useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data)   CXXIV.
Signature:  CXXIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CXXIV. Der Bitter Johann genannt von Xowenberch quitlirt dem Nicolaus Vogt von Hunolstein über 10 Pfund trierische Pfennige. 1296 Juli 1. Nos Johannes dictus de Xowenberch, miles, vniuersis presentes litteras in- specturis cupimus esse notum, quod de decem libris treuer^ den., in quibus dominus Nicolaus aduocatus de Hunolstein nobis tenebatur, pro quibus dominus Emercho de Litemberch fideiusserat apud nos, nobis ante confectionem presentium litterarum plenarie extitit satisfactum. In cuius rei testimonium sigillum discreti viri Lodewici decani ecclesie s. Arnualis Metens. dyoces. ad preces nostras pre sentibus litteris est appensum. Et nos decanus antedictus sigillum nostrum rogatu dicti domini Jo. eisdem presentibus apposuimus in testimonium premissorum. Datum a. d. M.CC. nonagesimo sexto in octauis beati Johannis baptiste. Orig. mit Siegel im fürstl. Wittgenst. Arch. zu Berleburg. cxxv. Nicolaus der Aeltere Vogt von Hunolstein, Bruder des seligen Vogtes Johann, und seine Gemahlin Beatrix vermachen dem Kloster Himmerode eine Jahres rente in Kesten гиг Haltung eines Jahrtages. 1296. XJniversis presentibus et futuris ad quorum notitiam hoc scriptum pervenerit. Nos Nicholaus aduocatus senior, miles, de Hunoltstein, frater domini Johannis 94 pie recordationis quondam aduocati, et uxor nostra Beatrix. Notum esse volu mus publice profitentes. Quod cum, ut ceteri mortales, quamdiu vivere debea- mus, penitus ignoremus, de morte vero securi prorsus existentes, ad salutem animarum nostrarum, ut post hanc brevissimam et quasi momentaneam vitam eternaliter vivant, aUquam elemosinam facere volentes, pari consensu et unanimi devotionis voluntate, sociata manu dedimus et contulimus et rursus damus et con- ferimus viris religiosis, abbati et conventui in Hemmenrode, Cisterciensis ordinis, Treverensis dyocesis et eorum monasterio in perpetuum viginti solidos Treveren. denar. bonorum et legalium de bonis nostris, que apud Kestinten super Mosellam habemus et tempore hujus donationis seu elemosine facte inter viuos habuimus, quibuscunque censeantur nominibus vel ad quemcunque seu quoscunque devol- vantur in posterum, ipsos viginti solidos predictos ab ipsis religiosis prefatis et eorum successoribus universis perpetuo libere et immobiliter seu inviolabiliter absque contradictione seu contraventione qualibet heredum et coheredum nostrorum vel alterius cujuscunque singulis annis recipiendos seu percipiendos et in pitan- tiam cibi vel potus conventui predicto totaliter convertendos, ita ut anniversarium nostrum, postquam domino volente decesserimus, et parentum nostrorum feria sexta proxima ante ramos palmarum omni anno perpetuo et fideliter ab ipso conventu peragatur. Ut igitur ista salubris elemosine pure donatio stabilis et inconcussa permaneat, has litteras inde confectas ipsis religiosis prelibatis et eorum ecclesie sigillo nostri predicti Nicholai, quo nobiscum uxor nostra Beatrix predicta, proprio carens, in presentibus utitur, tradidimus roboratas. Datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto. Orig. ohne Siegel im Pr. Arch. zu Coblenz. Johann Graf von Salm belehnt den Nicolaus Vogt von Hunolstein mit der Veste Hunolstein. 1297 Juli 1. Nos Johannes de Salmis comes ad universorum noticiam volumus pervenire, quod attendentes grata servitia dilecti fideüs nostri Nycholai advocati dicti de Honnolsten nobis multociens impensa, propter que eum volentes prosequi favore gracie munere speciali castrum nostrum Honnolsten cum omnibus suis juribus ac attinentiis nec non castrensibus et fidelibus ad ipsum spectantibus jure feodali concessimus et concedimus per presentes perpetuo tenendum et habendum, et 95 ipsum infeodavimus et infeodamus de eodem cum suis heredibus de consensu Johanne uxoris nostre. In cujus rei testimonium nos et dicta uxor sigilla nostra duximus presentibus apponenda. Datum a. d. MCCXCVH, primo die mensis Julii. Orig. im Pr. Arch. zu Coblenz. Gedr. Fahne S. 66. und Kremer: Ardenn. Geschl. cod. dipl. S. 66.
Source Regest: Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der Voegte von Hunolstein Band I., Nr. CXXIV. , S. 110
 
x
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.