useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data)   CXXII.
Signature:  CXXII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CXXII. Nicolaus Vogt von Hunolstein, seine Gemahlin Beatrix und seine drei Söhne Nicolaus, Nicolaus und Johann geloben, dem Grafen Johann von Salm den Wiederkauf der Veste Hunolstein zu gestatten. 1296 Juni 3. Nos Nicolaus aduocatus de Hunolstein, Beatrix uxor ejus, Nicolaus miles, Nicolaus clericus et Johannes fratres, eorum liberi, ad universorum notitiam cupimus peruenire, quod cum nobilis vir dominus Johannes comes de Salmis et 12* 92 domina Johenneta uxor sua mihi Nicolao predicto vendiderint et tradiderint castrum dictum Hunolstein cum omnibus suis juribus et attinentiis pro duobus millibus libris treveren. denar. bonorum et legalium justi ponderis et veri per petuo tenendum et habendum, sibi a me plene solutis, sicut in Uteris super hoc confectis continetur; tamen ob favorem et dilectionem, quos ad eos gerimus, sibi pro se et suis liberis pactum facimus per presentes, ut ipsi vel sui liberipossint a nobis vel nostris heredibus dictum castrum reemere cum suis juribus et atti nentiis pro duobus millibus libris monete treverensis justi et veri ponderis, hiis conditionibus adjectis, quod dictum castrum cum suis attinentiis in toto nec in parte pro hujusmodi pecunia habenda, de qua ipsum reemant, non vendant, obli gent vel quoquo modo alienent alii seu aliis sine omni dolo, et quod dictum castrum ad usum suum reemant, et quod nunquam in posterum ipsum castrum vel aliquas ejus attinentias transferant in manus alicujus archiepiscopi vel ecclesie treverensis aliqua arte vel ingenio etiam quocunque acquisito colore; et postquam reemerint ipsi vel sui liberi ipsum castrum vel aliquas ejus attinentias non pos sint vendere, obligare vel alienare alicui, nisi nobis vel nostris heredibus; et nobis oblato si intercipere non vellemus, ipsi vel sui liberi poterint facere extunc de eo secundum voluntatem, hoc tamen salvo, quod nunquam transferant in posterum ipsum castrum vel ejus attinentias in manus archiepiscopi alicujus vel ecclesie treverensis. Et super premissis per eum et suos liberos faciendis et observandis nobis et nostris heredibus idonee cavebunt sine omni dolo et etiam per literas antequam eis ád reemptionem et restitutionem dicti castri teneamur. Preterea juramus ad sancta dei evangelia, quod premissa inviolabiliter observabi- mus et adimplebimus bona fide; et si secus attemptaremus seu attemptare presu- meremus, quod absit, volumus, ut omnes priores littere, quas a nobis tenent super dicto castro, sibi salve remaneant, ut se de eis contra nos juvare possint, si vellemus premissis contraire. Et nos Johannes comes predictus et domina Johenneta ejus uxor dicto Nicolao aduocato et domine Beatrici uxori sue predicte et eorum filiis predictis de premissis gratias referentes ea acceptamus et promit- timus, sicut dictum est, eis idonee cavere de premissis per nos et nostros heredes sibi et suis heredibus inviolabiliter observandis antequam ad restitutionem dicti castri teneantur. In cujus rei testimonium ego Nicolaus aduocatus sigillum meum duxi presentibus apponendum. Et nos Nicolaus et Beatrix uxor ejus, Nicolaus miles, Nicolaus clericus et Johannes fratres, eorum liberi, sigilla nobilium viro- rum Henrici comitis de Valdentia et Johannis comitis de Spanheim hiis litteris in testimonium veritatis rogavimus apponi. Nos quoque comites predicti ad preces 93 1 domini Nicolai aduocati et domine Beatricis ejus uxoris nec non Nicolai militis, Nicolai clerici et Johannis fratrum, liberorum suorum, sigilla nostra hiis litteris apposuimus in testimonium veritatis. Datum a. d. M.CC. nonagesimo sexto, tertia die mensis Junii. Zwei Transsumpte: 1) des Abts Baucelin von Senones in Touler Diözese d. d. 1351 vicesimo quarto die mensis Maji, im Pr. Arch. zu Coblenz; 2) des Dechanten Therricus von St. Deodat. d. d. 1372 die St. Thome apost. im Hausarchiv. < Will. Johann Graf von Salm bescheinigt, von Nicolaus Vogt von Hunolstein 360 Trier % erhalten zu haben. Dat. 1296 in crastino b. Barnabe apost. (12. Juni). ürig. im Pr. Arch. zu Coblenz.
Source Regest: Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der Voegte von Hunolstein Band I., Nr. CXXII. , S. 108
 
x
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.