useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 206
Signature: 206

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
209. Peter Nusser von Karlbach verkauft seine korngülte in der pfarrei Sülzen an das kloster Otterberg. 1277 dec. 7.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 206, S. 163
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 206, S. 163

    Graphics: 
    x

    In nomine Domini, amen. Necessario et digne litterarum apicibus commendatur omnis tractatus memoriter retinendus, quia quod processus temporis oblivionis vitio solet a memo- riis hominum tollere et auferre, litterarum vivacitas ipsis ad memoriam revocat et reducit. Noscant igitur tam presentes quam futuri litterarum presentium inspectores, quod ego Pe trus miles de Karlebach dictus Nuszer, meis germanis Iacobo et Theodorico mediantibus et consentientibus, aliisque meis heredibus et coheredibus permittentibus et consentientibus, de fructibus mihi de bonis meis in terminis parochie Sultzen an- nuatim provenientibus .. abbati et., conventui in Ottirburg quatuor maldra siliginis vendidi, eisdem annis singulis iure perpetuo persolvenda, ac fratri qui coquino fungitur officio, quia eiusdem officii debent semper usibus de couventus be-

    154

    neplacito deservire tempore, quo annona solvi consuevit, hoc est in nativitate beate virginis, sine difficultate seu protela- tione aliqualibet in Wormatia vel in Karlebach, secundum quod tunc cellerarius coquine decernent, presentanda. Ne au- tem predicti abbas et conventus prefate annone tarda et ne gligente solutione a me vel meis heredibus in posterum per- turbentur, seu quidquam gravaminis patiantur, ad cavendum eis de hoc, meis heredibus consentientibus, antedictis domi- nis.. abbati et., conventui decem iugera agrorum in campis prelibate parochie Sultzen sitorum titulo pignoris obligavi sub conditionibus subnotatis, videlicet ut si sepedicta quatuor maltra tempore superius expresso expedite a me vel meis he redibus non fuerint soluta, et contra voluntatem eorum habita et retenta, dicta decem iugera cum omni iure, quo ego ipse atque heredes mei dinoscimur possidere, in prefatorum abba- tis et conventus transeant libere potestatem. Quibus scilicet agris sub tali forma ego sepedictus miles Petrus una cum meis heredibus renuntio pacifice et simpliciter in his scriptis. Preterea quoque prenotata decem iugera non debent nec a me vel ab heredibus meis aliquatenus in partes redigi seu dividi, sed sine divisione perpetuo permanere. Neque etiam a nobis poterunt vendi seu in res alias commutari, sed semper eadem iugera heres senior possidebit et ad solutionem tene- bitur supradictam. Situs etiam agrorum memoratorum, ne in errorem procedente tempore veniant, duxi presentibus inse- rendos. In via versus viam Dyrmestein tria iugera contigua; in via Bizzejrjchesheim unum iugerum; versus Karlebach in monte ruxta agrum Voltzonis duale; an me Holtzwege quar- tale: isti siti sunt in uno campo. In alio campo in via Kol- genstein iuxta fratres meos unum iuggerum; in via Hedens- heim iuxta dotem ecclesie in Sultzen duo iugera ; m JBurg- wege an me Reyne duale; iuxta villam quartale; trans viam Hedensheim versus Grindestat dimidium iugerum; in via ver sus Grindestat iuxta dotem dimidium iugerum. Ad omnia ita que premissa tam venditionem quam etiam conditiones et pactiones a me et a meis heredibus antedictis.. abbati et.. conventui de Otterburg factas, reverendorum dominorum meo- rum, videlicet domini.. Wormat. episcopi, nec non domini mei. . comitis Friderici de Liningen duxi testimonium assu- mendum, quorum etiam sigilla appendi presentibus procuravu

    155

    Nos.. dei gratia Wormatiensis episcopus et nos Fridericus comes de Liningen ad petitionem Petri militis dicti Nuszir et fratrum suorum Iacobi et Theodorici, quorum assensum de ratihabitione venditionis quatuor maltrorum siliginis sub con- ditionibus prenotatis suscepimus, nostra sigilla in testimonium veritatis presentibus duximus apponenda. Actum et datum anno dominice incarnationis m.cc.lxx.vii. in crastino beati Nycolai.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.