useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, ed. Kuzmány, 1855 (Google data)  XCVI.
Signature:  XCVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Kaiserl. Mandat vom 9. April 1732.
Source Regest: Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, Nr. XCVI. , S. 136
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, Nr. XCVI. , S. 136

    Graphics: 
    x

    Carolus etc. Demisse relata sunt Nobis, quae super modo, prJmum et secundum punctum circa statum Acatholicorum in praefato Nosu!0 Hungariae regno degentium, clementer a Nobis resolutorum saecesswe in effectum deducendi, sub 20 mens. Nov. anni proxime praeteriti Nobi» demisse rescripserunt Fidelitates Vestrae, circa quae iisdem clemeftfcei'' hisce rescribendum esse duximus, ut nimirum praeprimis in Posoniensi* Comitatu, medio Comitatensis magistratus, intra certum a Fidelitatibus' Vestris eatenus statuendum terminum, extra liberas et regias Civitates Posoniensem et Modrensem, possessiones item Rete et Puszta-Födemes, in quibus utpote Acatholici, pro publico confessionis ipsorum exercitio, ar- ticulariter sibi admissa oratoria haberent, haecque illis etiam ulterius relinquenda forent, in omnibus aliis dicti comitatus locis, hucusque tan- tum Augustanae et Helveticae Conf. exercitium, per realem et effectivam in talibus locis habitorum templorum seu oratoriorum occupationem, et praedicantium ex tali loco, nisi privatam deinceps vitam ibidem ducere vellent, amotionem, tolli et abrogari curent, ac de eo, in quo loco, cu jus formae, templa vel oratoria, hoc modo apprehenderint? an item et quot numero praedicantes inde emigraverint, vel vero privatam vitam ducturi, in eodem loco permanserint? genuinam informationem a dicto magistratu Fidelitates Vestrae sibi exhiberi faciant, Nobis etiam humillimes submittendam. Teneatur item Comitatensis Magistratus, in gremio prae- fati comitatus, praedicantibus extra loca articularia remanentibus solerter attendere, ut. iidem in ejusmodi locis, privatam vitam in effectu quoque; ducant, et ab omnibus praedicantium muniis abstineant. His porro i» Posoniensi Comitatu absolutis, tali modo et norma, in residuis quoques comitatibus, signanter Soproniensi, Castriferrei, Nitriensi, Barsiensi, Zoli- ensi, Arvensi, Thurociensi, Liptoviensi, Trencsiniensi, Scepusiensi, in quibus nimirum art. 26. an. 1681, specifica loca pro publico exercitio Äug. et Helv. Confess. profitentium denominata haberentur, extra haec usurpatum publicum Acatholicorum exercitium, successive, unum nimirum Comitatum post alium assumendo, abrogari curabunt Fidelitates Vestrae. Quod vero ad residuos Hungariae Comitatus attinet, qui nimirum in praecitato articulo 26. an. 1681, vel penitus non nominarentur, vel abs- que expressione specificorum locorum, publico Acatholicorum exercitio deservientium, generaliter duntaxat enumerarentur, de iis hac vice nihil decernimus, sed effectuationem benignae resolutionis Nostrae, quoad eos- dem quoque Comitatus datae, eousque, donec praenotati XI Comitatus taliter designata loca habentes, praevio modo absoluti fuerint, in suspenso relinquere volumus et mandamus. Gratia in reliquo etc. — Viennae Au- striae 9. Apr. 1732.

    "

    Carolinische Resolution an die ungar. Statthaltern vom 20. Oct. 1 734. 137

    xcvn.

    Carolinische Resolution an die ungar. Statthaltern vom

    20. October 1734.

    Demisse relata sunt Nobis ea, quae Regium hoc Nostrum Locumt. Consil. in forma demissae opinionis ad communicatam eidem Aug. et Helv. Confess. addictorum praefati regni Nostri Hungariae incolarum in- stantiam, sub dato diei 30 mens. Martii proxime praeteriti 1733 Nobis humillime perscripsit; perpensis proinde querimoniarum a parte dictorum regnicolarum in memorata instantia specifice deductarum punctis, riteque ponderata desuper submissa Dilectionis et Fidelitatum Vestrarum opini- one, cum terrestres domini a repetitione suorum subditorum, si nimirum tales pro praedicantibus in hoc aut illo loco constitui contingat, arceri, vel saltem ab hinc impedirinequeant; Respectu autem apostatarum, omnes vexae Acatholicorum, absque hoc jam sint praecautae, siquidem omnes Magistratus Hungariae, antequam ex capite apostasiae quem puniant, repraesentationem desuper ad Aulam facere debeant; Scholae porro alti- ores, eatenus duntaxat, quatenus absque privilegiis Regiae Majestatis servarentur, sicut apud Catholicos, ita etiam Acatholicos vetitae forent, id autem, ut Augustanam aut Helveticam Confessionem profitentibus ex- teris jus concivilitatis in Hungaria absque benigno indultu Nostro non concedatur, ex eatenus occurrentibus validis motivis clementer a Nobis resolutum; ac ex similibus non minus, quam et claro dictamine regni legum, Acatholici cum publico confessionis suae exercitio, et ministrorum usu in aliquot jam comitatibus ad sola articularia loca restricti fuissent; Acatholicorum demum praedicantes visitationi Catholicorum Archidiaco- norum, in hoc duntaxat, ut constet, num suos rite baptizent, seu ad va- lide baptizandum sufficienter sint instructi, subesse debeaut; taliter au tem resolutis, ulterius quoque clementer insistamus: ideo praefatis instan- tibus, quoad praerecensita querimoniarum puncta ad regni leges et prae- declaratas benignas Caesareo-Regias resolutiones remissis, siquidem ha- rum contextu id quoque expressum haberetur, quod, ubi iidem pro ad- mittendis sibi Superintendentibus, seu Superioribus praedicantium suorum instantiam apud nos fecerint, tam superinde, quam et quoad numerum illorum, benignissimam sint accepturi resolutionem, erga praevio modo factam nobis humillimam supplicationem, fidelibus regnicolis, Augustanam et Helveticam Confess. profitentibus, clementer admittendum seu toleran- dum esse duximus, ut quaevis dictarum Confessionum, numero quatuor Superiores seu Superintendentes, e numero praedicantium, in praefato nostro Hungariae regno jam habitorum, et quidem patriae filiorum, in finem praeciae illum, ut tales invigilent moribus et doctrinae praedican tium iisdem subordinatorum, et in excessivos etiam animadvertant, suo modo eligere et constituere possint, ea per expressum conditione adjecta, ne populo novum per hoc, pro subsistentia nempe ipsorum, onus acce- dat, sed modernis subsistendi mediis, etiam ut Superintendentes contenti esse debeant. Qui taliter constituti Superintendentes seu Superiores, super functione praedeclarata ejusdemque in Hungaria exercitio, a Nobis, con- formiter sensui Dilectionis et Fidelitatum Vestrarum, nullam quidem ex

    138 Königl. Mandat vom 13. October 1736.

    peditionem obtinebunt, nihilomiuus ad solum statum notitiae, in quo loco pro quali districtu, seu quibus communitatibus, liberisque ac regiis Civi- tatibus Nostris nominetenus, quem ac pro cujus Confessionis Superinten- dente, tam Aug. quam et Helv. Confess. profitentes regnicolae constitu- erint? isti de casu in casum, Dilectionem et Fidelitates Vestras, Eaedem vero Majestatem Nostram genuine semper informabunt. Veluti proinde praevio modo supplicantibus Aug. et Helv. Confess. profitentibus regni- colis, praecxposita benigna Resolutio Nostra ad memoriale idcirco porrec- tum abhinc intimata exstitisset; ita Regium hoc Nostrum Locumt. Consil. eam deinceps curam habere noverit, ut ubi memorati supplicantes, et qui a parte singulae praefatarum Confess. quatuor et quatuor Superiores suos constituerint, talismodi Constitutionem, prouti et quis, pro quo di strictu, seu quibus Comitatibus et Civitatibus constitutus existat? Dilec- tioni et Fidelitatibus Vestris, fine etiam nlterioris Eepraesentationis ad nos faciendae, mox significent, taliter autem constituti Superiores seu Superintendentes, e numero sint praedicantium in regno jam habitorum, et quidem patriae filiorum, ac moribus duntaxat et doctrinae praedican tium iisdem subordinatorum invigelent, ac in excessivos etiam condigne animadvertant, prouti et absque novo contribuentium onere, modernis subsistendi mediis, etiam ut Superintendentes, contenti esse debeant. Datum Viennae Austriae 20. Oct. 1734.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.