata sunt a casu, sicque volui participem fieri de hiis vos quoque, papyrum in cura finem misi, et ex quo medio pueri intimastis michi, etiam satis habetis de pecuniis et vos etiam et ego satis habeo de papyro et atramento; scribam tantum, quantum volo et cui et prout volo. In hunc finem miseram, in signum videlicet vestre intimationis. Cum tamen nichil ego intimavi de pecuniis neque de aliis rebus, sed vestem sodoletam fratris Rozzaz remisi simpliciter. Ubi autem scribitis computi michi, bene facitis. Satis me provocastis, sed non dum provocare potuistis vestii ratione passiones meas et risu pertransivi vestiti de me prolata coram servis (?). Non solemus nos coram familia quemquam infamare aut illi vel illi assimilare aut extollere. Quod me ita humiliavi et canem scripsi, id David ... fecit; et nunc profiteor, quod fetidus sum propter vitia mea et canis, neque me reputavi alicuius estimationis fore, prout neque sum. Imo erubesco esse hic, ubi sum, quia non sum dignus et nescio, si Dei est vocatio, quamvis sine lite habui, nescio cuius gratia, si Dei, fiat in eius nomine; si non Deus, Virgo Maria operetur et expellar quocumque Deo placuerit, modo anima salva fiat. Mallem esse sub obedientia, quia sic nil aut parum timerem, nunc nescio, quare sim impravatus omnium ora. In hoc autem congaudeo, quod a plerisque video michi reddi pro bono malum et irridevi et infunari et in ore esse tamquam unus istrio et insensatus et ubique de me predicari. Ubi nuper intimastis, quod vultis michi respondere in capitulo et coram rege, de his ita respondi, non video ... magnas esse meas offensas in vos, ut iudex regia maiestas deberet fieri. Nam et me aliquando noscebat sua maiestas, si nunc oblivioni dedit; prout tamen intimastis causam, quare reservare vultis literas meas, id quoque reintimavi et petii, ut reservetis, et sic tandem recognoscantur, cuius provocationis (sint). Ita ego pauper frater confusus sum apud vos et per vos sine omnibus meis demeritis. Si non profui vobis, neque multum obfui, cui talia et tanta a vobis demeruissem. Tamen, ut sepius semper scripsi, soleo inimicis, ubi tantum possum, facere bene. Sed heu, qui neque sibi ipsi est sufficiens, quomodo aliis foret! Proponit, Deus aliquando voluntatem pro factis capit. Igitur in Christo Iesu benedicto feliciter valete, et rogo, ut si possibile est, nolite de me tam sepissime coram familia, tamquam de ludibrioso homine cantilenas facere et proloqui, ipsi quoque famuli vestri a tergo derident talia. Taceo et supersedeo de aliis, tempore suo dicentur. Nuper blasphemastis me, cepistis digitis vestris dentes vestros per modum Italorum, dando michi ficus, tamquam Christo ante columpnam Iudei faciebant. Nescio ista et similia, promeruerim, omnia tamen tollero et in his etiam gaudeo, quod domini et amici, fratresque mei talia michi faciunt, si Domino nostro fecerunt, opto mihi quoque ex animo fieri. Itaque iterum atque iterum Deus et eius pax sit vobiscum. Nichilominus offense tempore suo iuste revideri poterunt. Ego nullum traditorem fratrem scio in hoc monasterio, quia si talem scirem, non manerem cum eo. Ego nichil unquam vobis a quoquam intimavi, preter repetitiones fratris Petri et de vestimentis suis solvere intimaveram, nil amplius intimavi ... sed talia et tanta odia de vobis ad me prolata, ut erubasco licere et scribere; longum enim esset omnia et singula referre, sed pro ora reputo et video talia. Talia enim plus nocent illi, qui profert, quam cui proferentur.||
Datum propere (in) Sancto Martino.||
Pauper frater Matheus, conservus vester etc.||
Nondum deliberavi me exire de monasterio, mallo esse mille dies hic, quam foris decem. De officio visitationis nil prosequi nunc volo, quoniam cum illis literis regiis ad partes regni superiores sunt profecti visitatores loco mei et sine illis etiam si irem, nollem ire, fortassis non intromitterer, prout de hac re fierent aliquando probationes ... tamen retini, hoc quoque pariter timeo, ut siquidem hoc fieret, ut non intromitterer ad cellulas ... nostri esset infidelitas et si non per certum ostium et per alium aut alia intrare satagerer, quid honestatis est talia loqui et talia tractare, potius aliqua utilia dicerentur, quam talia inutilia et ridiculosa iactitarentur ...||
[Cím:] Venerabili domino abbati de Beel amico et vicino nobis colendo.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.