useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 31
Signature: 31

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 31, S. 86
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 31, S. 86

    Graphics: 
    x

    37. Acta synodi Moguntinae'. (E 123)

    1071 Imperante super omnia aeternaliter regum rege domino Ang' nostro Iesu Christo, et sub eo regnante temporaliter serenissimo H(einrico) rege huius nominis quarto, venerabili quoque S(igi- frido) Moguntinae ecclesiae primate et apostolicae sedis legato aurigante currum Dei anno iam duodecimo, qui tunc volvebatur annus incarnati verbi 1071, octava1 indictione Romani census, celebrata est sancta synodus apud Moguntiamb, metropolim orientalis Franciae, principalem vero pontificii sedem tocius Germaniae et Galliae" Cisalpinae. Cui praesedit idem me- morabilis S(igifridus); assidentibus et cooperantibus sibi venera- bilibus archiepiscopis Gebehardo Iuvavensi et Uotone Treverensi; considentibus vero et collaborantibusd reverendis episcopis Al- berone" Wirzburgensi1, WerinherosS Argentinensi, Heinrico3 Spi- rensib, Gundecharo4 Eistetensi, Embricone1 Augustensi, Her- mannok6 Babenbergensi, Bennone8 Osniburgensi1, Ermenfrido Se- dunensi, Herbertom Mutinensi; considentibus vero et annitentibus sanctissimis abbatibus nec non inferiorum ordinum quam plu- rimis magnae auctoritatis et sapientiae viris.

    Aderant autem" etiam legati reliquorum fratrum, videlicet suffraganeorum eiusdem metropolitani" autistitis, epistolas et man- data ferentes, quibus excusati haberentur, quod invitati concilio interesse non possent, certis quibusdam impedientibus causis; alii quidem, corporeae infirmitatis urgente molestia, alii, in quibusdam regni negociis regiae iussionis detinente potentia. Qui dum canonice sunt excusati, ipsi legati competentip loco et ordine eorum funguntur unus quisque vice antistitis sui.

    Haec denique sancta synodus cum propter multa pastoralis curae negocia pluresque causas, quibus iuste adhibenda erat

    a. ex V 4S — 50, Z p.76—81; B 30—31, C 20—22v: De synodo Mo- gnntie habito (lemma om.VZ). b. Mogontiam Z. c. et Galliae om.B. d. co- loborantibas B. e. Adelberone BC. f. Wiraeburgensi V. g. Werenhcro B. b. Werenhcro Argentinensi, Heinrico Spirensi in B leguntur post Embricone Aagastensi. i. Embriccone B, Embrichone C. k. Herimanno BC. 1. Osinbnrgensi BC. m. He- riberto BC. n. antem om. V. o. metropolitane corr. in metropolitani V. p. om. V.

    1. imo nona. 2. II. 3. I. 4. II. 5. I. 6. II.

    UDALRICI CODEX. 37 71

    ecclesiasticae correctionis censura, tum maxime indicta et habita 1071 est propter Karolum quendam, qui Constantiensis ecclesiae de- signatus erat episcopus sed, ut post rei exitus docuit, non satis 1069 canonice electus et provectus.

    Hic% ut sollempne est, accepta a rege pontificalis anuli et pastoralis ferulae investitura, et in sede episcopii receptus regiae potestatis iubente censura, postulabat a primate Moguntiensi: eiusdem Constantiensis ecclesiae se episcopum consecrari. Sed venerabilis S(igifridus), columbino oculo serpentinae prudentiae1 omnem praecavens impietatem, dicebat: hoc apostolicae bene- dictionis sacramentum nec1' debere nec canonice posse in eo sine examinatione celebrari, pro eo quod fidelium graviumque personarum relatione didicerit quin immo et fama usque quaque vulgaverit, quod non per ostium in ovile ovium vellet intrare2, sed per furtivam simoniacae impietatis scalam aliunde niteretur ascendere; se quoque talis introitus eius nolle ostiarium fieri, cui Christus ipse, qui ostium ests, videreturc obniti; quin ipsam impietatis scalam in lapide offensionis et petra scandali4 se velle conterere, ipsumque a mercennaria dominicid gregis occupatione longe lateque" repellere. Ille e contra se' huius criminis et hereticae impietatis inmunem multis argumentis asserere nite- batur; seque, si ei copia tempusque detur, huius infamiae no- tam a se propellere velle testatur. Indeque petit synodalis con- cilii audientiam, in qua super hac re suam probare possit innocentiam, ibique consecrationem, quam petebat, aut canonice sibi dari aut canonice sibi1 negari.

    Mittuntur interea ad venerabilem metropolitanum crebrae de palatio legationes, mixtis precibus minas et imperiosa de hac consecratione mandata ferentes. Mittuntur et litterae a prae- sule apostolicae sedis, mandantes: ne ullo modo consecretur3 sine scrutinio canonicae purgationis. Et quod rex potestate iube- bat, Romanus pontifex auctoritate prohibebat.

    a. Hinc YZ. b. 5 BC. c. vidotur BC. d. dui YZ. e. Iongeque ZC.

    1. om. BC. g. consecraretur B.

    1. Cf. Matth. 10,16. 2. Cf. Ioh. 10, 1. 3. Ioh. 10, 9. 4. I Petr.

    2, 8: „et lapis offensionis et petra scandali".

    72 UDALRICI CODEX. 37

    1069-1071 Accedunt etiam canonici Constantiensis ecclesiae ex com- muni tocius cleri et populi legatione, unanimiter asserentes: Karolum nulla ratione consecrari debere; quia, ex quo eum in- viti et sub condicione elegerunt et receperunt, nullam eis pa- storalis officii impendisset curam; quin potius tyrannicae domi- nationis non cessasset super eos exercere pressuram; nec manum continuisset a sacris, nec pepercisset in diripiendis ecclesiae thesauris; et quaecunque rapaci violentia undecunque corradere potuisset, hoc totum ministris magni immo magi illius Symonis, id est suis fautoribus, distribuisset; ut, quorum annisu adul- terinam meruisset electionem, eorum venali mercimonio con- sequeretur mercennaria" pro consecratione execrationem, pro be- nedictione maledictionem.

    At metropolitanus antistesb inter huiusmodic legationumd varietates, velut inter duros tempestatum turbines, laudabili con- stantia in se ipso fixus heret et inmobilis; et nusquam favore vel gratia, terrore vel munere inflectitur a statu canonicae rec- titudinis".

    Multis itaque nunciis et renunciis hinc inde missis et re- missis, multis quoque diebus huic audientiae delegatis et — cognitores causae principis occupante praecepto — non impletis, cum ecclesia Constantiensis, suo viduata pastore1, iam fere biennio sacerdotali careret benedictione, tandem miseratione di- vina potestati* praeponderavit auctoritas et Christi sacerdotibus divina aspiravit voluntas. Unde eorum communi assensu syn- 1071 odalis concilii certa legitimaque dies denunciatur, et coepisco- porum unanimitas ad concilium invitatur. Quorum alii, ut opor- tebat, sine dilatione affuerunt; alii vero, qui certa de causa adesse non poterant, canonice excusati subparemb praesentiam vicaria legatione subpleverunt. Aug. 15 Primo igitur concilii die, quem sanctae Mariae dormitio tunc celeberrimum exhibebat, cum spiritualis curiae senatores, patrocinante Spiritu sancto, intra regiam maioris ecclesiae aute

    a. mcrcennariam VZ. b. om. V. c. huius BC. d. legationis B. e. in- stitutionis V. f. pastore om. VZ. g. tandem B pro potestati. h. supparem V.

    UDALRICI CODEX. 37 73

    cancellos altaris protomartiris" Stephani, quod in orientali ab- 1071 side consecratum est, convenissent in unum, primo, ut par erat, Aug'15 sanctae et individuae Trinitati debitas referunt graciarum actiones et pro incolomib tocius ecclesiae statu supplices Deo offerunt preces. Deinde post mutuam fratrum salutationem et debitam sedium recognitionem iuxta autenticam" paternae tradicionis syn- odum conferunt ad invicem de veritate catholicae fidei; dainp- nantes Symonem et omnes heresiarchas cum dogmatibus suis et sequacibus suis. Pauca pro tempore tractanf de qualitate instantis negocii. Ac sic demum propter celebranda tantae sollempnitatis officia solvunt concilium; crastino maturius redi- turi in id ipsum.

    Postera vero die, certa concilii hora, cum iterum aposto- Ang. 16 lici sacerdotes in unum convenissent et, praemissis Deo laudibus et precibus et salutari, consedissent", quod cuique sacerdoti in sua diocesi venit in dubium, rationabili discipliua deducunt adr medium. Et prout res postulabat, unum quodque tractatum aut terminatum est synodali iudicio aut, ut melius de eo consule- retur, dilatum est sapienti consilio. Illud vero, quod maxime in causa fuit, de Constantiensi apposito inter fratres studiose ventilatur. Sed iterum3 interveniente principis1 mandato, in sequentem diem procrastinatur; agentibus internunciis, utb sacer- dotes Domini a constantiae suae rigore ad regiam se inflecte- rent voluntatem; aliis vero1 instantibus, ut designatus ille male usurpatum sponte dimitteret honorem.

    Tercia vero diek Christi sacerdotes, huius negocii longa ex- Aug. n spectatione suspensi et libera quadam indignatione immo zelo iusticiae accensi, sacerdotali constantia principem suum* adeunt. Eumque de salute animae suae, de pace ecclesiarum deque statu regni1 spirituali disciplina conveniunt; proponentes ei de scrip- turis et gestis veteris ac novi testamenti congrua doctrinae sa-

    a. prothomartiris VC. b. incolomitate VZ. c. auctcnticum VC, autenticum Z, autenticam B. d. telat B. e. sede consedissent BC. f. in B. g. iterum om. BC. h. nt sacerdotes — instantibus om. B. i. om. C. k. dei VZ. 1. rc- gii B, regi C.

    1. Hcinrici IV regis. 2. Hcinricum IV.

    74 UDALRICI CODEX. 37

    1071 lutaris exempla, quibus animus eius, adhuc cereus et indocilis, iug. 17 formare(.ur ad 8imiliaj dicentes et docentes: solium regni eius nullatenus posse stabiliri, nisi firmetur" iusticia et observatione mandatorum Dei. Summus autem ille dominorum Dominus, qui omni potentatui dominatur, ita temperavit animum principis, ita mitigavit eum ad verba sanctae exhortationis, ut nulla iuve- nili moveretur acerbitate et — quod in potestatibus difficile est — nulla sacerdotes insolenti lederet responsione; multum tamenb se excusans: in hocb suae potestatis dono nullam se exercuisse venalitatem, nullam super hac re cum eodem Karolo" se pepi- gisse conventionem; si quid autem cum domesticis et fami- liaribus suis propter opem intercessionis ipso ignorante pepi- gerit, suum non esse'" accusare vel excusare, hoc ipse viderit. De dextera vero sua, quae illi propter antiquam in praeposi- tura1 benivolentiam gratiae suae donum porrexit, omnem ava- riciae labem dixit se excutere et, quod ipse simpliciter fecit, si ille veneno alicuius maliciae corruperit, se ob id divinae iusticiae uolle contraire.

    Hac autem salubri sermocinatione cum sacerdotibus habita, cum eis venit in concilium. Et ille Constantiensis designatus intromittitur ad audiendum. Assunt etiam pro foribus Con- stantienses clerici; postulantes per legatos, ut et ipsi mererentur admitti.

    Tunc vero videres" laetissima sanctae ecclesiae gaudia et vera mundi convenisse luminaria, quando circumfulgebat nobilis corona sacrorum ordinum, vivis gemmata lapidibus christorum sacerdotum, velut fulgoribus micantium astrorum. Tunc caeli enarrabant' gloriam Dei3 et verbum eructabat3 dies diei3, quando sacerdos sacerdoti sententiam iusticiae exponebat et sanctam ecclesiam salutaris eorum doctrina instruebat. Tunc vasa elec- tionis4 supereffluebant ambrosium liquorem Spiritus sancti et

    a. firmatur V; firmaretur corr. in firmtur Z; firaietur BC. b. om. B. c. om. V. d. esse non V. e. videns VZB, videres C. i. narrabant B. g. eructuabat VZ.

    1. Harcisburgensi; v. Bertholdi annal. 1069, Mon. Germ. SS. V 274. 2. Ps. 18, 2: „Coeli enarrant gloriam dei". 3. Ps. 18, 3: „Dies diei eruc- tat verbum". 4. Cf. Act. ap. 9,15.

    UDALRICI CODEX. 37 75

    iusti fulgebant sicut splendor firmamenti, quando sacerdotes Do- 1071 mini verba sapientiae velut nubes pluebant et corda audientium Aug'11 velut terram fructiferam ad germinandum infundebant.

    His ergo ita dispositis et digito Dei ordinante distinctis, utrique admittuntur ad audientiam: praedictus scilicet K(arolus) et hi, qui accusationibus pulsabant personam.

    Prima autem" actione regularis praelatusb Constantiensis ecclesiae protulit libellum accusationis, in quo continebantur cau- sae, quibus indignus haberetur et iudicaretur sacramento apo- stolicae benedictionis. Quarum prima et maxima erat, quod exemplo magistri sui Symonis pestiferi per pecuniam invasisset sedem; cetera omnia, quae ibi legebantur, proclamabant violen- tia eiusdem ecclesiae devastationem. Ille idem praelatus" et fra- tres eius, qui aderant, item offerunt suae testificationis libellos, in quibus, singuli nomen et officium suum designantes, quicquid accusando vel testificando proposuerant, asserunt se canonice probaturos.

    Karolus e contra nititur improbare personas; dicens: quod eius infamiae nota essent respersi, quod nec se nec quemquam alium possent canonice accusare. Adiungit quoque, se omnia obiecta synodali iudicio purgaturum; et in omnibus, quibus eum inpetebant, se esse innoxium.

    '

    Longa igitur altercatione hinc inde disceptatum est. Et multis tota die in adversum nitentibus, usque in profundam noctem concilium protractum est; dum inter multos ambigitur de numero accusatorum et testium; dum longa deliberatione quaeritur iudicium: utrum isti liceat se excusare adversus accu- sationem istorum. Dum res inter fratres diutissime disseriturd, concilium propter intempestam noctem adhuc sine opere precio dirimitur.

    Quid autem ipse K(arolus) secum illa nocte egerit, quibus retractationum verberibus ream conscientiam flagellaverit, sequens utique dies declaravit. Nam, ut ex ipso effectu gestae rei pro-

    a. cm. BC. b. procnrator secunda manus superscripsit et sub praelatus puncta pmv.it in V. c. procurator sscunda manus superscripsit in V. d. diseritnr VZ.

    7fi UDALRICI CODEX. 37

    1071 bari potest, vere credimus, qnod Deus, conscientiae iudex et Allg'17 testis, in corde suo sederit pro tribunali et cum eo exercuerit censuram iudicii sui, ubi peccatrix conscientia cogitationum ac- cusantium non excusantium testimonio, ne veritati et aequitati resisteret, dampnata est et constricta. Aug.i8 In crastinum namque, quando sperabamus, quod"iuxta pro- missum suum obiecta purgaret et consecratione dignum, inno- centiam suam monstrando, se probaret, ille — iam mente con- fusus; non ultra ferens aspectum concilii; et, interius iudicatus, non extra sustinens pondus imminentis iudicii — ultroneus ipse in se sentenciam tulit . Et anulum et ferulam pastoralem ei1 a quo iniuste acceperat resignans, sacerdotum spem et metum, quem pro eo gerebant, labore longioris quaestionis absolvit; cul- pam suam uno tegens pallio excusationis: quod iuxta decretalia Caelestinib papae episcopus dari nollet invitis2.

    Videntes autem sanctissimi sacerdotes magnalia, quae fecit Dominus, et fideli ammiratione retractantes, quam incomprehen- sibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eiusc3, corde et ore et omnimoda devotione benedicunt Deo altissimo, qui lon- gos eorum labores tam inopino terminavit compendio; orantes et deprecantes: ut de regno suo eliminet omnem apostasiam et omnia scandala, nec ultra sathand eiusque apostolos in sua sancta regnare sinat ecclesia; sed in omnibus consiliis et operibus eo- rum dignetur servos suos consolari et clementer implere, quod ecclesiae suae se promisit affuturum omnibus diebus" usque ad consummationem seculi4.

    Communi autem decreto praecipiunt, ea, quae in hac synodo gesta sunt, ecclesiasticis inseri gestis, et in archivis sanctae Mo- guntinae1 ecclesiae servari ad perpetuam memoriam et erudi- cionem venturae posteritatis; ut, hoc maiorum exemplo minores instructi, non timeant resistere, si in huiusmodi negocio se vi-

    a. qui VZC. b. celestina B. c. s B pro cius. d. satan Z, satanan BC. e. vitae add. VZ. i. Mogontinae Z.

    1. Heinrico IV regi. 2. Burchardi decr. L. I c. 7 (ex decretis Cele- Btini): „Nu11us invitis detur episcopus". 3. Rom. 11, 33. 4. Matth. 28,20.

    UDALRICI CODEX. 37. 38 77

    derint praegravari; certissime scientes, nullo modo graciam sancti 1071 Spiritus fidelibus defuturam, si in sanctitate et iusticia restite-Ang'U rint iniusticiae usque ad perseverantiae coronam.

    Decernunt praeterea ex antiqua patrum tradicione et auteu- tica priscorum conciliorum rectitudine: ut hec omnia Romano pontifici1 seriatim litteris inserta nuncientur; ut, cuius mandato et hortatu cepta et perfecta sunt, eius apostolica auctoritate ro- borata firmentur; et omnipotenti Deo, qui omnium bonorum aue- tor est, Romae et Moguntiae, et ubicunque terrarum hec lecta vel audita fuerint, debitae gratiarum actiones fideli devotione solvantur.

    Acta sunt autem hec apud Moguntiam, metropolim orien- talis Franciae, anno ab incarnatione Domini 1071, indictione octava, 18 Kal. Septembris3 regnante serenissimo H(einrico) rege huius nominis quarto, anno regni eius 133, ordinationis vero eiusdem 17, apud Moguntiam vero praesulante reverentissimo primate S(igifrido) anno ordinationis eius 12, super omnia autem regnante domino nostro Iesu Christo, cui non accedit cras fu- turum nec recedit heri praeteritum, sed permanet sempiternum hodie in secula seculorum. Amen.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.