useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 23
Signature: 23

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
(Roth.) �?а�? conmutacione facta erat adhuc anualis lis inter procuratores et plebanum de Stregen dominum Ulricum in col- lectione decimarum, que eciam insimul permixte erant. De cuius litis determinacione fuit dictamen subsequens conpilatum. (Urkunde Nr. 26. — Dat. St. Bernhard 12. Juli 1320.)
Source Regest: Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 23, S. 192
 

ed.
Current repository
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 23, S. 192

    Graphics: 
    x

    Quia rerum temporalium acciones labente tempore a memoria hominum dilabuntur, nisi aliquo memoriali literarum cordibus viuen- cium et oculis reducantur. Hinc Ego Vlricus Plebanus de Stre gen ad noticiam cunctorum presentes inspiciencium cupio peruenire, quod fatigata mente pertractans lites sepissime ortas inter me et Ante cessores meos ex unaparte, et inter Procuratores et fratres Sancti- monialium de sancto Bernhardo ex altera parte propter decimas nostrarum ecclesiarum insimul confuse permixtas, cupiensque litem hanc in pacem concordiamque perpetuam commutare, habita super hoc matura deliberacione, et accedente consensu venerabilis in christo patris et patroni mei, domini Hainrici abbatis de Altenburga suique Conventus ad quos iuspatronatus ecclesie in Stregen pertinere dinoscitur, commutaui et dedi Monasterio pre- dicto ad sanctum Bernhardum et personis religiosis inibi deo seruientibus omnes maiores decimas, quas dicta ecclesia Stregen habuisse constat in hiis quatuor locis, videlicet in Chrueg, in Ebenprunna, in Peugen et in Gruennberch iure perpetuo possidendas, et hoc de illis tantummodo agris, qui ad easdem villas iure antiquo et cultura noscuntur debita pertinere. In quibus decimis recepi a prefato Conuentu omnem decimam suam, quam in villa vronhofen dinoscitur habuisse, de illis duntaxat agris, qui ad eandem villam iure antiquo et cultura debita pertinere noscuntur. Salvo tamen vtrimque antiquo iure in decimis vinearum. Si tamen aliqui ex nunc conmutatis agris in vineas redigerentur, tunc ecclesia, que de eodem agro decimam grani percipere debuerat, eciam de agro permutato in vineam decimam vini procul dubio possidebit. In

    DUS KLOSTERS ST. BERNHARD. 179

    cuius permutacionis testimonium euidens tradidi prefato Monasterio et Conuentui Sanctimonialium ad sanctum Bernhardum presentem Kartulam meo sigillo ac venerabilis in christo patris domini Hain- rici prefati abbatis de Altenburga suique Conventus, nec non predilecti domini mei ac advocati, domini Vlrici de Meys- saw Marschalci Austrie sigillis firmiter roboratam. Testes huius facti sunt dominus Ortolfus Mercz de Neundorf, dominus Engelpertus Chrueger, Almarus Castellanus de Vuchs- sperch, Johannes de Netestorf, Gotschalcus, Rinboto et Chunradus fratres mei et alii quam plurimi fide digni. Da tum et actum aput sanctum Bernhardum Anno domini M. CCC. XX. in vigilia beate virginis et martiris Margarete.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.