useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 294
Signature: 294

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
299. Anselm Striker und seine ehefrau Adelheide pachten guter xu Freimersheim vom kloster Otterberg. 1303 mai 20 —iun. 1.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 294, S. 253
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 294, S. 253

    Graphics: 
    x

    Nos Arnoldus archipresbiter, plebanus in Spyssheim, totum capitulum sedis in Odernheim dyecesis Mogunt. Tenore pre- sentium constare volumus universis, quod constituti in nostra presentia Anselmus dictus Swiken et uxor eius Adelheidis, sub nostro archipresbiteratu in villa Freymersheim commo-

    16 *

    244

    rantes, publice sunt confessi, quod religiosi viri abbas et con- ventus de Ottirburg iusto locationis titulo concesserunt eis iure hereditario bona infra scripta et in terminis ville Freymersheim sita, videlicet in campo versus Altzeyam, in via versus Dydens- heim j duale; item unum iuger iuxta patibulum; item duale in via versus zellen; item dimidium iugerum retro supra Masterein; item dimidium iugerum ante Masterein; item duale in der Stollebach; item duo dualia super Viheweiden; item tria quar- talia tendentia in eadem duo dualia ; item dimidium iuger in semita molendini; item iugerum in dem Wilre; item j duale agri et i iornalem vinee; item j iornalem vinee in latere ver sus Schafhusen ; item duale vinee in der Marken ; item quar- tale vinee in der Marken; item dimidium duale vinee in der Marken. In secundo campo duale prati in der Ride; item dimi dium duale agri in dem Dyrgarten; item dimidium duale zu Wazzerlande ; item dimidium iuger retro Zechebert ; item unum iugerum inter duas ecclesias; item duale in via versus Wor- matiam ; item superius in eadem via duo dualia ; item superius duale in Semedale; item ibidem dimidium duale; item in po steriori Geruke tria quartalia ; item iugerum quod tendit supra longam pascuam; item j. iuger quod tendit ultra viam versus Ditelnsheim; item dimidium iugerum iuxta Berthenreyne: ita sane quod annuatim in perpetuum decem maldra siliginis Wor- mat. mensure infra ascensionem et nativitatem beate Virginis in civitates Oppenheim, Alzeyam vel Wormatiam, prout ipsis re- legiosis magis placuerit, pensionis nomine eis assignent suis laboribus, periculis et expensis ; nec etiam ipsi vel sui heredes prescripta bona vendere poterunt nec alienare nec commutare. Ad prescripta autem bona idem Anselmus cum uxore sua sub- pignoraverunt bona infra scripta : In Berthenreyne unum iuger ; item unum quartale super Leymbgruben; item unum duale Heppenheim et curiam Conradi dicti Anselm, quam inhabitat Iohannes carpentarius, qui etiam eam redimere potest cum tri bus libris Hallens. ita ut pecunia reponatur in campo pro bonis pro subpignore loco curie antedicte, ita sane, quod si sepedic- tus Anselmus vel sui heredes in assignatione prescripte pensio nis decem maldrorum negligentes inventi fuerint, ipsa bona cum subpignore memorato ad ipsos religiosos devolventur pleno iure, contradictione qualibet non obstante. Est etiam hoc ad- iectum, quod prescripta bona omnia in solo herede remaneant

    245

    indivisa. In cuius rei testimonium ad instantiam predictorum coniugum Anselmi et Adelheidis sigillum nostri capituli presen- tibus est appensum. - Datum anno Domini m.ccc.ш. infra octa- vam penthecostes.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.