useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 268
Signature: 268

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
273. Das kloster Otterberg beweiset seine ansprüche auf die guter zu Oensheim, welche Agnes witlwe Baldemar's von Gunders heim geschenkt hat. Worms, 1298 märz 26.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 268, S. 223
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 268, S. 223

    Graphics: 
    x

    Intendunt probare per testes religiosi viri abbas et conven tus monasterii in Ottirburg contra Heilmannum dictum Zimme rer et suos complices, quod bona, de quibus est questio, re signata fuerint eisdem per Agnetem, relictam quondam.. Bal demari de Gundramisheim. Item quod ipsa credebatur et fuit domina dictorum bonorum tempore resignationis. Item quod eadem relicta dimisit unum filium, scilicet Baldemarum, prio- rem de Ottirburg. Item quod idem prior est verus heres. Item quod idem prior succedere poterat sicut et alii eiusdem ordinis in omni hereditate et parte eos contingente; et hoc intendit probare per instrumenta.

    i.mus testis : Plebanus de Gundramisheim, primus testis iu- ratus et requisitus, quod sibi constet super primo intentionis

    214

    articulo dicit, quod vidit et interfuit, quod bona, de quibus est questio, resignata fuerunt abbati, Iohanni nomine, conventuu s in Ottirburg per Agnetim relictam Baldemari de Gundmaris- heim et Baldemarum filium suum, nunc monachum in Ottir burg, et quod hoc fecerunt communicata manu. Super secundo articulo requisitus dicit, quod bona quando fuerunt renuntiata, quesitum fuit a sculteto et scabinis, si dicta mulier et filius suus essent veri domini bonorum predictorum, et sententiatum fuit, quod sic. Super tertio articulo requisitus dicit, articulum esse verum, prout iacet supra.

    ii,dus. Wernherus de Gundramisheim. Primo: Requisitus super primo intentionis articulo dicit, quod nec vidit nec in terfuit, fieri resignationem bonorum; sed quod boc intellexit ab aliquibus, qui intererant. Addit etiam quod publica vox sit et fama in villa Gundmarisheim, quod bona predicta de iure sint dominorum de Ottirburg.

    iH.tius. Heinricus dictus Rube, iii.tius testis. Primo: Re quisitus super omnibus articulis concordat cum plebano, teste primo, et addit quod denuo per solam Agnetem bona predicta fuerunt publice dicto monasterio resignata. Dicit etiam, quod ipse testis sepius solverit censum de dictis bonis nomine mona- sterii supradicti, et de boc sit publica vox et fama in villa pre dicta.

    mi. Benigna, mi.1* testis. Primo : Requisita super singu lis intentionum articulis, per omnia concordat cum plebano, teste primo.

    v. Sophia. v.13 testis. Primo: Requisita super singulis in tentionum articulis, dicit, quod nec vidit nec interfuit, fieri resignationem ; sed quod intellexit a fide dignis, qui intererant, et quod publica vox sit et firma in villa predicta, quod bona sint et fuerint dominorum de Ottirburg; et addit, quod ipsa personaliter recepit censum de dictis bonis aliquibus annis no mine ipsorum dominorum.

    vi. Volzo dictus Kidel. vi.tus testis. Primo : Requisitus su per singulis intentionum articulis (dicit), quod prime resigna tion!' non interfuit; sed quod postmodum Baldemarus monachul et Agnes mater eius venientes ad curiam sancti Albani, et bona censuaba eidem curie resignaverunt dominis de Ottirburg, et addit, quod publica sit et fama et vox, quod ista bona de iure debent esse dominorum predictorum.

    215

    vii. Heinricus dictus Schaupseil. vii.mus testis. Primo: Requisitus super singulis intentionum articulis, dicit, quod re signation! non interfuit; sed ab eo tempore, quo venit ad vil lam, publica vox fuerit et fama, quod dicta bona essent domí- norum in Ottirburg.

    viii. Rudolfus. viii.Tus testis. Primo: Requisitus super sin gulis intentionum articulis, per omnia concordat cum plebano, teste primo.

    ix. Ebirhardus de Ominsheim. ix.nus testis. Primo: Re quisitus super singulis intentionum articulis, per omnia concor dat cum plebano, primo teste.

    x. Iacobus. x.mus testis. Primo: Requisitus super singulis intentionum articulis, dicit, quod prime resignationi non inter fuit; sed postmodum vidit, quod frater Baldemarus et Agnes mater eius communicata manu resignaverunt dominis de Ottir burg dicta bona. Requisitus: quibus presentibus, dicit, quod Heilmanno, dicto Cymmerer, et aliis pluribus.

    xi. Dydericus dictus Mauchenheimer. xi.mus testis. Primo : Requisitus per omnia concordat cum plebano, teste primo, et addit, quod huiusmodi resignatio facta fuit presente Heilmanno Cymmerer predicto, nichil contradicente.

    xii. Dydericus dictus Leiniche. xii.mus testis. Primo : Re quisitus super singulis intentionum articulis, dicit, quod sepe- dicte resignationi interfuit, et quod illa facta fuerit presente Heilmanno predicto; et dicit, quod eo tempore loquebatur pro dominis de Ottirburg in iudicio tamquam advocatus.

    xIii. Hetzel. xiii.tius testis. Primo : Requisitus super sin gulis articulis, dicit, quod resignationi non interfuit; sed quod communis vox et fama sit in villa Gundmarisheim, quod bona, de quibus est questio, de iure debent esse dominorum de Ot terburg.

    Nos indices Wormatienses profitemur, predictos testes coram nobis iurasse et deposuisse, prout iacet. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum an no Domini m.cc.xcviii. feria mi. post dominicam Indica.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.