useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, ed. Kuzmány, 1855 (Google data)  CV.
Signature:  CV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Intim, vom 14. September 1785, dir. 24118. — Resolution vom 22. August, dir. 10288.
Source Regest: Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, Nr. CV. , S. 148
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, Nr. CV. , S. 148

    Graphics: 
    x

    Prudentes etc. Variis, quae per Aug. et Helv. Confess. addictos Suae Maj. Sacr. porrecta sunt, gravaminibus suo modo relatis, per- pensis et ruminatis, eadem Sua Maj. tolerantiae christianae, per se cle menter introductae, principiis inhaerere volens relate ad proles parentum a fide R. Catholica deficientium clementissimam Resolutionem pro exac- tissima norma valituram in sequentibus edendam decrevit. Et quidem ad gravamen illud, quod deficientibus a fide Rom. catholica integrum non relinquatur, proles suas minorennes in sua Religione educare, quin- imo his ejusmodi proles contra nexum, qui parentes inter et proles inter- cedit, mutua item, quae nexum hunc concomitantur officia, adimantur et aliorum educationi committantur, licet id ipsum in aliis provinciis ubi Aug. et Helv. Confess. tolerata solum est, admitteretur. Ad hoc cle menter admittit Sua Maj. ut proles quae 12 aetatis annum nondum atti- gerunt, aut in fide catholica nondum eo usque instructae sunt, utadpoeni- tentiae et altaris sacramentum admissae fuerint, patriam potestatem, adeoque religionem, quam pater fimta sex hebdomadarum institutione se confiteri velle declarat sequatur, longe aliud tamen ratione matris ob- servari vult jubetque Sua Maj. Sacr., ut, quamvis mater a fide Rom. Cath. deficiat, proles tamen religionem patris sequantur, cum potestati patriae subesse debeant. Mandat praeterea Sua altef. Maj. Sacr., ut matre quoque aut in viduitatem recidente, aut ad secunda vota transeunte proles, utpote sub publica tutela constitutae in Rel. Catholica educentur, semper tamen parentes de congrua et statui prolium commensurata inter- tentione, usque ad aetatis 18 , discretionis utpote annum providebunt, ad quem si pervenerint, parentibus suis , ut in eadem cum Ulis domo degere valeant, extradari possunt, cum praesumendum sit eas, utpote

    Intim, vom 22. November 1785 und 14. Februar 1786. 149

    valida institutione suffultas, neutiquam seductionis periculo amplius ex- poni, ea nihilominus semper cum inviatione, ut prolibus his ctiam, ante- quam 18. annum attingant aetatis, matrem, vitricum, fratres, sorores- que adire cumque illis conversari integrum sit. Quodsi vero ejusmodi proles 12 aetatis annum implevissent, atque usus Sacramentorum eis con- cessus fuisset, usque aetatis 18. utpote discretionis annum in fidc R. catholica educandae erunt, cum judicio discretivo pro eligenda alterutra religione adhuc destitutae sex hebdomadarum institutionem assequi non valeant. Altissimam proinde hanc Resolutionem Cons. istud R. L. civico huic Magistratui pro exactissima observatione hisce intimandam habet. Datum et Cons. etc. — Budae 14. Sept. 1785. Com. Ant. Jankovits, Johann. Mihälykovits.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.