Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 297, S. 352
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 297, S. 352
"* nrndcm et gravem in gloria tua maculam posuisti et que tibi et tuis
improperari poterit omni tempore, nisi eam per accelerate satisfactionis remedium
292 1223. 279
curaveris citius abolere. Non enim attendens, quantum sit fidelitatis vinculum et
quantum vasallus domino tenealur quamve yravis criminis notam incurrat nun
M »in in. qui offendit proprium ilominuni. sed etiam qui offensum ab alio pro vi-
ribus non defendit, in carissimum in Christo liliuni nostrum .. illustrem regem
Dacie, dominum Um in. transgressor iuraraenti fidelitatis., quod ei prestiteras, et
multorum beneficiorum, que, ut dicitur, ab eo receperas, iramemor et ingratus
raanus extendere presumsisti. quodque sine dolore animi nee audivinms nee re-
ferimus, graviter vulneratum extra regnum suum irreverenter abducens captum
cum liliii suo detinere presumis. Profecto te per huiusmodi facinus reddidisti
regibus et principibus universis odibilem, utpote qui contra eos et contra lernet
ipsum exemplum pessimum edidisti, quia, quum homines proniores sint mala imi-
tari, quam bona, nonnulli forte hoc exemplo audebunt contra dominos suos ea
presumere, que te contra tuum audierint presumsisse. Offendisti etiam graviter
deum et Romanam ecclesiam, ad quam ipsum regnum specialiter pertinet, et
cuius idem rex est specialis filius et lidelis. Quia igitur turn propter hanc ratio-
ii<-'.n. turn propter firmam promissionem, qua nobis adstrictus est de impendendo
grandi subsidio terre sancte, nos ita sibi recognoscimus et fatemur adstrictos,
quod sine lesione fame nostre ac etiam conscientie sibi non possemus in tarn
gravis casus necessitate deesse: nobilitatem tuam monemus attente et sub obte-
statione divini iudicii tibi districte precipiendo mandamus, quatenus infra mensem
post susceptionem presentium ipsum regem et filium eius plene libertati restituas
et sine difficultate qualibet liberos abire permittas, nosque tibi faciemus exhiberi
iustitie complementum, si adversus eum habes aliquid questionis; alioquin noveris
DOS venerabili fratri nostro Coloniensi archiepiscopo mandavisse, ut extunc te ac
omnes tuos in hac iniquitate fautores sublato appellationis obstaculo excommunicet,
faciens excommunicationem singulis diebus dominicis et festivis pulsatis campanis
et candelis accensis solenniter publicari per universa loca, in quibus viderit ex-
pedire. Ad hec dioecesim, in qua sepedictum regem et filium eius contigerit
detineri, subiiciat interdicto, interdicens in ea et omnino cessare faciens omnia
ecclesiastica sacramenta et sepulturas specialiter mortuorum, eo duntaxat excepto,
quod baptisma parvulis et morientibus poenitentia non negetur, hoc idem faciens
de quolibet Ion», ad quem te devenire contigerit, quamdiu fueris in eadem.
Denique quum fidelitatem in subditis tuis invenire non debeas, quam in prefatum
dominum tuum tarn damnabiliter violasti, quoslibet tibi vinculo fidelitatis adstrictos
ab illo auctoritate nostra denuntiet absolutes, in eos, si tibi post huiusmodi ab-
solutionem presumserint adherere, excommunicationis sententiam proferendo ao
faciendo eosdem sicut excommunicatos arctius evitari. Pro certo autem noveris,
quod, si contemtis poenis huiusmodi sepedictum regem et filium eius presum-
seris detinere, nos contra te poenas alias excogitare curabimus, et specialiter
imperialem dexteram in tuum exterminium concitare, taliterque super te grava
280 1223. 293
bimus manus noslras, quod te ad ultimum poenitebit luctamen contra deum et Romanam ecclesiam suscopis.se, et erit sera poenitentia post ruinam. Yideas ergo, du m potes. ne te illis immergas angustiis, de quibus exire desideres et non possis, quum dignum siL ut quum volil. non valeat, qui noluit, quum va- lebat. Datum Lateran!, H. kal. Nov., a[nno ponlificalus nostri] octavo.
Aus den päpstlichen Archiren des Vaticans zu Rom im J. 1820 durch die wissenschaftlichen Bemü hungen des damaligen Kronprinzen, nachmaligen Königs Christian VIII. TOD Dänemark in Abschrift ge wonnen: „ex Reg. Orig. Honor. HI. a. VIII., tom. IV, pag. 117, ep. 83", und durch Dr. Clausen gedruckt in Skandinaviske Litteraturselskabs Skrifter, Bd. XXI, Kjöbenhavn, 1826, p. 89 sq. — Der Schluss war schon bei Raynaldi Cont. Baron, ad an. 1223, 29 gedruckt..
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 297, in: Monasterium.net, URL </mom/MeklenUrk/87a5d15d-2a4a-4dfc-b90f-1e2df89c8096/charter>, accessed at 2024-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success