useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 16
Signature: 16

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 16, S. 37
 

ed.
Current repository
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 16, S. 37

    Graphics: 
    x

    XVIII.

    128a Hov. 13. In Nomine Domini Amen. Quoniam annorum revolucione et personarum successione sta tuta priorum nonnunquam defluunt et nobiscum sepeliuntur, provida discrecione data sunt scripta, ut et labenti memorie valeant succurrere et statuta priorum utiliter, fideliter valeant reservare. Notum sit igitur universis et singulis presentem paginam inspecturis, quod nos Mesco et Premizlius dei gracia Duces Opolienses, Domini in Ratibor visis privilegiis monasterii de Charnouanz ordinis Premonstratensis super vülis Crauar, Radoscow, et Xeniz, et inspectis diligencius dictarum villarum libertatibus in eisdem per nostros progenitores

    r

    18_

    erogatas, tarn nostre quam etiam progenitorum nostrorum saluti providere cupientes, villas prenotatas que per ignoranciam vel neglienciam ad soluciones venerant indebitas, simul et servicia minus iusta, ad libertatem subscriptam decrevimus revocare, ita quod ex nunc pos- sessores earumdem villarum neque ad araturam neque ad vectigalia qualiacunque seu exac- ciones cuiuscuuque sint generis, pecuniarie, poreorum, vaccarum, vel aliorum que pro nostris necessitatibus accipere consuevimus, nullo unquam tempore teneantur, sed illa omnia que nos a nostris accipiemus hominibus, domino prcposito dicte domus et conventui per ipsorum homines in villis superius adnotatis in integrum exsolvantur. Hoc tamen excepto quod ad novas municiones quas pro terre nostre comodo faciemus, quemadmodum alii inhabitatores terre nostre iuvare tenebuntur. Sic etiam cum terram nostram pro facien- dis expedicionibus exire nos coDtinget, nobis de Crauar unum currum vacuum mittere tene buntur cum quatuor equis, et de Radoscow et Xeniz unum currum, cum locate fuerint iure Teotonico, nobis mittent modo supradicto; quibus serviciis nobis vel nostris exhibitis posteris, ut dictum est, nulla alia neque per nos, neque per nostros posteros unquam exhi- gantur. Sculteti etiam dictarum superius villarum nobis ad nulla servicia deinceps tenean tur, ad hoc quod preposito et conventui dicte pluries domus ad serviendum se reddant promciores. Ipse etiam prepositus et conventus sepius nominati, nobis de iure patronatus ccclesie de Ribnic et omnibus decimis eiusdem ecclesie, que per Sciborium et Stephanum condam plebanos ibidem possesse fuerunt, spontanea cesserunt voluntate, sccundum quod in instrumento nobis per ipsos dato plenius continetur. Renunciaverunt etiam omnino per- cepcioni trium Marcarum quas habebant ibidem de thabernis annis singulis, ita quod nun- quam deinceps repeti debeant per ipsos vel eorum successores. Nos igitur inspecta resig- nacione prescripta simul et iniuriosa vexacione, que fiebat in villis sepius nominatis, ipsas ad libertatem reduximus prenotatam, quam si quispiam nostre posteritatis, immo etiam nos metipsi vellemus aliquo tempore violare, omnibus et singulis prenotatis ordinacionibus ultroiectis, ex tunc ius patronatus et trium Marcarum solucio de thabernis, de quibus suffi- cienter dictum est supra, ad Prepositum et conventum de Charnouanz cum pleno dominio revertantur. Et ne hanc veritatis seriem invidia vel ignorancia tractu temporis valeat obumbrare, presentem paginam super ipsa conscribi precepimus et nostrorum sigillorum muniminefecimus insigniri. Datum Ratibor in die beati Briccii permanus Arnoldi summinotharii nostri, anno domini m°.cc°.lxxx°.octavo, testibus qui aderant infra scriptis, videlicet domino Stephano archidiacono Opoliensi, fratribus eins Iascoue et Pribizlao militibus, Incone subca- merario, Pascone Warmundi, Pacozlao cum fratre Michaele Podchasse et aliis quam pluribus.

    Anhangend die schön erhaltenen Siegel: S. MESCONIS. DT GRA. DVCIS. OPOLIEN] DNI. DE. RATIBOR und S. PMIZLII. DJ. GRA. DUCIS. OPOLIEN. DNI. D. (OSV) ENCIM. Letzteres ist abgebildet in Vossbergs Siegeln des Mittelalters, Tafel 19.

    19

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.