useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 611
Signature: 611

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
  Banain, Fürst von Rostock, verleiht dem Kloster Doberan zu dessen bisherigem, Besitz zu Dänscheriburg das Eigenthum neu erlcaufter Güter daselbst und "be stimmt das Einkommen aus denselben zu milden Zwecken.
Source Regest: Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 611, S. 641
 

ed.
Current repository
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 611, S. 641

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 611, S. 641

      x

      In nomine sancte et indiuidue trinilalis. Bvrewinus dei gratia dominus in Rozstoch omni generationi, que uentura esl, imperpetuum. Quia rerum gesta- rum raemoria processu temporis euanescere consveuit, necesse est, ut pia facta hominum litteris commendentur, quibus possint efficaciter posterorum noticie declarari. Hinc est, quod presentibus et futuris hoc scriptum lecturis vel audituris constare volumus, quod nos cum bona voluntate ac pia deuotione pro salute nostra necnon et antecessorum nostrorum venerabili ecclesie Doberanensi nobis dilecte et semper diligende quedam bona Deneschebvrch nuncupata siraul cum decima nos contingente, ab omni iure seculari exempta, id est aduocatorum vel comitum, vel etiam iuris nostri executorum, cum siluis, pratis, campis, cullis et incultis, nemoribus, vsuagiis, aquis aquarumque decursibus, molis et molendinis, et omnibus aliis libertatibus et inmunitalibus suis, cum dimidietate eorundem bo- norura, que Gerhardus noster fidelis nobis resignauit, perpetuo contulimus possi- denda; hoc adicientes, quod, si quis aliquod impedimentum pro bonis predictis vel dampnum siue grauamen quodcunque predicte ecclesie intulerit, nos cum Gerhardo pro causa qualicunque ecclesie incommodis studebimus respondere. Sed quia prefata bona tolaliter nos recognoscimus ecclesie Doberanensi libere assignasse cum dimidietate Gerhardi, qui de nostro et communi consensu coheredum suorum recepit ab ecclesia XX" VIIIto marcas pro bonis prenominatis, quia idem dcnarii de piis elemosinis fidelium vndecunque per fratrem Heinricum de Honouere sunt cum prouidenlia collecli, caulione huiusmodi interposita parlem Gerhardi ecclesie sie assignamus, vt de prouentu reddituum singulis annis imperpetuum in festo dedicationis capellule, que ad portam est fundala, conuenlus habeat plenam con- solationem refectionis in albo pane, vino et piscibus. Quod si aliquid supererit de redditibus, cedat in vsus pauperum siue ad porte utilitatem. Nos vero, quia vniuersa superius conscripta, que pro ecclesie honestate et fratrum ac pauperum vtilitate cum diligentia ob spem relributionis eterne, ut speramus, salubriter ordi- nauimus, qui statutum predictum temerario ausu uiolare presumpserit, proprietatem a nobis de predictis bonis donatam tamdiu nouerit esse irritam, quousque denuo fuerint adimpleta, que a nobis et a uiris prvdentibus sunt rationabiliter constituta. Huius rei testes sunt: clerici: frater Eylardus gordianus et frater Heinricus de Brvneswic, Heinricus de Zayniz, Johannes de Ribeniz; milites: Johannes de Snakenborch, Godefridus dapifer, Georgius de Jorike, Johannes Bune, Golan, Darguzlaf, Heinricus dapifer, Johannes de Sweden, et alii quam plures diuersi

      72*

      572 1248. 604

      generis homines. Domnus Engelbertus insuper, abbas Doberanensis, vniuersis filiis ac fratribus suis consentientibus presenti scripto cura bulla nostra simul bullam suam apponere curauit de mera liberalitate ob maiorem huius facti firmi- tatera. Datum anno dominice incarnationis M° CC° XL0 VIH°, XI° kalendas Aprilis.

      Nach dem Originale im Haupt-Archive zu Schwerin. An Zwirufäden hangen noch wohlerhalten 1) das runde Siegel des Fürsten (abgebildet zu Nr. 463), 2) das parabolische Siegel des Abts von Doberan, •welches einen Abt, stehend, seinen Stab in der Rechten, in der an die Brust gelehnten Linken ein Buch haltend, zeigt, und die Umschrift:

      SIGILLVM • ÄBBÄTIS • IN • DOB6RÄN •

      — Gedruckt ist die Urk. bei Westphalen IU, p. 1490.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.