useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: 21 - Chiese diverse (10 AA I) 10 AA I 19
Signature: 10 AA I 19
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1220 giugno 30, Ulm
  


Current repository
Naples, Biblioteca della Società Napoletana di storia Patria, BSNSP, Chiese diverse

    Graphics: 



      x
      Fridericus dei gratia Romanorum rex semper augustus et Rex Sicilie. Straticotis. Judicibus. Militibus. et universo populo Salerni tam presentibus quam futuris fidelibus suis. Gratiam suam et bonam voluntatem. Pateat universitati vestre quod ex parte Capituli Salernitane ecclesie fidelium nostrorum humiles supplicationes accepimus, ut plancas macellarorium cum domibus que olim fuerunt Johannis greci de pergula. quas Comes Riccardus de Agello fidelis noster ad quem pervenisse de iure noscuntur, ecclesie Salernitane optulit per scriptum auctoritate iudiciaria roboratum, eidem salernitane ecclesie confirmare nostra serenitas dignaretur. Nos qui pro reverencia beati Matthei apostoli et evangeliste, nec non pro remedio animarum divorum augustorum parentum nostrorum recordationis inclite. plancas ipsas cum domibus sicut idem Comes eidem Salernitane ecclesie eas optulit de munificentie nostre gratia perpetuo concedimus et confirmamus. presenti scripto mandantes. ut nullus unquam predictam ecclesiam inde in aliquo contra oblationem eiusdem Comitis. et hanc nostram confirmationem impedire vel molestare presumat. Quod qui presumpserit, pene debite eum volumus subiacere.
      Source Fulltext: B. Capasso, R. Bevere, G. De Blasiis, N. Parisio, “Elenco delle pergamene già appartenenti alla famiglia Fusco ed ora acquisite dalla Società Napoletana di Storia Patria”, in Archivio storico per le province napoletane, 14 (1889), p. 150, n. 122 bis.
      Places
      • Ulm
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.