useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 222
Signature: 222

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 222, S. 398
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 222, S. 398

    Graphics: 
    x

    209. Erlungu s episcopus Wirzeburgensis canonicis Bambergensi- bus de Heinrici quondam praepositi querelis respondet".

    (E 316)

    1107-1121 Dei gratia Wirzeburgensis ecclesiae episcopus1 praeposito et decano sanctae Babenbergensis ecclesiae cum tota fratrum congregatione fraternae dilectionis exhibitionem.

    Pervenit ad noticiam meam, querelis H(einrici)3 quondam ecclesiae meae praepositi fraternitatem vestram esse pulsatam et opinionem meam, quantum in ipso fuit, sinistra relatione lesam. Sed si estis immo quia estis, quales vos spero et qualem me vobis exhibere paratus sum, nullus timor est mibi, ut cuiusquam odiosis relationibus contra me fidem accommodetis. Visum est tamen utile, ut ad singula, que de me ex animi motu non veri- tate causarum divulgavit, breviter respondeam et arbitrium ve- strae discretionis non subterfugiam.

    Conqueritur, ut audivi: quod a praelatione dignitatis, quam gessit, iam secundo non iudicio sed violentia deiectus sit; primo quidem causa M. cognati mei, deinde pro pecunia ut ait et amb-

    a. ronuit B. b. voluit V. c. ex V 133—133v, Z p. 293—294.

    1. Erlungus, 1105—1121; cf. infra n. 2 et pag. 383 n. 1. 2. Is comparet in Erlungi tabula data a. 1106, Mon. Boic. XXXVII 34.

    UDALRICI CODEX. 209. 210 383

    itione O(ttonis)1 fidelis mei. In qua re cognoscere vos volo primo 1107-1121 omnium: quod, quam diu res tulit et ultra quam tulit, ego eum semper toleravi; adeo ut, etiam postquam iudicio fratrum meo- rum destitutus est, electo in locum eius cognato meo, ego tamen

    — cum iudicii sententiam, quae data erat in eum, rescindere non possem — mansuetudine et compassione fraterna devictus, nolui prorsus omni spe eum destituere, donec benivolentia, cum nichil ei deberem, duas parrochias cum pecunia ei dedi, eo te- nore, ut omni deinceps querela sopita nichil molestiae super hoc negotio sustiuerem. Mutante autem pristinae conversationis habitum supra dicto cognato meo, libera et unanimi electione

    — testimonium mihi perhibente conscientia mea — nec venali- tate nec personae acceptione inductus, praepositum, quem vo- luerunt, fratribus meis constitui; nichilque ab eo, nisi quod ad communem spectat utilitatem, postulo vel postulavi. Quodsi praeiudicium se sustinuisse causatur, licet non sit necesse actum agere, tamen, si quid habet quo" causam suam tueatur, in prae- sentia nostra ad audientiam veniat et, si iuste potest, quicquid potest, obtineat. Nolo autem vos latere nec de cetero mihi succensere, si beneficia mea recipiam; quae ea conditione ipsi collata sunt, ut ego nullam inquietudinem ab eo amodo de hac causa sustinerem.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.