useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 298
Signature: 298

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
  Papst Honorius UL beauftragt den Erzbischof von Köln, den Grafen Heinrich von Schwerin zur Freilassung des von ihm gefangen gehaltenen Königs von Dänemark und seines Sohnes aufzufordern.
Source Regest: Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 298, S. 354
 

ed.
Current repository
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 298, S. 354

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 298, S. 354

      x

      R. 24. Xlonorius etc. Coloniensi archiepiscopo etc. Jmmanitas dete- standi facinoris, quod Henricus comes de Zwerin in charissimum in Christo filium nostrum .... illustrem regem Dacie, dominum suum, et eius filium attentauit, deum procul dubio incitat et incitare debet homines contra eum ipsumque reddere odibilem vniuersis, qui perfidie dolositatem oderunt et diligunt fidei puritatem. Sicut enim ex literis prelatorum et principum regni Dacie nobis innotuit, cum idem rex in quandam insulam ipsius regni aestiuo tempore ob aeris cleraenlioris temperiem cum sua familia secessisset, nee aliquas suspicaretur insidias, vtpole qui non moliebatur aduersus aliquem quicquam mali, ecce dictus comes, trans- gressor iuramenti fidelitatis, quod ei prestiterat, et multorum beneficiorum, que ab ipso receperat, immemor et ingratus, nocturno tempore in tentorium eius irruens cum armatis, immitis mitem, armatus inermem, vassallus dominum, in Strato suo dormientem, inuasit et, quod sine dolore nee audire potuimus nee possumus recitare, ipsum regem impie vulneralum vna cum prefato filio in syluam quandam abduxit ac deinde cum illis extra regnum se transferens eos in districtu imperii captos delinere presumit. R. 25. Omnes siquidem reges et principes längere debet tarn enorme flagitium, eo quod aliis attentandi contra dominos suos similia tribuere potuit incentiuum audientibus hoc exemplo presumere, que comitem pre- dictum audiuerint presumpsisse. Sane licet apostolatus officium nos vniuersorum constituat debitores, dicto tarnen regi specialis ratio non vna, sed multiples astringit, ita quod sine lesione fame nostre ac etiam conscientie sibi non pos- semus in tarn grauis articuli necessitate deesse. Primo enim regnum Dacie spe

      213 1223. 281

      cialiter ad Romanam spectat ecclesiam et ad specialis ditionis indicium ei esse noscitur censuale, idemque rex sicut et predecessores sui se apostolice sedi fidelem semper exhibuit et deuotum; vnde si eadem ipsutn in hoc casu, quod absit, desereret, se non solum ingratam, sed indignam quoque fidelitatis et deuo- tionis huiusmodi exhiberet. Accedit et alia ratio non inualida, sed que sola suf- ficeret nos ad ipsius regis subuentionem inducere, etiamsi rationes deficerent supradicte: idem enim rex, etsi pro subsidio terre sancte non baiulat signum crucis in publico, illud tarnen ad nostram exhortationem susceptum baiulat in occulto, certa nobis promissione fad n. quod ipse vel lilius eius in ipsius terre sancte succursum transfretabit in instanti passagio generali, et si forsan neuter ipsorum personaliter transfretare potuerit, illuc centum vel ad minus quinquaginta railites destüiabit; vnde patet cuilibet volenti veritatem rationis inspicere, quod sepedicto regi teneinur saltem sicut aliis crucisignatis adesse. B. 26. Gaudentes igitur et charitatem tuam dignis in domino laudibus commendantes, quod ad libe- rationem ipsius regis et filii sui hactenus, sicut accepimus, fideliter intendisti, fraternitatem tuam rogamus attentius et hortamur ac tibi per apostolica scripta firmiler iniungendo mandamus, quatenus, quod hactenus fecisti laudabiliter per te ijisum, de cetero studiosius facies mandato et precibus apostolicis inuitatus, ad liberandum eos modis quibuscunque potes incessanter intendas, ita quod Studium luum clareat per effectum et tu preter sedis apostolice gratiam, quam ex hoc plenius assequeris, crescas et nomine apud homines et raerito apud drum. Ä. 27. Jnter cetera vero diel um comitem ex parte nostra moneas diligenter, vt infra mensem post susceptionem literarum nostrarum, quas super hoc sibi dirigimus, prefatum regem et filium eius plene libertati restituat et absque difficultate qua- libet liberos abire permittat, nosque ipsi faciemus exhiberi iusticie complementum, si aduersus eum habet aliquid questionis. Qui si tuis, immo nostris acquiescere monitis non curauerit, ipsum et omnes eius in hac iniquitate fautores sublalo appellationis obstaculo excommunices, faciens excommunicationem ipsam singulis diebus dominicis et festiuis pulsatis campanis et candelis accensis solemniter publi- cari per vniuersa loca, in quibus videris expedire. ] j Ad hec diocesim, in qua- cunque sepedictum regem et filium eius contigerit detineri, subücias interdicto, interdicens in ea et omnino cessare faciens omnia ecclesiastica sacramenta et sepulturas specialiter mortuorum, eo dumtaxat excepto, quod baptisma parvulis et morientibus poenitentia non negetur, hoc idem faciens de quolibet loco, ad quem comitem ipsum devenire contigerit, quandiu fuerit in eodem. Denique cum iam dictus comes Hdelitatem in subditis suis invenire non debeat, quam in prefatum dominum suum tarn dampnabiliter violavit, quoslibet e vinculo fidelitatis astrictos ab illo auctoritate nostra denunties absolutes, in eos, si ei post huiusmodi abso- lutionem presumpserint adherere, excommunicationis sententiam proferendo ac faciendo eosdem usque ad satisfactionem condignam sie excommunicatos arctius

      HeUenbiirgiicb« Criunden-Baci 1. » 36

      282 1223. 294

      evilari. Taliter autem ea, que premisimus, exequaris, quod de diligentia possis et debeas merito commendari. Datum Laterani, kal. Novemb., an. VIII.

      Nach Raynaldi Cont. Bar. ad annum 1223. Die mit R. 24 — 27 bezeichneten Abschnitte sind bei Raynald und darnach in Gruber's Orig. Livon., p. 263, gedruckt. Der mit dem Zeichen || beginnende Schluss, welcher bei Raynald fehlt, ist in Suhm's Bist, af Danmark, IX, p. 757, gedruckt. Diese Er weiterungen und Vervollständigungen der päpstlichen Urkunden, sowohl der vorstehenden, als der folgenden, bei Suhm Bd. IX sind sehr zu beachten; denn Professor Mallet, Verfasser einer französisch geschriebenen Geschichte von Dänemark, hatte diese Urkunden in Rom abgeschrieben; vgl. Suhm IX, S. 448, and Dahhnann I, S. 380, Note 1.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.