useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 6
Signature: 6

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. Juni 1277
minibus in Moydrates ligna forestalia non sunt data. Hucusque continentur Privilegia super Maylan, que quidem pauca sunt, quia modico tempore ibidem domine manserunt, eicut supernis in vulgari dictamine plenius est expressum. Sed cum nobilis dominus Stephanus demeyssow Marschalcus austrie devotas virgines a Maylan ad locum, qui nunc ad sanctum bern- hardum dicitur, transferre vellet, ac ipsis tamquam novus fun- dator novam seu magis aptam pro singulis necessariis sive re- gularibus exigentiis ecclesiam construerc, in quo eciam voluntas et desiderium nobilis domine Wilwirgis copiitisse de hardekk pleno conamine refidebat, misit ad dominum Hainricum de Chunring monachum de Zwetla fratrem Albertum, ad cuius re gimen pro tunc in maylan spiritualis et temporalis providencie negocia dependebant. Forma autem legacionis talis fuit, quod si dominus de Chunring iuri fundationis in Maylan finaliter abrenuncciare vellet, tunc primum vellet se de virginibus intro- mittere et eis de loco apto in suis districtibus providere. Quod pius dominus non tedio donacionis, sed propter deserti, in quo virgines delitebant, duriciam et inaptitudinem admittens, funda- tionem omnimodis resignavit eo modo, sicut in litera subscripta lucide comprobatur. (Urkunde Nr. 9. — Dat. Zwetl 23. Juni 1277.) (Roth.) Volcns igitur memorätus dominus Stephanus de meyssow sepedictas et deo dignas virgines de Maylan in Chrueg addu- cere, et eas in suam curam seu fundatoriam iurisditionem re- cipere, unum prius sapienter statuit faciendum. Veniens namque Wiennam ante principem magnificum Ducem Albertum gui tunc iudex generali placito presidebat, proposuit coram ipso et do- minis terre conmunem questionem, uidelicet utrum bona sua proprietaria et que post equam cum amicis suis divisionem, etiam cum abrenuncciatione omnimoda, quo vulgo „fuerzicht"" dicitur, juste fuerant devoluta, posset dare libere, cui vellet. Quod mox in eodem loco et tempore ab omnibus, quia posset, per conmunem sententiam fuerat diffinitum, sicut sonat sequens litera Ducts Alberti, quam in testimonium huiusmodi sentencie propter futuram et necessariam cautelam confici procuravit. (Urkunde Nr. 10. - Dat. Wien I4. Febr. 1285.) Nos Albertus dei gracia Dux Austrie et Styrie Dominus Carniole Marchie ac portus naonis scire volumus presentes litteras inspecturis, (Roth.) Hiis gestis dominus Stephanus de meyssow velut alter iosue virgines devotas de deserto Maylan in Chrueg quasi ad terram promissionis duxit anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo in vigilia beale Katherine virginis, ubi in antiquo claustro viginti et tribus annis manserunt, postea vero fundala ecclesia et aliquibus officinis ultra ripam Fefen
Source Regest: Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 6, S. 165
 

ed.
Current repository
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 6, S. 165

    Graphics: 
    x

    In nomine domini Amen. Que geruntur in tempore, ne simul la- bantur cum ipso, placuit, ut ea, que ad posteros volumus derivari, scriptis reciperent firmamentum. Noverint igitur universi huius litere auditores, quod ego Hainricus senior de Witra, et ego Chu- nigundis uxor eius, ac ego Hei nri cus filius eorum Marschalkus austrie, nos, inquam, considerantes fundationem sanetimonialium, que

    DAS STIFTUNGSBUCH

    ad nos tamquam ad fundatores respicit, non posse ibidem durabiliter radicare propter causarum repugnanciam diversarum, annuimus con- muniter animo diligenti, ut amicus noster Stephanus de meyssow de cura predicte fundationis se Maliter intromitfat, transponendo ipsam et locando, ubi cognoverit posse proficere et ei visum fuerit melius expedire. Jam dicto Stephano presentibus nos firmiter obli- gamus, quod prefate fundationi ac iuri advocacie eiusdem ex nunc renuncciamus simpliciter et precise taliter, ut in quocumque loco per eum transposita fuerit fundatio memorata, ibi nullum ius debemus nobis aliqualiter usurpare, hoc solum excepto, quod super bona, que nos contulimus, domui prenotate, defensores et advocati tenemur esse contradiccione qualibet non obstante. In quorum omnium testimonium atque robur supradicto Stephano offerimus sigillorum nostrorum mu- nimine has literas roboratas. Datum et actum monasterio Zwetlensi anno domini millesimo ducentesimo LXXVII decimo Kalendas Augusti testibus annotatis, qui sunt hü. Dominus Hainricus Abbas de sancta Cruce. Dominus Chu nrad us abbas de liligenveld. Do minus Ebro abbas de Zwetla Hadmarus de Sunberch. et filiu s suus hadmarus. Hugo et hadm arus de Liechten- vels. Otto et Alberode Rastenberch. Poppo deLiebn- werch. Ortolfus de Ronnberch. Et alii quam plures.

    DES KMlSTEItS ST. BERNHARD. 157

    quod strenuus vir Stephanus de meyssaw Marschalcus Austrie dilectus fidelis noster quondam veniens ante nos nobis iudicio presi- dentibus in placito generali Wienne habito coram nobis quandam conmunem questionem proposuit et quesivit, videlicet si bona sua proprietaria, que ab amieis suis coheredibus cque divisa iuxta jus illud vulgo dictum fuerzicht proprietarie possideret et haberet, quorum bonorum divisionem iam dudum fore factam inter ipsum et amicos suos coheredes eorundem bonorum ligitimc approbavit, cuicun- que vellet, libere dare posset. Super qua questione per conmunem sentenciam nobilium et sapientum ac tide dignorum virorum nobis astancium et assidencium in iudicio et placito nostro generali coram nobis sentenciatum extitit et concessum, quod omnia sua bona pro prietaria eque divisa per ius illud „fuerzicht" vulgo dictum, ut supra tactum est, etiam invitis omnibus amicis coheredibus suis et absque inpedimento quolibet euiuscumque sive bona eadem in salutem et re- medium anime sue in pios usus convertenda, aut alias quo dare voluerit licite et libere dare possit iuxta arbitrium liberum et libitum sue pro prie voluntatis. In cuius questionis sibi concesse et admisse et facti memoriam sive testimonium evidens presentes litteras patentes cum sigilli nostri inpensione et testibus infra scriptis eidem Stephano dedimus et fecimus assignari. Testes sunt dominus Otto senior de Haslow, dominus Hadmarus senior de Sunberch, do minus Hermanus de Wolfkestorf, dominus Hainricus de Chunringe, dominus Hadmarus iunior de Suneverch sive de Hornsperch,dominusLewtwinus, dominus Her- mannus et dominus Wulfingus fratres de Sunberch Mi nisteriales austrie. Dominus Chunradus de Praitenveld Marschalcus curie,dominusWolfkerusdeVischemund, dominus Otto grecus dictus, Milites et plures alii fide digni. Datum Wienne Anno Domini Millesimo ducentesimo LXXXV, XVI, Kalendas Marcii.

    DAS STIFTUNGSBUCH

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.