useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 20
Signature: 20

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 20, S. 64
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 20, S. 64

    Graphics: 
    x

    24. Alexander II papa canones in synodo Constantiniana san- citos promulgatb. (E 131)

    1063? Alexander episcopus servus servorum Dei omnibus epi- scopis catholicis cunctoque clero et populo salutem et apostolicam benedictionem.

    Vigilantia universalis regiminis assiduam sollicitudinem ompibus debentes, quae in Constantinianac synodo nuper cele- brata coram centum et amplius episcopis, nobis licef inmeritis praesentibus, sunt canonice instituta, vobis notificare curamus; quia ad salutem vestram executores eorum vos optamus et ex apostolica auctoritate iubendo mandamus.

    Primo namque inspectore Deo, sicut. a sancto papa Leone et beatae memoriae papa Nicolao" inprimis statutum est, erga symoniacos1 nullam misericordiam in dignitate conservanda ha- bendam esse decernimus; sed iuxta canonum sanctiones et de- creta sanctorum patrum eos omnino dampnamus ac in ecclesia non praeesse apostolica auctoritate sanctimus.

    De his, qui non per pecuniam sed gratis a symoniacis sunt ordinati, quesita iam longo tempore et diutius questione venti- lata, omnem nodum dubietatis absolvimus; ita ut super hoc ca- pitulo neminem deinceps ambigere permittamus. Quia igitur usque adeo hec venenata pernicies hactenus inolevit, ut vix quae- libet ecclesia valeat reperiri, quae hoc morbo non sit aliqua ex parte corrupta, eos, qui usque modo gratis sunt consecrati a symoniacis, non tam censura iusticiae quam intuitu misericordiae in acceptis ordinibus manere permittimus; nisi forte alia culpa

    a. u C, cum B. b. ex V 54v — 55, Z p.9l— 92: Decretum Alexandri pape; B 32— 32v: Epistola. c. Constantiana V. d. licet nobis VZB.

    e. Nycholao V, Nikolao B.

    est inter imperatricem Agnetem et Gundharium Babenbergensem episco- pum".

    1. „Erga simoniacos — sancimus" leguntur in Gratiani decr. P. II C. I q. 1 c. 110.

    UDALRICI CODEX. 24 49

    ex vita eorum secundum canones eis obsistat. Tanta quippe 1063? talium multitudo est, ut, dum rigorem canonici vigoris super eos servare non possumus, necesse sit, ut dispensatorie ad piae condescensionis studium animos nostros ad praesens inclinemus; ita tamen, ut auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnimodis interdicamus: ne aliquis successorum nostrorum ex hac nostra permissione regulam sibi vel alicui praesumat vel prae- figat; quia non hanc antiquorum patrum auctoritas iubendo aut concedendo promulgavit, sed turpis et nimia necessitas per- mittendo a nobis extorsit.

    De cetero autem, si quis hinc in posterum ab eo, quem symoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et con- secrator et consecratus non disparem dampnationis sententiam ineat; et uterque depositus penitenciam agat et privatus a propria dignitate persistat.

    Preter haec autem1 praecipiendo mandamus, ut nullus missam audiat presbiteri, quem scit concubinam indubitanter habere vel subintroductam mulierem. Unde sancta synodus haec" a capite sub excommunicatione statuit dicens: Quicunque sacerdos vel diaconus vel subdiaconus — post constitutum beatae me- moriae praedecessoris nostri sanctissimi papae Leonis aut Ni- colaib de castitate clericorum — concubinam duxit palam vel ductam non reliquit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate Petri et Pauli praecipimus et omnino contradicimus: ut missam non cantet neque euangelium ad missam legat neque epistolam legat; neque in presbiterio ad divina officia cum his, qui prae- fatae constitutioni obedientes fuerint, maneat; neque partes ab ecclesia suscipiat.

    Et praecipientes2 statuimus, ut hi" praedictorum ordinum, qui eisdem praedecessoribus nostris obedientes castitatem ser- vaverint, iuxta ecclesias, quibus ordinati sunt, sicut oportet re-

    a. boc />'. b. Nicholai V. c. hii V.

    1. „Praeter hoc autem — ab ecclesia suscipiat" leguntur in Gratiani decr. P. I D. 32 c. 6. 2. „Praecipientes — mereantur ascribi" Bunt ap. Gratianum 1.1.

    Ja>», BibUotheea V. 1

    50 UDALRICI CODEX. 24. 25

    1063? ligiosos clericos, simul manducent et dormiant et, quicquid eis ab ecclesiis competit, communiter habeant. Et rogantes mo- nemus, ut ad apostolicam secundum communionem vitam per- venire studeant, quatinus perfectionem cum his consequi, qui centesimo fructu ditantur, et in caelesti patria mereantur asscribi.

    Deinde1 et primitiae seu oblationes vivorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis, ut in dispositione epi- scoporum sint. Qui eas retinuerint", a sanctae ecclesiae com- munione separentur.

    Et per laicos2 nullo modo quilibet clericus aut presbiter obtineat ecclesiam, nec gratis nec precio.

    Nec aliquis presbiter3 duas ecclesias obtineat.

    Ut per symoniacam heresim nemo ordinetur vel promo- veatur ad quodlibet officium ecclesiasticum; ne de ecclesiis eiciatur.

    Etb ut nullus4 monachilem habitum suscipiat, spem aut promissionem habens ut abbas fiat.

    Ut nullus laicus ad quemlibet gradum ecclesiasticum repente promoveatur, nisi post mutatum habitum secularem diutina con- versatione inter clericos fuerit comprobatus.

    Vos ergo haec et alia sanctorum patrum statuta fideliter christiana reverentia observate, si vultis sanctaeRomanaeecclesiae" et apostolicae sedis pace et communione atque benedictione et absolutione gaudere.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.