useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data)   CCXI.
Signature:  CCXI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CCXI. Testament des Nicolaus von Hunolstein, Domprobsts zu Trier. 1335 April 29. Datum per copiam sub sigillo curie Trevirensis anno domini millesimo tre- centesimo tricesimo quinto in crastino dominice Cantate. In dei nomine amen. Nos Nycholaus de Hunoltsteyn, jorepositus ecclesie Trevirensis, sanus per dei gratiam corpore et mente, attendentes, quod nichil est certius morte, nichil vero incertius hora mortis, juxta verba apostoli dicentis, cum mortis horam ignoremus, superest, ut indulta nobis tempora rapiamus, volentes igitur saluti anime nostre prouidere, nolentes intestatus decedere, de censibus et bonis nostris infrascript¡s nobis a deo collatis testamentum nostrum nuncupatum sей ultimam nostram voluntatem facimus et ordinamus in hunc modum. In primis siquidem damus, legamus et deputamus ad ecclesiam Trevirensem quatuor libras Treviren. denar. annui et perpetui census, quorum viginti solidi censuum predictorum nobis debentur et solvuntur singulis annis in festo b. Martini hyemalis de pisti'ino in vico carnium sito, contiguo domui nuncupate zu me Russekin, quos census comparavimus erga dominum Nycholaum decanum ecclesie s. Paulini extra muros Trevirenses, prout in literis inde confectis, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis, plenius continetur. Alie vero tres libre de domo antedicta seu curia, quam inhabitamus et inhabitare consuevimus, solventur et solvi volumus per inhabitatorem seu possessorem ejusdem; quos quidem census prenominatos 21 162 disponimus in hunc modum dividendos, ita videlicet, quod domini nostri de supe- rioribus stallis sive sedibus tres libras et decem solidos, presbiteri vero sedium inferiorum septem solidos, scolares pauperes frequentantes chorum duos solidos, custodes campanas pulsantes duodecim denarios percipient et habebunt pro nostra anniversario perpetuo in dicta ecclesia Trevirensi peragendo. Item damus, legamus et deputamus ad dictam ecclesiam Trevirensem quinque libras turonensium parvorum censuum perpetuorum pro anniversariis bone memorie reverendi patris et domini, domini Boemundi quondam archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi Trevirensis, Ysembardi custodis 1 et nostri perpetuo annis singulis in dicta ecclesia peragendis; quas quidem quinque libras predictas dispo nimus in hunc modum dividendos, ita videlicet, quod domini nostri sedium supe- riorum quatuor libras, sacerdotes sedium inferiorum beneficiati in ecclesia quin- decim solidos, ut quisque sacerdotum predictorum teneatur ad vigilias in sero et de mane missam animarum dicendam pro nobis dictisque personis et nostris bene- factoribus, pauperes scolares chorum frequentantes quatuor solidos, custodes cam panas pulsantes duodecim denarios percipient et habebunt. Item damus et legamus ecclesie Trevirensi predicte quinque libras turonen sium parvorum pro nostra, parentum personarumque prenominatarum et benefacto- rum nostrorum memoria perpetuo peragenda, distribuendas ut supra in anniversario domini Boemundi archiepiscopi Trevirensis est expressum et ordinatum. Item damus, legamus et deputamus ad predictam ecclesiam Trevirensem quinque libras turonensium parvorum censuum pro nostra, personarum prenomi natarum et benefactorum nostrorum memoria perpetuo peragenda, distribuendas in hunc modum, quod domini nostri de stallis superioribus quatuor libras turonen sium parvorum, sacerdotes de stallis inferioribus quindecim solidos, in ecclesia beneficiati, ut quilibet eorum teneatur de sero ad vigilias et de mane sive de die ad missam animarum dicendam pro nobis et dictis personis ac nostris benefactori- bus, pauperes scolares chorum frequentantes quatuor solidos, custodes pulsantes campanas duodecim denarios habebunt. Item damus, legamus et deputamus ad dictam ecclesiam Trevirensem quinque libras turonensium parvorum censuum pro domini Boemundi quondam archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi, Ysembardi de Warnesberg custodis, parentum nostrorum et nostri ipsius memoriis perpetuo in dicta ecclesia peragendis. *) Alle drei aus dem Hause Warnesberg; vergl. Beilage IV. 163 Item damus, legamus et deputamus ad ecclesiam Trevirensem predictam quinquaginta sex marcas argenti ad faciendum ornamenta ad altare majus ibi dem, in quibus nobis tenetur dominus Tristandus in vico carnium, scabinus Trevi- rensis, prout in Uteris super hoc eonfectis plenius continetur. Item damus, legamus et deputamus ad decem altaría in eadem ecclesia consistentia, videlicet sanctorum Martini, Nycholai, Willibrordi episcoporum, Cosme et Damiani, Blasii, Stephani martyrum, sanete Trinitatis, sanctarum Agnetis, Marie Magdalene atque Helene, cuilibet eorum triginta solidos turonensium parvorum censuum, ut quilibet capellanus dictorum altarium in die anniversarii nostri et personarum prenominatarum teneatur ad vigilias et ad missam dicendam et pro memoria nostra semper habenda. Item damus, legamus ecclesie b. Maríe maioris Trevirensi quadraginta soli dos turonensium parvorum censuum pro anniversario et una memoria predictorum dominorum Boemundi archiepiscopi, Friderici archidyaconi, Isembardi de Warnes- berg custodis ecclesie Trevirensis, parentum, benefactorum nostrorum et nostri singulis annis sollempniter in eadem peragendis. Item damus, legamus et deputamus ad ecclesiam s. Paulini extra muros Trevirenses tres libras denariorum censuum, que nobis debentur singulis annis in testo b. Martini hyemalis ex domo domini Ordulphi dicti Scholere quondam magistri scabinorum Trevirensium sita in vico carnium et ex ejus appenditiis, quos comparavimus erga dominum Nyeholaum canonicum ecclesie s. Paulini, filium quondam dicti domini Ordulphi, prout in literis super hoc eonfectis, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis, plenius continetur, pro anniversario domini Boemundi archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi, Isembardi de Warnesberg, paren tum, benefactorum nostrorum et nostri et una memoria singulis annis sollempniter peragendis in ecclesia s. Paulini predicta. Item damus, legamus et deputamus ecclesie s. Maximini triginta solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro in dicta ecclesia peragendo. Item damus, legamus ecclesie b. Marie Palatiolensi tres libras turonensium parvorum censuum pro anniversario et memoriis predictorum dominorum Boemundi archiepiscopi Trevirensis, Friderici archidyaconi, Isembardi custodis, parentum nostrorum et nostri ipsius annis singulis in dicta ecclesia sollempniter peragendis. Item damus, legamus ecclesie s. Castorís Confluentie quinque libras turonen sium parvorum censuum pro anniversario nostro, parentum nostrorum et fratrís nostri domini Johannis aduocati de Ilunoltsteyn, militis, et una memoria in dicta ecclesia perpetuo peragendis. 21 * 164 Item damus, legamus monasteriis b. Marie ad martyres et s. Mathie extra muros Trevirenses cuilibet eorum quadraginta solidos turonensium parvorum cen- suum pro anniversario domini Boemundi archiepiscopi Trevirensis, Friderici archi- dyaconi, Isembardi custodis, parentum nostrorum, domini Johannis aduocati nostri fratris et nostro ac una memoria in eisdem monasteriis perpetuo peragendis. Item damus, legamus monasterio s. Martini in littore Moselle extra muros Trevirenses viginti solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro, parentum nostrorum et fratris nostri predicti et una memoria annuatim in eodem peragendis. Item damus, legamus monasterio b. Marie in orreo Trevirensi tres libras turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro, matris nostre ac persona- rum prenominatarum et una memoria ibidem singulis annis peragendis. Item damus, legamus monasteriis sanctarum Katharine, Barbare, Pontis Leonis, Marie Magdalene penitentium, Agnetis et Germani, cuilibet claustrorum seu monasteriorum viginti solidos turonensium parvorum censuum pro anniversariis domini Boemundi archiepiscopi, Friderici archidyaconi, Isembardi custodis, paren tum nostrorum, fratris nostri predicti et nostri cum una memoria annuatim in eisdem monasteriis peragendis. Item damus, legamus et deputamus sanctimonialibus monasterii s. Trinitatis in Lutra, b. Marie extra muros Andernacenses et conventui monialium in Machern, cuilibet monasteriorum quadraginta solidos turonensium parvorum cen suum pro anniversariis domini Boemundi archiepiscopi, Friderici archidyaconi, Isembardi custodis, parentum nostrorum, fratris nostri predicti et nostri cum una memoria in dictis monasteriis perpetuo peragendis. Item damus, legamus monasteriis monialium ad Stupam prope Elram et in Lera apud Confluentiam, cuilibet monasteriorum viginti solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro et personarum prenominatarum cum una memoria in dictis monasteriis singulis annis sollempniter peragendis. Item damus, legamus fratribus domus theutonice viginti solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro et personarum prenominatarum et una memoria ibidem perpetuo peragendis. Item damus, legamus fratribus hospitalis b. Johannis Jherosolimitani domus in Treveri quadraginta solidos censuum pro nostro et personarum predictarum anniversario et una memoria ibidem perpetuo peragendis. Item damus, legamus ad altare s. Abrunculi decem solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario nostro et memoria ibidem peragendis. 9 165 Item damus, legamus ad ecclesiam b. Arnoldi in Nykedich tres libras turo- nensium parvorum censuum per residentem in loco reeipiendos et in recompensam, si que ab eadem ecclesia minus juste percepimus, pro anniversario nostro et memoria ibidem perpetuo peragendis. Que summa censuum legatorum prenominata extendit se ad septuaginta et quinque libras turonensium parvorum omnium et singulorum predictorum, quas quidem septuaginta et quinque libras predictas comparavimus erga religiosum dominum abbatem et conventum monasterii b. Mathie apostoli, qui census nobis debentur singulis annis inter duo testa scilicet assumptions et nativitatis b. Marie virginis, prout in Uteris super hoc confectis, sigillis reverendi in Christo patris et domini, domini Baldewini archiepiscopi Trevirensis, capituli ecclesie Trevirensis et abbatis monasterii s. Mathie predicti sigillatis, plenius continetur. Quos quidem census prenominatos disponimus et volumus, ut celerarius dominorum nostrorum ecclesie Trevirensis predicte, qui pro tempore fuerit, unacum capellano nostri altaris perpetuo colligat et distribuat inter monasteria et loca prenominata, ut superáis per nos preordination est. Item damus, legamus predicte ecclesie in Nykedich in recompensam quin- decim marcas pagamenti Coloniensis et quindecim maldra siliginis, in quibus nobis tenetur SyJ'ridw dictus Craft, armiger, pro censibus comparandis pro anniver sario nostro et personarum prenominatarum perpetuo in dicta ecclesia peragendis. Item damus, legamus ecclesie de Berrincastel in recompensam viginti libras Treviren. denar. de debitis, in quibus Colinus smltetus in Wittelich nobis tene tur, ad census comparandos perpetuos in ecclesia memorata pro anniversario nostro et parentum nostrorum peragendo in eadem. Item damus, legamus ecclesie de Birkînvelt viginti libras simili modo ad comparandum census, recipiendas de debito Colini antedicti, de quibus, si gratanter satisfecerit ad voluntatem nostrorum executorum, decem libre restantes solvende sibi remittantur, si autem solvere noluerit, totum debitum ab eo exigatur. Item damus, legamus ecclesie de Locwilre viginti maldra avene in quibus Elsa de Scuto nobis tenetur, pro censibus comparandis de pecunia inde proveniente. Item damus, legamus ecclesiis de Roseriis et de Befort et de Grys sexaginta maldra partim siliginis et partim avene, in quibus dictus Schanedrys celerarius Lutzilinburgensis nobis tenetur, computatione legitima mediante facienda, de qui bus quelibet ecclesiarum jam predictarum viginti maldra partim siliginis et partim avene recipiet et habebit ad comparandum census perpetuos in nostri memoriam 166 et parentum nostrorum perpetuo, et residua summa dicto celerario remittenda, si benigne solvent, alias non. Item damus, legamus ecclesie de Drone quinque maldra siliginis aut quinque libras Treviren. denar. recipiendas a curtario de Houen ad comparandum census perpetuos modo quo supra. Item damus, legamus puellis religiosis in Nykedich in reclusorio ibidem reclusis viginti solidos turonensium parvorum censuum pro nostri, personarum prenominatarum anniversario et memoria annis singulis perpetuo habendis. Item damus, legamus ad hospitale s. Mathie apostoli decem solidos turonen sium parvorum censuum inter ipsos pauperes ibidem pro pittantia distribuendos. Item damus, legamus pauperibus hospitalis s. Elizabeth apud s. Maximinum decem solidos turonensium parvorum censuum inter ipsos pauperes pro pittantia distribuendos. Idem damus, legamus ad duo hospitalia scilicet apud s. Symeonem et apud s. Jacobum in vico carnium, cuilibet decem solidos turonensium parvorum cen suum pro pittantia inter pauperes distribuendos. Item damus, legamus conventui monasterii b. Marie in Hymmilrode quadra- ginta solidos turonensium parvorum censuum pro anniversario quondam Boemundi archiepiscopi, fratris nostri, parentum nostrorum et benefactorum nostrorum ac nostri et una memoria ibidem singulis annis peragendis. Item remittimus eidem conventui et damus nonaginta libras Treviren. denar., in quibus ipse conventus monasterii supradicti nobis tenetur. Item damus, legamus ad capellam s. Crucis sitam in monte extra muros Trevirenses duas domos cum suis attinentiis, quarum unam comparavimus erga religiosos viros abbatem et conventum b. Marie ad martyres cum uno jurnali terre arabilis, quam domum dominus Vlricus canonicus ecclesie b. Marie in Kilburch olim habuit et tenuit; et aliam domum dictam zu der Streuphin prope pontem Leonis sitam, quam domum comparavimus erga dominum Wilhelmum, filium domini Ernesti quondam dicti Pittpas, militem. Item damus legamus ad dictam capellam dimidium jurnale terre arabilis situm in banno de s. Cruce, quod Mathias de Lapide quondam coluit. Item damus, legamus ad dictam capellam s. Crucis decem solidos denario- rum Trevirens. censuum ex quodam orto prope capellam predictam sito, vel ipsum ortum, prout ipsis capellanis melius et utilius competere videbitur. Item damus, legamus ad dictam capellam quendam ortum contiguum orto predicto et solvet duos solidos censuum ad monasterium s. Mathie. 167 Item damus, legamus quatuor solidos census ad dictam capellam ex quo- dam pomerio prope pontem Leonis prope viam dictam Carle sito. Item damus, legamus ad dictam capellam quinque libras Treviren. denar. censuum, volentes, ut dictam capellam duo sacerdotes habeant et quilibet sacer- dotum in ebdomada ad tres missas in dicta capella dicendas teneatur, memoriam nostiï et nostrorum ibidem iugiter habentes; volentes insuper, quod medium altare videlicet s. Crucis communiter deserviatur. Qui census legati post summam septuaginta et quinque librarum superáis vocatam extendunt se ad decem iibras Treviren. denar., quas quidem decern libras censuum Treviren. denar. comparavimus erga dominum Jacobum juniorem scabinum Trevirensem ex vineis, torculari et pratis suis sitis in Wiltingen, que solvuntur nobis annis singulis in festo nativitatis Christi, prout plenius continetur in Uteris super hoc confectis, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis; quos quidem census senior capellanus s. Crucis, qui pro tempore merit, colligat et absque omni impedimento et integre, prout superius est ordinatum, distribuat locis et personis predictis. Item damus, legamus curtem nostram sen bona nostra in Lyue sitam sive sita cum omnibus suis juribus et pertinentiis scilicet campis, pratis, vineis, silvis et censibus od altare nostrum novum in ecclesia Trevirensi constructum et con- secratum, ex quibus bonis seu curte capellanus altaris predicti perpetuo solvet dominis nostris ecclesie Trevirensis quinquaginta solidos denariorum census singulis annis in festo inventionis s. Crucis jpro statione ibidem facienda, prout hactenus fieri consuevit. Item damus, legamus ad dictum altare constructum quinque libras Treviren. denar. censuum, qui nobis debentur singulis annis in festo b. Remigii in capite mensis octobris, quas comparavimus erga Hennekinum filium quondam domini Henrici Walrami ex domo sua sita in vico s. Theoderici, que fuit quondam domini Hannemanni ejus avi et dicti domini ejus patris et quam solus habet a suis coheredibu8, prout in Uteris super hoc confectis, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis, plenius continetur. Item damus, legamus ad altare nostrum predictum centum libras Treviren. denar. recipiendas in bonis nostris per nos relinquendis ad comparandum census perpetuos ad altare nostrum antedictum, et tenebitur capellanus dicti altaris ter in ebdomada celebrare, bis pro defunctis et semel de beata virgine per se vel per alium. 168 Item damus, legamus Thilmanno2, filio domini Vlrici de Lapide militis, consanguíneo nostro, canonico ecclesie Trevirensis, domum nostram seu curiam, quam inhabitamus seu inhabitare consuevimus cum suis utensilibus et aliis in domo vel curia predicta existentibus, exceptis auro, argento, pecunia prompta, una cultura meliori, coopertorio lecti vario et vasamentis aureis et argenteis, volentes, ut dictus Thilmannus et quilibet possessor dicte nostre curtis seu domus nunc et in futurum habeat curiam nostram de Hoven3 cum suis appenditiis et pertinentiis in recompensam curtis seu bonorum in Lyve, quondam spectantium ad curtem habitationis nostre prediete, cum de dicta curte seu bonis in Lyve supra disposuerimus. Item damus, legamus dicto Thilmanno olkam* nostram circa capellam s. Crucis sitam cum una vinea ex opposito dicte eapelle sita. Item damus, legamus eidem unam vineam nostram retro baptismum sitam. Item damus, legamus eidem viginti solidos denariorum censuum et octo capo nes seu pullos censuum, qui nobis solvuntur annis singulis in festo b. Martini ex quadam curia seu curte apud Novum castrum sita, quam habet dominus Johan nes dictus Hutzinch, miles. Item damus, legamus fratri Johanni de Hunoltsteynb ardinis hospitalis s. Johannis Jherosoliinitani domum quondam domini Bonifacii divitis sitam in vico Flandrie cum eo jure et conditionibus, quo seu quibus nos eandem habemus et tenemus seu habuimus et tenuimus, prout in Uteris super hoc confectis plenius continetur, sigillo civitatis Trevirensis sigillatis. Insuper volumus et ordinamus ante omnia, quod, cum maior pars censuum predictorum non sit perpetua sed aliqui redimi seu reemi possint, quod si ipsos seu ex ipsis aliquos redimi seu reemi contingat, quod pecunia inde proveniens in alios census eonsimiles perpetuos convertatur. Item damus, legamus Johanni consanguíneo nostro, filio fratrü nostri, de Numagio6 duodecim sehalas argenteas albas, quas comparavimus erga executores quondam Ruperti archidyaconi. 2) Enkel seiner Schwester Ida von Heinzenberg, verheirathete sich später mit Johan- netta von Rodenmacher und erbaute das Schlofs Wartenstein bei Steinkallenfels. 3) Hofweiler bei Welsch billig im Landkreis Trier. — 4) holca oder ulca ein ein gehegtes Stück Land oder ein am Hause liegender eingeschlossener Weinberg. — 5) Bruder des Vogtes Boemund. — 6) Sohn des Vogtes Johann genannt Spiss und der Wildgräfin Anna. 169 Item domine Yde sorori nostre de Heinzinberg tres cyphos de masserio cum pedibus argenteis. Item damus, legamus eidem sorori nostre octo libras cum decem solidis gros- sorum turonensium in bonis nostris ubicunque recipiendas in debitis vel in alias. Item damus, legamus domine Cunegunde de Вирe, nepti nostre7, sex schalas argenteas albas ad instar forme lampadis. Item damus, legamus domine Yrmengardi% uxori domini Vlrici de Lapide, nepti nostre, sex schalas argenteas ejusdem forme. Item damus, legamus domine Yde de Swarzinberg3, nepti nostre, quinque maldra siliginis mensure Trevirensis. Item domicelle Gertrudi de Duna10 moniali in Orreo Trevirensi, nepti nostre, sex beccaria argentea. Item domino Gobeloni de Vulbach vicario eeclesie Trevirensis quatuor petias vestium cum vario tendentes et duo beccaria argentea. Item domino Johanni Gallico vicario in eadem ecclesia quatuor petias vestium albi coloris cum forraturis de vario et duo beccaria argentea. Item capellano altari§ nostri duo beccaria argentea, que alienare non possu- mus et in memoriam conservandum. Item in die obitus nostri quatuor ordinibus Mendicantium cuilibet eorum quinque maldra siliginis memoriam habeant. 1 Item damus, legamus Hermanno cellerario nostro decem maldra siliginis mensure Trevirensis ot decem libras Treviren. denar. et equum nostrum rubeum ambulantem 11. Item Petro famulo nostro damus, legamus equum nostrum am bulantem grisei pili, quem con Item damus, legamus Pe famulo nostro Item damus, legamus Bartholomeo famulo nostro decem libras Treviren. denar. et decem maldra siliginis. 7) Schwester des ebengenannten Johann; vergl. Nro. CCXI. 8) Tochter seiner Schwester Ida von Heinzenberg. — 9) Schwester des Archidiakon Friedrich von Warnesberg, vermählt mit Hugo von Schwarzenberg. — *0) Tochter des Wildgrafen Conrad von Daun und der Hildegard von Hunolstein; vergl. Nro. CVI und CVII. Im Necrolog des Klosters Engelport: XIV. Aug. Commemoratio Gertrudis domicelle de Dune et suorum amicorum, que dedit 5 grossos. — **) amble, Pafsgänger. 22 170 Item Bodingero famulo nostro griseum equum nostrum et quinque maldra siliginis mensure Trevirensis. Item Mathie dicto Wolf scolari nostro decem maldra siliginis et dimidium plaustrum vini. Item Johanni Thelemanni quinque maldra siliginis et unum par vestium forratum de agnellis. Item damus, legamus Jacobo .... welin coco nostro quinque maldra sili ginis et quinque libras Treviren. denariorum. Item Phipheloni coco sex maldra siliginis. Item Metilde antique ancille sex maldra siliginis et dimidium plaustrum vini. Item Aleyde famule seu ancille nostre quatuor maldra siliginis cum tunica simplici. Item dicto Locquilre famulo nostro duo maldra siliginis. Item Conzoni famulo nostro stabulario quatuor maldra siliginis. Item Jacobo portinario duo maldra siliginis. Item damus, legamus dicto Zammus famulo nostro in coquina quinque maldra siliginis et quinque libras Treviren. denariorum. Item Hennekino dicto Mulener quinque maldra siliginis mensure Trevirensis. Hoc est nostrum testamentum seu ultima nostra voluntas, protestantes, quod, si non valeat ut testamentum, saltem volumus, quod valent jure codicillorum seu prout quelibet alia voluntas valere potest et debet, cum ille non videatur secun dum jura decedere intestatus, qui suam ultimam voluntatem in alterius disposi- tionem commisit, potestate nobis reservata seu jure nobis salvo addendi ipsi testa mento , subtrahendi, mutandi, corrigendi et cetera, dum nobis visum fuerit opor- tunum. Hujus autem testamenti seu ultime nostre voluntatis et premissorum om nium et singulorum specialiter executores nostros constituimus, facimus et ordina- inus honorabiles viros dominos Boemundum archidyaconum Trevirensem, Ludol- fum de Hoilvels custodem et Peregrinum de Wangin, nostros concanonicos dicte 'ecclesie Trevirensis, ita quod, si omnes hujusmodi nostri testamenti executores esse nollent, saltem duo ex ipsis ipsum testamentum exequantur. Volumus etiam, quod dicti nostri executores seu duo eorum per se omnia et singula predicta diligenter in anime sue periculum exequantur. Insuper tamen volumus, quod, hujusmodi nostro testamento seu ultima nostra voluntate antea completa, de aliis onmibus et singulis bonis nosto•is a nobis 171 relifiquendis, ut dicti nostri executores disponant de eisdem ulterius de consilio reverendi in Christo patris et domini nostri, domini Baldewini archiepiscopi Trevirensis, quibus eommittimus, ut taliter disponant de eisdem, de quibus per nos non extitit ordinatum, quod coram deo in die extremi judicii reddere valeant rationem competentem. Requirentes tandem Johonnem de Turri, clericum Tre- virensem, publicum auctoritate apostolica notarium, ut super his nobis confieiat publicum instrumentum. Rogantes viros venerabiles dominum Matheum de Eych, decanum ecclesie Trevirensis predicte ac judicem curie domini Boemundi archi- dyaconi Trevirensis predicti, ut sigilla sua presentibus Uteris unacum sigillo nostro eisdem appenso apponant. Et nos Matheus de Eych, decanus ecclesie Trevirensis predicte sigülum nostrum nosque judex dicte curie domini Boemundi archidyaconi Trevirensis ipsius curie sigillum ad preces et regationem domini Nycholai de Hunoltsteyn, prepositi ecclesie Trevirensis predicte, recognoseimus nos apposuisse in testimonium omnium premissorum. Acta sunt hec premissa presentibus viris discretis et honestis dominis, vide licet domino Peregrino de Wangin predicto et domino Nycholao de Pittinga, canonicis ecclesie Trevirensis, Johanne Gallico, Andrea de Nailbach, vicariis in dicta ecclesia Trevirensi, Petro presbytero, vicario altaris b. Marie Egyptiace in ecclesia s. Paulini extra muros Trevirenses et domino Gobelone, vicario in ecclesia Trevirensi predicta, dicto Vulbach, Johanne de Moysa iniperiali aucto ritate notario et Stephano cii'e Metensi, fratre magistri Nycholai de Metis, canonico ecclesie b. Symeonis Trevirensis, testibus ad ea premissa vocatis speciali- ter atque rogatis. Datum a. d. Millesimo trecentesimo tricesimo quinto die penul tima mensis aprilis. Et ego Johannes quondam Rychwini de Turn, clericus Trevirensis, publi- cus auctoritate apostolica et curie Trevirensis notarius, quia premissis omnibus et singulis, dum agerentur, unacum testibus prenotatis presens interfui, hoc presens publicum instrumentum exinde confeci, manu propria scripsi et in hanc publicam formam redegi signoque meo consueto signavi, rogatus et in testimonium premis sorum requisitus. Gerichtliche Originalausfertigung vom 15. Mai 1335, welche durch Fäulnif« sehr gelitten hat, im Pr. Arch. zu Coblenz. — Der Domprobst Nicolaus starb zwischen dem 29. April, an welchem er sein Testament errichtete, und dem 15. Mai, an welchem obige gerichtliche Abschrift ausgefertigt wurde. Sein Nachfolger in der Domprobstei Jobannes de Celobrio (Zolver) wurde am 9. Juli 1335 gewählt laut Domkapitel. Diplomatar in Pr. Arch. zu Coblenz. 22* 172
Source Regest: Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der Voegte von Hunolstein Band I., Nr. CCXI. , S. 182
 
x
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.