useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 122
Signature: 122

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 122, S. 249
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 122, S. 249

    Graphics: 
    x

    122. Heinricus IV imperator Ottoni I episcopo Bambergensi scribit, fidus sibi maneat, ad se accedat, preces pro se

    faciendas curet, castrum suum custodiat, Nurenbergenses consoletur1. (E 211)

    H(einricus) Dei gratia Romanorum imperator augustus 1105 O(ttoni) Babenbergensi episcopo gratiam et omne bonum. °- Aug'

    Scimus, quia legationibus filii nostri frequenter fatigaris, sicut nobis per tuum nuncium mandasti. Confidimus autem de tuae bonitatis fide: quod nec precibus nec minis nec persuasio- nibus nec blandiciis umquam acquiescas nostris contra nos in- imicis; sed semper fideliter nobiscum permaneas. Quantascunque autem persecutiones ab inimicis nostris sustmeas, nullatenus tamen terrearis; sed certus esto, quod te non deseremus sive

    a. Wirzebnrch V. b. adintorio CB. c. Nnrenberc CB. d. om. B.

    e. est om. Z. i.exV 90v, Z p. 191—192, C 43, B 34v.

    1. Ann. Hildesh. 1105 (Mon. SS. III 109): „Ad vincula vero sancti Petri (Aug. 1) pater eius collecto exercitu insequitur eum" (Heinri- cum V).

    234 UDALRICI CODEX. 122. 123

    1105 in pace sive in periculo, et fiduciam habeas in omnipotente -•Aug. Domino, quOtl nobiscum cito a praesenti liberaberis periculo.

    Sicut ergo de te confidimus et per nuncium tuum tibi man- davimus, ad diem et locum, quem condiximus, venire non dubites.

    Igitur per fidem, quam nobis debes, neque precibus neque minis aliquatinus" terrearis, ut ad filium nostrum transferaris. Et ab omni ecclesia atque per omnes congregationes tibi com- missas orationes sine intermissione fac fieri ad Deum pro nobis.

    Castrum etiam tuum ita diligenter custodiri facias, ne ali- quis ex custodibus ab eo descendat .

    Nuntium etiam tuum ad consolandos mittas Nurinbergenses.

    123. Moguntini Heinricum IV imperatorem implorant, ut Mo- guntiae urbi ab inimicis appetitae subveniatb. (E 213) 1105 Domino suo et vere domino dilectissimo H(einrico) Roma- Sept!"29 norum imperatori augusto Moguntiensis ecclesiae humiles servi F. camerarius, A. centurio, cum universis ministris ac civibus inibi manentibus, quicquid fidelis oratio valet ac devota servitus.

    Quoniam huc usque ad omnem imperii tui honorem devo- tissimi atque aliquantulum valentes extitimus, in Dei misericordia et in tui consistet gratia, si quid deinceps vel ad tuae maiestatis exaltationem vel ad propriae vitae utilitatem valebimus.

    Veraciter enim innotuit nobis: quod ex utraque parte15 in- imici tui ac nostri expedicionem contra civitatem nostram in- dixerunt; ex una videlicet rex filius tuus cum Thuringis et Saxonibus; ex altera vero episcopi, Metensis1 scilicet et Virdu- nensis2, dux N.d et" dux N., comes etiam H. comitis O. filius. Hi omnes, ut verissime nuntiatum est nobis, condixerunt: ut in proximo festo sancti Michaelis3, vel ante si possint, cum gravi multitudine civitatem nostram invadant et contra honorem tuum Ruodhardum1 episcopum in cathedram reducant.

    a. aliquatenus CB. b. ex V 90v — 91, Z p. 192 —193. c. om. V.

    d. H. V. e. et dux N. om. V. i. Rotardum Z.

    1. Adalbero IV. 2. Richerus. 3. Sept. 29.

    UDALRICI CODEX. 123. 124 235

    Quod si permiseris, nimium a te dilabetur imperium; nosque [105 paciemur non solum rerum nostrarum inrecuperabile dampnum scpt.29 sed etiam maximum vitae periculum. Timemus enim et vere desperamus, quod eontra tot principes ad longum tempus de- fendere urbem non valeamus; nisi aut tu ipse venias aut ad- iutorium utile nobis mittas. Commonemus ergo te et obnixe rogamus: ut nos in instanti iam necessitate non negligas; sed, quantocius possis adveniens, proprio nomini honori, ac saluti fidelium tuorum consulas. Non desoleris, si, quantam velis, multi- tudinem habere non possis; sed consolemur invicem, et nos in te et tu in nobis.

    Omnes enim comprovinciales nostri ex utraque parte Reni coniuraverunt persistere nobiscum. Qui proxime, nobiscum iuxta civitatem nostram congregati, equites et pedites viginti milia numerati sunt. Quodsi hac sola impulsione Deo propiciante vicerimus, securiores postmodum tu in regno et nos in loco nostro manebimus.

    Vix iam transscriptis litteris, ecce iam alius nobis venit nuntius dicens: archiepiscopos Treverensem1 Coloniensem2 iuxta Mosellam cum supranominatis habere conventum; tractantes contra honorem et imperium tuum et contra salutem omnium nostrum.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.