Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 26, S. 196
Universis Christi fidelibus presentes litteras audituris. Hein ricus Comes de Thebein — nec non Wilwirgis uxor eius comitissa de Hardek salutem in omnium saluatore. Vt ea que libere pro animarum remedio religiosis conferuntur, sine impeticione
') Chmel dipl. misc. p. 109.
DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 183
quiete possideant, necesse est res collatas per testes et scripta transmitti memorie posterorum. Notum sit ¡gitur omnibus presentibus et futuris, quod nos unanimi uoluntate noue fundacioni sanctimonia- lium Cystereiensis ordinis in Maeilan, quam sincerissima delibera- cione plantandam suscepimus pro remidio animarum nostrarum, tres uineas iusto empcionis tytulo per nos propria pecunia conparatas delegauimus post mortem nostram perpetuo possidendas. Predicte uero uince diversis in locis site hiis nominibus designantur, videlicet in Pulka vna, que dicitur Vitisser, alia in Liutaker, que dicitur Swipel tercia uero in Retzpach eiusdem uille nomine Retzpacher nominatur. Vt autem hec nostra delegatio omni tem pore firma permaneat, iam dicto conuentui in Maeilan litteras has contulimus sigillorum nostrorum munimine roboratas cum testibus subnotatis qui sunt. Dominus Heinricus senior de Witra. Hadmarus etHeinricus filii eius. Thymo plebanus de Werde. Arnoldus plebanus de Theraz. Heinricus mi les dictus Grillo antiquus. Leo miles in Werde. Chunradus Purchdorfer. Wolfkerus officialis in Liu taker, cum aliis quampluribus fidedignis. Actum et datum in H ar de k anno domini m°cc°lxx°. Nona Kalendas Maji, hoc est in die beati Georii Martiris.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/654a163c-3d84-4a1f-95a4-8794f1360efc/charter>, accessed at 2024-05-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success