useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data)   CXLVII.
Signature:  CXLVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CXLVII. Friedrich Abt von St. Matthias bestätigt den durch seinen Conventualen Hugo von Hunolstein geschehenen Tausch von Renten zu Bissendal an Johann genannt Spy s Vogt von Hunolstein. 1311 Mai 5. Nos Fridericus dei paciencia abbas totusque conuentus monasterii s. Mathye extra muros Treuerenses, ordinis s. Benedicti, notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis, quod cum Hugo de Hunoltsteyn, noster monacus et subditus, esset prouisor siue rector hospitalis dicti nostri monasterii s. Mathye, omnes census nobis cedentes ac eidem hospitali in villa de Bissendal seu confinio eius- dem, emptos erga dominam de Eywüre, ad dictum nostrum hospitale per nobi- lem virum quondam dominum Wernerum aduocatum militem de Hunoltsteyn in sua ultima voluntate legatos, et quibus idem hospitale nunquam quiete et pacifice perfrui poterat et gaudere, propter quod idem Hugo tunc temporis attendens vti- litatem et commodum dicti hospitalis, salubri deliberatione prehabita, dictos census de Kissendal permutauit et tradidit in cambium Nobili viro domino Johanni dicto Spys militi aduocato de Hunoltsteyn et suis heredibus siue successoribus imperpetuum tenendos, habendos et possidendos libere, pacifice et quiete, et hoc nominatim pro tribus libris treueren. denar. censuum paruorum singulis annis in festo beati Martini hyemalis persoluendis, quas quidem tres libras censuum dictus dominus Johannes tradidit et assignauit vice versa dicto nostro hospitali imper petuum tenendas et possidendas in recompensam censuum de Rissendal predicto rum. quam permutationem siue cambium nos abbas et conuentus predicti tanquam vtilem et competentem dicto hospitali pari consensu et vnanimi voluntate approba- mus, ratificamus et confirmamus, promittentes insuper dictam permutationem siue cambium bona fide per nos aut conuentum nostrum non infringere aliqua arte ingenio aut causa in futurum. In cujus rei testimonium sigillum nostri abbatis 112 predicti hiis litteris apposuimus, quo et nos conuentus predictus contentamur in hac parte et dignum duximus apponendum. Datum a. d. M.CCC. undecimo, feria quarta post festum beatorum Philippi et Jacobi app. Orig. perg. mit Siegel im fürstl. Wittgenst. Arch. zu Berleburg.
Source Regest: Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der Voegte von Hunolstein Band I., Nr. CXLVII. , S. 128
 
x
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.