useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1184
Signature: 1184
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1184
A fehérvári káptalan levele, a mely szerint III. Béla király ispánjai Egyed tihanyi apátnak, szerzeteseinek és udvarispánjának esküvésre kész bizonyítása alapján visszaítélik Szent Ányos egyházának az urkutai szolgákat az esztergomi királyi udvarnokokkal szemben.  

orig.fehérvári káptalan
Current repository
Tihany OSB (PannH)

  • notes extra sigillum
    • 208372
Graphics: 
x
Quoniam post nonnulla temporum curricula rerum gestarum veritatem nonnunquam perimit oblivio, unde ne iniquorum dolosis machinationibus equitatem pervertendi ingruat occasio, hanc presentem causam perpetuis temporibus inviolabiliter conservandam successorum memorie per scripta commendare opere precium est. Notum igitur sit universitati fidelium tam presencium, quam subsequentium, quod regnante illustri Hungarorum rege Bela, palatino comite Dyonisio existente, curiali vero comite Charena, anno dominice incarnationis M. C. LXXXIIII. [1184.] quidam vduornicorum regis de suburbio Strigoniensis, Seraphin videlicet et Pancracius centurio cum quibusdam sibi subditis vduornicis, Nana comite suffragante, quosdam de villa, que vulgo Vrcuta dicitur, servos scilicet ecclesie Sancti Aniani, que est in monte Tychon sita, ab eiusdem ecclesie servicio subtrahere et honeri sue servitutis subponere conati, ad iudicium determinando prememoratorum comitum, Dyonisii videlicet, Charene et Achilley, quibus id rex discuciendum commiserat, adierunt presenciam dicentes, eos suos esse covduornicos et a debito servicio regis, nescio qua insolentia, alienatos, quin pocius subtractos; verum ubi id probabili nequaquam potuissent prosequi ratione, Egidius, sepedicte ecclesie tunc abbas, cum quibusdam suis confratribus, multis prius veridicis adtestationibus eorum calumpniam impugnando, postmodum vero a tempore David ducis, qui eos ad serviendum eidem mancipavit ecclesie, tam longo tractu temporis inconcusse in ius ecclesie asseverarunt cessisse: tunc memorati comites, satis inter se diligenter equitatis lance causam librantes, in hunc modum censuerunt diffiniendam, quod abbas cum duobus fratribus et curiali comite suo, sacramento in Albensi ecclesia prestito, ius suum ecclesie obtineret. Cumque iam die terminata, velud (!) de sua iusticia securi, ad sancta accederent, canonicis eiusdem loci presentibus necnon et vicariis, sacerdote videlicet Egidio, dyacono Byza, subdyacono Matia, predicti vduornici, maioris condempnacionis metuentes incursum, calumpnie reatum viva voce professi, sacra adtingere eos non permiserunt, unde in tonsura capitis uduornicos iam dictos iudicialis multavit auctoritas, qui autem eis preerant, singulos L (quinquaginta) pensis, istis pristina iura sue ecclesie integra servantibus. Albensis cantor tunc Petrus extitit, Fulbertus custos, Alexius decanus, pristaldus Cucendi; eorum vero nomina, pro quibus contenderunt, hec sunt: Warov, Ceke, Cekelev, Des, Bes, Sudan, Egid, Petrus, Iwa, Both.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.