useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 265
Signature: 265

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
270. Werner Goldschmied und seine ehefrau Elisabeth von Worms geben ihre guter zu Mörstadt den eheleuten Siegfried und Orte- runa in erbbestand. Worms, 1297 iuli 4.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 265, S. 219
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 265, S. 219

    Graphics: 
    x

    Iudices Wormatienses. Quum generatio preterit et gene- ratio advenit; ne memoria eorum, que geruntur in tempore, successu temporis evanescant, presentis scripti serie profitemur aperte, ad omnium pervenire notitiam cupientes, quod Sifridus, filius quondam Iacobi de Mergestat, et Orteruna, coniuges le- gittimi in nostra presentia sub forma iudicii constituti publice sunt professi, se et ipsorum heredem seniorem teneri et obli gatos esse perpetualiter Wernhera aurifabro et Elizabet con- Otterberger Urkundenbuch. 14

    210

    iugibus legittimis civibus Wormat. et cuicunque iidem volue- rint, dederint vel legaverint, in quadraginta quinque maldris siliginis Wormat. mensure annis singulis infra duo festa, as- sumptionem videlicet et nativitatem beate Virginis in Worma- tia ante quamcunque domum voluerint, sub eorum periculis, laboribus et expensis de infra scriptis bonis, sitis in terminis dicte ville Mergestat, perpetualiter assignandis. Quorum bono rum situs talis est: In primis curia cum orreo et omnibus atti- nentiis, prout sita est; item in primo campo, in via Flersheim tria iugera agri campestris, consultanee domine de Nunnen- munster; item parum inferius sex iugera, consultanee domine de Kirsegarten, versus villam; item ex parte adversa unum iuger, consultanee domine de Kirsegarten ; item parum inferius unum iuger, quod est anewender, consultaneus Hugo de Mer gestat ; item inferius quatuor iugera super viam Guntheim supe- riorem tendentia, consultanea domina Hermanni; item in via Westhoven duodecim iugera, consultanee domine de Kirsegar ten ; item in via Dalsheim unum quartale, consultaneus dictus Knyep de Guntheim ; item tria quartalia tendentia super pratum, consultanea domina Hermanni; item quatuor iugera vinearum, consultanea dos ecclesie; item ex opposito iiij. iugera agri et prati, consultanea dos ecclesie. Item in secundo campo versus Pedernsheim novem quartalia tendentia per viam Wormat., con sultanea domina Gudelmanni; item in eadem via parum supe ráis duo iugera, consultanea dos ecclesie; item in eadem via unum duale prati tendens in longitudine apud viam, consulta neus Knyp predictus; item in eadem via sex iugera, consulta nea domina Hermanni; item quinque iugera tendentia super viam Wormat. superiorem, consultanee domine de Kirsegar ten; item tria iugera minus quartali, tendentia super viam Pe dernsheim, que ipse de suis superaddidit, consultanea domina Hermanni; item in Crigesheimer steige sex iugera, consulta nee domine de Hocheim ; item inferius parum quinque iugera, tendentia super viam Crigesheim, consultanea domina Her manni; item duo iugera, tendentia super pascua, consultanea domina Hermanni; item in via Crigesheim sex iugera, consul tanee domine de Nunnenmunster. Que bona supradicti coniu- ges Sifridus et Orteruna coram nobis in manus Wernheri et Elizabet antedictas manu communicata publice resignarunt, et ab eisdem bona eadem iure hereditario excolenda pro supradicta

    211

    pensione quadraginta quinque maldrorum siliginis taliter rece- perunt, quod post mortem ipsorum in perpetuum senior heres ipsorum eadem bona possideat indivisa, qui etiam heres suis coheredibus aliis, si quos liabuerit, recompensam talem facere tenebitur, ut eadem bona sine eorum preiudicio possideat indi visa. Ex his autem quadraginta quinque maldris decem maldra assignabuntur Gertrudi, domicelle quondam de Erenburg, ad tempora vite sue; qua mortua eadem decem maldra cum reli- quis triginta quinque ad Wernherum et Elizabet predictos, vel in quoscunque transtulerint, perpetualiter devolventur. Hoc au tem precipue est notandum, quod de prescriptis quadraginta quinque maldris Wernherus et Elizabet sepedicti triginta quin que erga Iohannem de Randecken et Beatricem suam coniugem in prehabitis bonis primitus compararunt, prout in litteris super hoc confectis plenius est expressum, et nunc ultimo reliqua decem maldra erga Sifridum et Orterunam sepedictos coniuges pro quadraginta libris Hullens. compararunt. Quam pecuniam se recepisse integraliter sunt professi, et in suos usus inevitabiles convertisse. Preterea coram nobis publice sunt professi, se bona sepedicta coram sculteto et scabinis ville Mergestat in manus Wernheri et Elizabet prescriptorum coniugum publice resignasse et ab eisdem cum prescriptis conditionibus universis excolenda iure hereditario perpetualiter recepisse. Datum et ac tum anno Domini m.cc.xcvii. Udalrici confessons. Nos igitur iudices supradicti ad petitionem partis utriusque sigillum no strum una cum sigillis virorum venerabilium Sigelonis dicti de Wattenheim et Kunonis de Guntheim militum, sub quorum iurisdictione bona prescripta sita sunt, duximus apponendum in testimonium veritatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.