useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 21
Signature: 21

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Horn24. Juni 1315
(Roth.) Nota quod domini de sancto Nicolao in Patavia maio- res decimas habent in districtu nostro, et erat inter nos et ipsos singulis annis intricacio magna in coleccione earundem decimarum, pro cuius decisione ea, que subscribitur, decima- rum permutado facta fuit. (Urkunde Nr. 24. - Dat. Horn 24. Jun. 1315.)
Source Regest: Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 21, S. 188
 







    ed.
    Current repository
    Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 21, S. 188




      Graphics: 
      x

      Quia rerum omnium determinata actio obliuionis contradiccionem de facili non admictit, si per argumentum aliquod euidens ad poste- rorum noticiam dedueatur. Proinde nos vlrieus divina miseri cordia Prepositus, Wolfhardus Decanus Totusque Con- uentus Ecclesie sancti Nicolai prope Patauiam ad vniuer- sorum christi fidelium noticiam tenore presencium volumus peruenire. Quod cum inter nos et dominam Elizabeth venerabilem abbatissam Monasterii sancti Bernhardi situati in districtu, qui Pevchreich nuncupatur, super intricata colleccione quarundam decimarum tam maiorum quam minorum quas de suis agriculturis a�? aliis prediis sibi adiacentibus recipere tenebamur, Iis et questio propter deposicionem limitum, quod Raine uulgariter dicitur, annis singulis moueretur, ad instanciam tandem eiusdem congregacionis procurante idipsum fratre Arno!do Procuratore eiusdem cenobii tunc temporis existente ad hoc inclinati fuimus et inducti, quod mediantibus aliquibus viris discretis pro hiis decimis, in quibus maxime litis materia uertebatur, recipere deberemus permutacionem ab eis aliarum equiualencium de cimarum. Denominatis igitur super huiusmodi permutacione sex viris cognicionem utriusque decime, tam nostre quam ipsarum habentibus, tribus ex parte nostri uidelicet friderico Decimatore de Horn,

      DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 175

      Wolfhardo Decimatore de Stregen, et Engelschal �?о Officiali de Múdrich, et tribus ex parte dominarum, uidelicet Alberto dicto Ravscher, Sifrido Officiali de Chruge et Friderico Caupone, ipsorum fidei et discrecioni estimacio- nem siue taxacionem huiusmodi faciende permutacionis concordi uoto duximus conmittendam. Qui vice sacramenti manuali promissione ad hoc se firmiter adstrinxerunt, quod deposito omni dolo et singulari fauore in facienda permutacione ad partes utrasque equaliter se habe- rent. Consedentes igitur predicti sex uiri et conparacionem decime ad decimam facientes, in suas tandem animas decreuerunt, quod pro maioribus nostris decimis, uidelicet tritici, siliginis , ordei, auene, que in villa dicta Chruege et in Ebenprunne nostram de iure contingebant Ecclesiam, antedicte Sanctimoniales dare nobis deberent in equalilate prescriptorum granorum et vini, decimas illas, que in Pflrchstal, in Pevgen, in Grvnnwerch, in Stregen, in Modrich ad suum spectare Monasterium videbantur, saluis tamen minutis decimis, que ad Plebanum suum in Nevnchirihen in predictis locis ex nunc, sicut antea, pertinebunt. Et quia cedem decime, nostrarum decimarum equipollenciam, ut nobis uisum fuerat, non habebant, pro supplemento minoritatis vndecim metretas tritici, et vndecim metretas auene, quas dominus Stephan us de Meis- sawe de nostris prediis iure aduocacie recipere consueuerat: ipsis- que dominabus pro habendo in suo monasterio lumine ordinauerat, de arbitrorum nobis consilio addiderunt. Pro minutis uero decimis, que in premissis locis uidelicet Chrvege et Ebenprunne ad nos per- tinebant, medium talentum quod prefatus dominus de Meissawe eciam de prediis nostris aduocacie titulo solebat recipere, eisque dominabus similiter pro lumine tradiderat, relaxari nobis perpetuo prescripti arbitri statuerunt. Quorum arbitrium cum vtrique parti pla- citum et conueniens extitisset, idipsum ratum habere ab utraque parte dignum duximus atque gratum. Hoc tamen excepto, et lucide decla- rato, quod si memorate domine successu temporis agros vel predia quocunque loco propinquo sibi vel remoto sita, per remedialem do- nacionem vel pecunialem conparacionem, seu per commutacionem suis applicauerint vsibus , in quibus decime uel particulariter uel uniuersaliter ad nos spectant, nullum sibi ius in ipsis vendicare, nec aliquem errorem per extirpacionem limitum velut antea nobis facere debeant in eisdem. Preterea, si in hiis, que ab ipsis dominabus pro

      176 DAS STIFTUNGSBUCH

      commutacione recepimus, aliqua nobis emerserit actio, siue questio in futurum , ipsa abbatissa, que tunc temporis eidem monasterio pre- fuerit, sopire et determinare tenebitur absque nostro dispendio pro- priis laboribus et expensis. In quo si forsan eadem deses uel negli- gens foreuellet, licilum nobis erit, decimas nostras, quas diu quiete possedimus, sine qualibet earum contradiccione in nostram retrahere potestatem. Et ne super premissis condicionibus inter nos et easdem sanctimoniales aliqualis calumpniosa discordia ualeat in posterum sub- oriri, ad perpetuam huiusmodi pennutacionis memoriam presentem litteram Monasterio s an �? t i В er nha rdi in Peuchreich dedimus duorum sigillorum nostrorum munimine roboratam, Testibus nichilo- minus subnotatis. Qui sunt Dominus Nycolaus abbas Scoto- rum de Wienna, in prouincia tunc temporis existens, Dominus Sifridus abbas de Altenburga, Dominus Ny colaus Plebanus de Nevnchirchen, Dominus Vlricus Plebanus de Horn, Dominus Vlricus Plebanus de Stre- gen, Dominus Stephanus de Meissawe marschalcus austrie et filius suus dominus Vlricus. Hugo de molt, Ortolfus de Praitenaich, Judex Ciuitatis in Horn. Al- marus de Fuchsperch. Judex Curie domini de Meis sawe, Irnfridus Ciuis in Stain, incola domus nostre. De familia nostra Vlricus dictus Cesar, Wernhardus Scriptor, Hainricus Cellerarius, Marquardus de Mau tarn, et plures alii fide digni. Actum et datum in Ciuitate dicta Horn, anno domini Millesimo CCC. XV. In die Sancti Johannis Baptiste.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.