useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data)  Nr. LXXVIII.
Signature:  Nr. LXXVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Die Stadt Malchin befreiet für eine Geldent schädigung und geleistete Spanndienste beim Brückenbau das Kloster Dargun vom Brücken zoll.
Source Regest: Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. LXXVIII. , S. 190
 

ed.
Current repository
Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. LXXVIII. , S. 190

    Graphics: 
    x

    Nr. LXXVIII.

    D. d. Malchin 1283.

    Consules аc vniuersitas ciuitatis Malechin Omnibus hanc litteram visuris salutem in domino. Quoniam status mortalium indesinenter ad ulteriora descendit, ea, que inter mortales ordinantur, iuste scriptis annotantur, vt si contra rem gestam prauorum aliquando consurgat inuidia, rei ueritatem expressam testentur eloquia litterarum. Hinc est ergo quod no tum esse volumus vniuersis presentibus et futuris, quod nos fratres monasterii Dargunensis, ordinis Cysterciensis, dyocesis Caminensis, a solutione thelonei, quod quidem census pontis, vulgo uero hruckepenninke dicitur, reddimus perpetuo liberos et exemptos, ita plane vt quando vel quo- cienscumque aliquem seu aliquos ex prefati monasterii fratribus siue familia in qualicumque vectura vel certe currus, proprios aut alienos, in negociis tamen suis directos vel dirigendos, pontem nostrum transire ccn

    171

    tigerit, nullam proinde thelonei reddant pensioneis, sed пeque nobis, пeque alicui vmquam hominum ex patte nostra quippiam ab eisdem extorquere aut racione thelonei currus eorum detinere vel alio quoquo modo iter ipsorum de cetero licebit inpedire. Quod siquis pre- sumpserit, animaduersione consulum et ciuitatis, prout meruit, punietur, quippe qui decreta consulum аc ciuitatis non est ueritus irritare. Pro huiusmodi autem libertate consequenda prelibati monasterii fratres nobis quatuordecim marcas denariorum monete currentis contulcrunt. Insuper in trecentis plaustris lapidum et sex curribus ad prepa- racionem prefati pontis arenam apportanti- bus per tres ex integro dies nobis seruierunt Ne super hoc ergo nostro racionabili facto cuiquam in posterum dubium oriatur, presentem paginam exinde conscriptam damus ipsis fratribus in Dargun sigil- lis nostro videlicet аc domini nostri Hinrici no- bilis de Werle communitam. Testes horum sunt: dominus Hilduardus tunc abbas in Dargun, Johannes de Pomerio, Hinricus de Sterne berg, monachi ibidem, Godefridus Luch, Hinri cus de Vlotowe, Grubo, milites, Arnoldus de- Scerpesowe, Gonterus, Johannes de Sulta, Johannes Gubo, Mogekop, Johannes Mumer- broder, Petrus sartor, Bernardus de Race- burg, tunc consules ciuitatis, Conradus de Vichele., Ekebertus de Sulta, Hinricus de Scerpesowe, Thidericus de Wolkenviz, Her- mannus Rodemunt, Arnoldus pellifex, Her

    172

    mannus Ruf us faber, burgenses, et alii quam plures fide digni. Acta sunt hec in Malechin anno gracie M°CC°LXXX°III°.

    Auf Pergament in einer cursivischen Minuskel. An einer Schnur von rother, gelber und schwarzer Seide hing das Siegel des Fürsten Nicolaue von Werle, an einer gelb und schwarz seidenen Schnur das Siegel der Stadt Malchin ; beide sind abgefallen, von dem Siegel des Fürsten wird aber noch die Hälfte aufbewahrt, wie es zur Urkunde Nr. LUI. beschrieben ist.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.