useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: 10 - Napoli: Chiese e monasteri diversi (9 AA I) 9 AA I 4
Signature: 9 AA I 4
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1223 marzo 12, Ferentino
 L'imperatore Federico II dà mandato a nobili e funzionari del regno di osservare la protezione particolare conferita all'abbazia cistercense di San Pietro di Amalfi  e di rispettare libertà e immunità ( omnes libertates et immunitates ) che l'ordine Cistercense godeva ai tempi di re Guglielmo II. (Horst Enzensberger)  

 Originale
Current repository
Napoli,Biblioteca della Società Napoletana di storia PatriaBSNSP, Napoli. Chiese e monasteri diversi

  • Seal Sigillo pendente perduto, rimangono i quattro fori per passare la corda
    • Graphics: 
      x
       Fridericus  dei gratia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie  comitibus, baronibus, magistris iustitiariis, iustitiariis, magistris camerariis, camerariis, baiulis, catepanis, comestabilis, iudicibus et universis fidelibus suis per regnum Sicilie constitutis gratiam suam et bonam voluntatem. Ex querela venerabilis abbatis et conventus Sancti Petri de Amalfia ordinis Cisterciensis, fidelium nostrorum, nostra nuper serenitas intellexit quod vos eos, grangias et homines suos collectis, exactionibus, angariis et perangariis, exercitibus et procurationibus, trahendo in civilibus et secularibus ad iudicium seculare necnon et aliis multipliciter offenditis et gravatis quod tanto nostre displicet pietati quanto abbatem et conventum predictum in libertatibus et rationibus volumus conservari. Verum quia eius intuitu per quem feliciter vivimus et regnamus, tam abbatem quam conventum predictum cum hominibus, grangiis, iustis possessionibuset bonis suis, munimine volumus et fovere nec pati possumus et debemus, quod a nobis vel officialibus aut aliis fidelibus nostris deberint molestari, quos tenemur in libertatibus et honoribus propriis ex commisso nobis regimine confovere, fidelitati vestre sub pena gratie nostre districte precipiendo mandamus, quatenus abbatem et conventum predictum eius hominibus, grangiis, iustis possessionibus et bonis suis in nullo indebite aggravantes omnes libertates et immunitates quas sacer ordo Cisterciensis tempore regis Guillelmi secundi recolende memorie consobrini nostri consuevit habere per regnum nostrum eisdem integre conservetis et in omnibus iusticiis et rationibus suis sic manuteneatis eosdem quod in nullo decetero se sentiant aggravatos et nos devotionem vestram exinde commendemus. A fratribus autem Cisterciensis ordinis preter orationum munus quibus nos iugiter proservuntur nichil exigi volumus vel mandamus. Nos enim tanto eos in omnibus protegere volumus et in suis rationibus specialius confovere quanto nos divina clementia pre aliis orbis principibus exaltavit. Dat. Ferentini XIIo marcii XIe indictionis.
      Editions
      • Eduard Winkelmann, Acta imperii inedita 1, p. 230s. Nr. 251

      Comment

      Il documento è il mandato esecutorio che accompagna il conferimento della protezione reale al monastero 
      abstracts
      • RI V,1,1 n. 1469 registra il conferimento della protezione reale: Per presens scriptum


      Languagelat.
      Places
      • Amalfi
        • Ferentino
          Persons
          • re Guglielmo II
            Keywords
            • General: 
              • abbazia cistercense
              • ordine Cistercense
              • orationum munus
            x
            There are no annotations available for this image!
            The annotation you selected is not linked to a markup element!
            Related to:
            Content:
            Additional Description:
            A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.