useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 419
Signature: 419

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
425. lohannes dechant zu St. Paul in Worms, begutachtet die übertragung des patronats zu Nierstein durch Hermann von Hohenfels an das kloster Otterberg, und die schenkung des Sandhofes durch dieses an ersteren. 1330 nov. 29.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 419, S. 384
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 419, S. 384

    Graphics: 
    x

    Quia ex facto ius oritur, ff. ad i. ac quali, i. Si ex plagis; et : Si inclino, et eius error plerumque etiam peritissimos Fallit, ff. de iure et fac. Ig. 1. Ii. ideo factum, de quo est questio,

    375

    secundum informationem religiosorum virorum dominorum . . abbatis et conventus monasterii in Ottirburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, per ordinem ante omnia sic enarro. Abbas et conventus predicti considerantes, curiam zume Sande, Wor- mat. dyecesis, eis ex causis infra scrtptis fore inutilem et dampno- sam, ipsam alienare et ab ea exoneran, in quantum poterant, intendebant. Quod percipiens nobilis vir domicellus Hermannus dominus in Hoenfels, sperans curiam huiusmodi sibi, utpote advocato eiusdem curie temporali, magis utilem fore quam dic- tis religiös» vel etiam alteri, habere ipsam curiam affectavit, et cogita vit, quod illam recompensare et si non de aliis bonis suis, saltem cum iure seu iuribus patronatus duarum ecclesia- rum et cappelle eis annexe in Nerstein ad ipsum pertinentibus dictis religiosis vellet; et de hoc inter ipsos aliquod tractatum extitit, nil tarnen determinando vel diffiniendo, sed solum con- sulendo, quomodo hoc licite fieri posset vel per dispensationem sedis apostolice, vel aliam eius dispositionem alias in negotio huiusmodi, nisi quod foret licitum, nil lac tur i. Et super hoc nuntium ydoneum ad curiam transmiserunt : qui super hoc con- silio ibidem habito cum peritis reversus reserebat, quod iuris- periti nolebant referri causam ad papam, sed dicebant, si no bilis predictus haberet aliquas ecclesias seu iura patronatus, quas vellet dare monasterio in Otterburg predicto ratione ele- mosine et pure propter Deum sine omni pacto et conditione, quod hoc posset ; . . abbas vero et.. conventus predicti postea si baberent aliqua bona inutilia, de quibus libenter absolveren- tur, adeo licite possent in dictum nobilem transferre sicut in alium. Que verba nuntii iidem .. abbatis et . . conventus in Otterburg . . abbati in Munsterdreysen, amico dicti nobilis re- ferebant» Quod idem . . abbas postea egerit, hoc ignorant; proeessu vero tempo ris . . abbas et. . conventus in Otterburg predicti ad presentian» dicti nobilis fuerant evocati, ubi tam ipsi quam nobilis idem omnia verba et omnes tractatus super donatione iuris seu iurium patronatus eccelesiarum et cappelle et trarosfatione curie predictarum, et quidquid, vel »quid occa sionne i ploran secutum foret, omnino revocaverunt et cassave- ront, et eñdem remmtiaveruBt, et ab ipsis cessaverunt simpli- citer et in totum, volentes habere taha omnia pro infectis. Quo facto idem nobilis calamo et ore sine omni pacto et con ditione ротe et simpliciter propter Domine*» et pro salute anime

    376

    sue et omnium suorum progenitorum ius seu iura patronatus dictarum ecclesiarum et cappelle donavit et contulit dicto mo nasterio in Ottirburg, per ipsum monasterium perpetuo possi- denda, et in ipsum transtulit pleno iure, affirmans per fidem et iuramentum suum, quod per hoc non intenderet aliquam re- tributionem bonorum monasterii memorati. Postea vero per intervallum temporis competentis dicti . . abbas et . . conventus monasterii in Ottirburg considerantes gravia dampna, que de dicta curia zu me Sande annuatim reportabant, et quod sepius attemptaverant, si possent eam pro pretio quantumcunque mo dico vendere vel aliquali pensione locare, numquam tales vias poterant invenire, quod ab ea possent exonerari, que tamen erat eis inutilis et dampnosa, tum ex eo quod prefatus nobilis, qui habebat ius advocatie in eadem curia, a suis servitiis et exactionibus gravibus noluit abstinere, tum ob sumptus nimios, quos ad obstruendum Renum, quod dichen vulgariter nomina- tur, et ad annuam purgationem ripe eos facere oportebat, et propter multas vexationes, quas a villanis vicinis in pratis, fru- gibus, pascuis, curia et vinea sine intermissione sustinebant, et maxime propter gravissimas expensas et molestias, quas fre quenter sustinebant de hospitalitate exercituum regalium et conterminalium et omnium, qui ascendendo vel descendendo stratam publicam frequentabant ; qui sepius eos molestaverunt et rebus omnibus inibi spoliarunt : immo et conversos ibi habi tantes aliquando vestibus nudaverunt et capillis in barbis et capitibus depilarunt; preter hoc, quod nullus de personis mo nasterii diu ibi stare poterat propter eris corruptelam, nisi in brevi gravem infirmitatem incideret sive mortem. Unanimiter igitur deliberaverunt, quod a talibus bonis inutilibus non om- nino propriis, sive etiam aliunde pro gravi pensione conductis exoneran vellent, eandem curiam cum suis attinentiis in dictum nobilem, qui etiam potens est, eos in aliis ipsorum bonis de fendere et tueri, et defendens, totaliter transtulerunt pure sine conditione qualibet atque pacto.

    Nunc queritur, an donatio de dictis iuribus patronatus, per prefatum nobilem dictis . . abbati et. . conventui in Ottir burg facta, valeat, et an ipsi ea licite recipere putarint, et licite valeant retinere; ipsique prefatam curiam dicto nobili do nare potuerint absque metu et vitio simonie? Et quod dicta donatio iurium patronatum valeat etiam absque consensu epis

    377

    copi, est hodie expeditum, Extrav. de iuris pro. c. uno. li. vi. ; quod vero eadem iura patronatus licite per dictos religiosos recipi potuerint et retineri yaleant absque vitio simonie, viden- tur hec sex suadere videlicet iuris communis generalis pre- sumptio, et pro qua etiam specialiter presumitur, veneranda religio simplex, absque omni pacto donatio, temporis compe- tentis dilatio, vitii si quod fuit purgatio, pura semper intentio.

    Primo, iuris communis generalis presumptio, qua quilibet presumitur bonus et bone fidei, et quod non sit immemor pro prie salutis. Etrav. de serv. inordi fa. c. unico, et c. ad l. iurepe. l. scimus. Ideo dicti religiosi et nobilis presummuntur omnia in dicto negotio absque vitio peregisse. Secundo, pro qua presumitur veneranda religio, quia et si pro omnibus bo- num, ut premittitur, sit presumendum, pro religiosis tamen specialius et magis, ut bonum agant et iuste moveantur pre sumendum est; cum ipsi sua dimiserintpropter Deum. Extrav. de excеs. prela nimis iniqua. Et no. Extrav. de no. operis num. c. cum exnun cuncto in glo. no. ar. pro monachis. Et quia summa est ratio, que pro religione facit, ff. de reli. et sup. fu. iu i. sunt persone. Tertio simplex et absque omni pacto donatio, sicut nempe superius in facto est narratum, predictus nobilis prefata iura patronatus pure et simpliciter propter Deum absque omni pacto et conditione dictis religiosis donavit, affirmans per iuramen- tum, cuius non immemor presumitur, ut in parall. i. scimus, quod per hoc non intenderet aliquam retributionem bonorum monasterii supradicti ; et ipsi ea pure et simpliciter receperunt, nec tunc temporis sibi aliquid, nec dictam curiam tradiderunt ; unde hinc inde sunt immunes ab omni vitio actualis et con- ventionalis simonie, etiam si mentalis intervenisset ; que tamen non intervenisse videtur, ut ex premissis apparere videtur ; et etiam si intervenisset, per penitentiam solam aboleri posset, secundum quod hec per honorabilem virum magistrum Conra- dum de Goderamesteine, canonicum ecclesie Spirensis, et per sibi in hac parte consentientes alios plenius sunt instructa. Quarto, temporis competentis dilatio; quia prius dictus nobilis prefata iura patronatus pure donavit ; ipsi vero religiosi per in tervallum competentis temporis in ipsum dictam curiam pure et simpliciter transtulerunt. Sed multa licent postea, que non eodem contextu vel ante, i. q. ii. c. quam pio. Quinto, vitii, si quod fuit, purgatio ; quia si aliquid fuisset per dictos . . no

    378

    bilem et . . religiosos tractatum, quod in premissis licitam non fuisset, illi per eos fuit renuntiatum simpliciter et in to- tum, et ideo vitium purgatum, ff. de pace I. ab emptione in pñ. ff. de edili. edic. l. quarto q. Si venditor. Sexto, pura semper et recta intentio; habuerunt nempe dicti religiosi et nobilis purum semper et rectam intentionem nihil volendi in premissis illicite committere, sed omnia sedis apostolice dis pensation! et dispositioni iurisque peritorum consilio, quod li cite fierent, submiserunt. Et imo eliam in sequentibus sunt bone intentionis et conscience presumendi, et quod omnia licite egerint, est merito presumendum. ff. de re. mili. i. non omnis q. a barbaris. Quod autem translatio dicte curie valeat, duo videntur suadere, videlicet inutilis retentio et obligatio naturalis. Inutilis retentio; quia, ut superius in facto previo, prefata curia dictis religiosis inutilis extitit et dampnosa, et imo eo facilius debuit et potuit alienari, c. de sacro, s. ec- clesiis ant. Si quas ruinosas. servata tamen forma in alienatio- nibus a iure in talibus observanda; que tamen in alienatione rerum inutilium, sicut prefata curia ipsis fuit, non est sic stricte, sicut in alienationibus rerum utilium observanda. Na turalis obligatio ; quia ex quo dictus nobilis eis prefata iura patronatus donavit simpliciter atque pure, et etiam potest eo- rum bona alibi defensare, sicut et defensat, ipsi sunt sibi ad anthidota naturaliter obligati, ff. de pe. heredi. i. et si lege, q. consuluit. propter quod volentes a dicto curia inutili et dampnosa absolvi, eam in dictum nobilem, cui ratione advo- catie, quam in ea habet, plus aliis est utilis, quam m aliquem alium potius transtulerunt.

    Hec sentio ego Iohannes de picta Domo decanus ecclesie sancti Pauli Wormatie, salva informatione facti predicti, salvo etiam semper consilio saniori, sigillum meum presentibus ap- pendendo in testimonium premissorum. Datum anno Domini m.ccc.xxx. in vigilia beati Andree apostoli.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.