useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 112
Signature: 112

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 112, S. 224
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 112, S. 224

    Graphics: 
    x

    1103 Iesus: „Si" ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et pu- br. Inn. fljkanttt", gravius est, quam si gladio feriretur, si flammis ab- sumereturi, si feris subiceretur. Nam ibi quoque Iesus sub- iunxit: „Amen dico vobis; quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in celoui, ut intelligeretur, quod gravius sit punitus, qui velut relictus est impunitus. Sic sententia veritatis exposita ab Augustino, quis divinae vindictae humanarn vindictam super- ponatc? Qui illum persequitur, quem Deus percussit, et super dolorem vulnerum Dei addit2, videat, quid imprecetur illi Deus, qui iniquitates et dolores nostros in persona dominici hominis portavit: ApponeA iniquitatem super iniquitatem eorum3 et reliqua.

    Si quis pro apostolico dicat: merito depopulandam esse ecclesiam, cui incumbat excommunicatus episcopus, auriiat exem- plum, in quo causa causae et persona personae respondet. Tempore primi Gregorii papae defuncto Salonitanae urbis epi- scopo, cum decrevisset Gregorius, ut pro eo episcopus ordina- retur Honoratus, Maximus quidam, auxilio militaris manus in- vadens episcopatum Salonitanum et ab episcopis consecratus, a Gregorio excommunicatus est; et tamen missas celebrare prae- sumebat. Hunc Gregorius non aliis quam sacerdotalibus armis debellans, non superordinavit ei Honoratum, non inmisit eccle- siae vastatorem "; sed tam diu peccantem arguit, donec septimo excommunicationis eius anno tandem ad veniam petendam attra- heret. Eumque resipiscentem non exordinavit, non reordinavit; sed ei in gratiam suam recepto, quod deerat, dato archiepisco- pali pallio subplevit4. Cum ergo Salonitanae causae sit si- milis causa Cameracensis, cur censura Romanae ecclesiae in simili causa utitur dissimili sententia?

    a. Si - audierit om. B. b. assmneretur I'. c. snponat V. d. Appone — dissimili sententia om. B, ubi additum estt et reliqua. e. vastorem V.

    1. Matth. 18,18. 2. Ps. 68, 27: „Quoniam, quem tu percussisti, per- eecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt". 3. Ps. 68, 28: „Appone — eorum et non intrent in iustitiam tuain". 4. Cf. Iohannis diaconi vita Gregorii I papae L. IV c. 9 squ., Opp. ed. Be- ned. IV 128 sq.

    UDALRICI CODEX. 113 200

    Martinus Turonensis posset apostolico sufficere ad exem- 1103 plum, ut desistat ab oppressione innocentum. Priscillianum Febr'- 1i episcopum a Damaso papa pro heresi dampnatum Maximus im- perator, accusante Itacio" episcopo, occidit et, ut omnes sequaces eius ubique occiderentur, edixit. Martinus ergo aliique episcopi Ytacium communione ecclesie privaverunt; criminantes eum, quod eius accusatione qualiscunque homo occisus sit. Maximus agebat cum Martino, ut Ytacio communicaret; et Martinus age- bat cum Maximo, ut sequaces Priscilliani non occiderentur, ne etiamb catholici cum eis perirent1. Quod petebat Martinus, nullo modo impetrasset, nisi ad tempus Ytacio communicasset. Sic quodammodo anathema factus pro fratribus suis, retraxit ab eorum cervicibus gladium imperatoris. Qui dampnavit accu- satorem Ytacium pro morte heretici, si adhuc viveret, non lau- daret et istum, cuius praecepto tot occiduntur pro causa Came- racensium. Qui etiam cum periculo animae suae liberavit here- ticos a morte, quam graviter ferret, innocentes pro aliena culpa opprimi! Nos res rebus conferimus, causis causas opponimus. At Cameracenses, afflicti malis, clamant ad Paschalem" , sicut filii Israel afflicti malis clamant ad Moysen: Videat Deus et iudicet; quoniam fetere fecisti odorem nostrum coram Pharaone et praebuisti ei gladium, ut occideret nos .

    IdA ipsum de Leodicensibus excommunicatis pseu- doclericis praecipimus. Iustum est enim, ut, qui semet ipsos a catholica" ecclesia s eg reg arunt, per catho- licos ab ecclesiae beneficiis segregentur. Hic vero me invasit angustia quasi parturientis3; unde exclamare com- pellor: quia omnes1 parturientis dolores hic meus dolor vincit. Filios* enim genui, hosqueb lacte alui fidei, hos pane veritatis confirmavi et in virile robur provexi. Ipsa1 me beatificabam, quia eis, in regis curia et in Dei ecclesia florentibus, nichil

    a. Itachio VZ, Itatio B. b. et B. c. Pascalem VB. d. Id — dolor vincit om. B. e. chatholicos 1'. f. omnis V. g. Hos ego B. h. cosquc B. i. Ipsa — curia om. B.

    1. Cf. Sulpicii Severichron.il 48—50. 2. Exod.5,21. 3. Isai.21,3.

    Jiiii. Bibliotheca V. 14

    210 UDALRICI CODEX. 113

    1103 deesse credebam, quod vel ad corporis pertinet decorem vel ad Dr.-iun. anime Spectaret valorem. Sed quid est ab" omni parte beatum?1 Ecce mater mea sancta Romana ecclesia vult inurere eis notam excommunicationis, et insuper erexit super eos gladium occisio- nis! Super his ego quidem materno dolore torqueor. Ipsi eta- tem habent, loquantur perb se.

    Id ipsum inquit de Leodicensibus excommunicatia pseudoclericis praecipimus. Statera" dolosa non est bona ait sapientia2. Quis confert causam nostram causae Ca- meracensium? ut et nos patiamur, quod patiuntur Cameracen- ses. Nos quidem Cameracensibus conpatimur; nobis nichil tale verebamur. Cameracenses, quia causae causam, personae per- sonam subposuerunt, gladium bicipitem sibi superposuerunt. Nos vero Leodicenses quare excommunicati dicimur? Quare gladius nobis superponitur? Quid dignum morte aut excommunicatione fecimus contra canonicam regulam ecclesiae? In uno spiritu nos omnes, in unum corpus baptizati sumus3; nos unius moris Deus in domo sua habitare facif4. Obsecrat nos Paulus per nomen Domini, ut non sint in nobis scismata6; quando signi- ficatum est Romanae ecclesiae, quod contentiones fuerint inter nos? Id ipsum in Christo sapimusr', id ipsum dicimus. Non dicimus: Ego sum Pauli, ego Cephae, ego autem Christi1. Numquid pro hac unanimitate excommunicati dicimur? Ut prae- cipit Paulus, obedimus et subiacemus praepositis nostris, qui vigilant pro animabus nostris3.

    Nobis, legem Dei tenentibus, obiciunt: quod transgrediamur novas eorum tradiciones. At illis dicit Deus: Quare vos trans- gredimini mandatum" Dei propter tradiciones vestras?3 Iubet Deus: ut, quae sunt cesaris, reddamus cesari et, quae sunt Dei, Deo16. In hanc sententiam Petrus et Paulus pedibus eunt. Petrus inquit: Deum timete, regem honorijicate; servi subditi

    a. ex B. b. pro V. c. Statera — sapientia om. B. d. fecit V. e. mandata B.

    1. Horat. carm. II 16, 27. 28. 2. Prov. 20, 23. 3. 1 Cor. 12, 13.

    4. Ps. 67, 7. 5. 1 Cor. 1, 10. 6. Philipp. 4, 2. 7. 1 Cor. 1, 12.

    8. Hebr. 13, 17. 9. Matth. 15, 3. 10. Matth. 22, 21.

    UDALRICI CODEX. 113 211

    estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, 1103 sed etiam discolis; haec est enim gratia1. Paulus: Omnis anima '1 potestatibus sublimioribus subdita sit; qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit2. Qui hoc omni animae praecipit, quem a subiectione terrenae potestatis excipit? Quia ergo regem ho- noramus, quia dominis nostris non ad oculum sed in simpli- citate cordis servimus3, ideo excommunicati dicimur.

    Sed symoniaci sumus! Symoniacos, quantum ad nos, vitamus et, quos vitare nequimus, pro loco et tempore tole- ramus; certi: quod ipse Iesus, facto tfagello de resticulis, pecca- torum cathedras vendentium columbas evertet et nummulariorum effundet aes4. Vitamus, inquam, symoniacos. Nec minus vita- mus illos, qui — notam avariciae honesto nomine praetexentes — quod gratis iactant se dare, vendunt sub caritatis nomine et sicut Montanistae sub nomine oblationum artificiosius acci- piunt munera4.

    O dolendo miramnr, cur excommunicati dicamur. Quando", a quo et quare excommunicati sumusb? Non ab episcopo nostro, non ab archiepiscopo ", cui episcopus noster suffragatur, nos excommunicatos esse scimus. Sed nec a papa Romano nos excommunicatos esse credimus; quia scimus: eum non igno- rare, quod ait Nichodemusc: Lex nostra non iudicat quemquam, nisi audierit ab ipso prius\ Necd Sodomitas dampnasset Deus, nisi descendisset ad ipsos videre, utrum clamorem, qui venerat ad eum, opere complessent3. Qui nichil a nobis audivit, quem non episcopus non archiepiscopus aliquando contra nos inter- pellavit, quis credet, quod nos excommunicaverit?

    Per scalam ad caelos usque pertingentem" videt Iacob ascendentes et descendentes angelos3. Et Iesus ait discipulis:

    a. Quomodo B. b. simus B. c. Nychodcmus V. d. Nec — comples- sent om. B. e. ptin ptingentem V.

    1. lPetr.2,17—19. 2. Rotn. 13,1. 2. 3. Coloss. 3, 22. 4. Matth. 21, 12, Ioh. 2, 14. 15. 5. Of. Sigeberti chron. 1074 (Mon. Gerni. SS. VI 363): „ut de Montanis dicit Kusebius, sub nomine oblationum .'irtificiosius munera accipiunt". 6. Goloniensi. 7. Ioh. 7, 51. 8. Genes. 18, 21. 9. Genes. 28,12.

    14*

    212 UDALRICI CODEX. 113

    1103 Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos ar. iim. ascendentes et descendentes super filium hominis1. Hic filius hominis nonne" filios hominis, id est Adae, in sua exprimit persona? In aperto ecclesiae caelo et boni et mali intrant. Vos, praesules ecclesiae, qui estis angeli Dei, gradatim ad nos descendere debetis; gradatim et nos ad vos ascendere debemus. Quotb gradibus ad vos ascendimus, tot ad nos descendere de- betis. Est primus gradus nobis ad episcopum, secundus ad archiepiscopum, per quos ascendere debemus ad gradumc tercium id est ad papam Romanum. Super filium hominis descen- ditis: cum humilibus compaciendo condescenditis. Super filium hominis ascenditisd: cum verbo et exemplo humiles ad caelum sustollitis.

    Credo, dicetis, nos ideo haberi pro excommunicatis, quia favemus episcopo nostro"2, faventi partibus domini sui impe- ratoris3. In hac re sunt inicia dolorum, pro hac re crebre- scunt causae malorum. Quia sathanas solutus4, terram peram- bulans, iam divisit regnum et sacerdotium. Quia ergo dia- bolus veuit ad nos, habens iram magnam6, patrem nostrum, qui est in caelis, oramus pro hoc specialiter: ne nos inducat in temptationem hanc, sed liberet nos a malo huius temptationis6. Nobis dormientibus, inimicus superseminavit zizania in agro ecclesiae7. Expectamus, donec augeli messores Dei alligent zi- zaniorum fasciculos ad comburendum3. Num ideo dicimur nos excommunicati? 0 quotr manipulos tritici eradicabit*, qui ante tempus zizania a tritico discernere festinat.

    Quisb iure reprehendet, quod episcopus partibus domini sui favet, cui promissam cum iuramento fidelitatem debet? Per- iurium nemo dubitat esse grande peccatum. Deus' solus iurat et non penitet eum3, quia sapientia custodit praecepta iuramenti

    a. non VZ. b. Quod Z. c. om. V. d. desccnditis 1'. e. om. B. f. quod VZ. g. cradicavit Z, eradicaverit B. h. Qui V. i. Deus — pro- hibemur ora. B.

    1. Ioh. 1, 51. 2. Otberto. 3. Heinrici IV. 4. Apoc. 20, 7. 5. Apoc. 12,12. 6. Cf. Matth. 6, 9.13. 7. Matth. 13, 25. 8. Matth. 13, 30. 9. Ps. 109,4. ,

    UDALRICI CODEX. 113 213

    Dei1. Sed nos, quos iurasse sepe penitet, iurare prohibemur. 1103 Si iurat homo, iubet Deus, ut reddat domino iuramentumFebr -11 suum2. Hoc" nec ignorant illi, qui, regnum et sacerdotium scindentes, novello scismate et novellis, ut quibusdam placet, tradicionibus illos, qui regi periurant, se a culpa periurii ab- solvere promittunt; non adtendentes, quod Ezechielb ex ore Dei dicat de Sedechia, qui periuravit domino suo regi Nabu- chodonosor: Qui solvit iuquit pactum, numquid difiugiet?3 Hoc Ieronimus sic exponit: Ex hoc etiam discimus, inter hostes ser- vandam fidem; et non considerandum: cni, sed per quem iura- veris. Multo enim melior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit et dcceptus est, quam tu, qui per occasionem divinae maiestatis hosti tuo immo iam amico molitus es in- sidias 4.

    Quid laboramus in colligendis exemplis vitandi periurii? Tercium decalogi mandatum, de corde et ore Dei prolatum eiusque digito scriptum, hoc est: Non assumes nomen domini Dei tui in vanum; nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Dei" sui frustra1". Cum tria prima decalogi mandata ad cultum Dei pertineant, diligenter inspi- cientibus videtur: quod in hoc tercio decalogi mandato cetera mandata pendeant. Quia, cum fit quod Deus fieri praecepit, vel non fit quod Deus fieri prohibet, ideo utique fit vel non fit, ut nomen praecipientis vel prohibentis Dei non assumatur in vanum.

    Quis magis assumit nomen Dei in vanum quam ille, qui violat hoc, quod per nomen Dei iurat? Deus iubet: ne per caelum, ne per terram, ne per caput meuin iurem6; ne forte periurem. Si culpa est periurare per creaturam Dei, quam gra- vius peccat, qui per creatorem Deum periurat? Hinc omnes perpenditis: quod sit reus capitis, qui non reddit cesari, quae

    a. Hoc — per qnod iuravit regi fidelitatem om. B. b. Iezechiel Z. c. Do- mini Z.

    1. Eccle. 8, 1. 2. 2. Matth. 5, 33. 3. Ezech. 17, 15. 4. Hie- ronymi comment. in Ezcch. V c. 17, Opp. ed. Vallarsius T. V 193. 5. Exod. 20, 7. i3. Matth. 5, 34 — 36.

    214 UDALRICI CODEX. 113

    1103 sunt cesaris, secundum decretum Dei; vel qui regem inhonorat br. - iun. contra decretum apostoli; vel peiurando assumit nomen Dei in vanum, per quod iuravit regi fidelitatem.

    Ecce, quare excommunicati dicimur! Sed quare pseudo- clerici" vocamur? qui, canonice viventes, operibus meremur, ut clerici voeemur. Non est, non est inquam de sorte Dei, qui vult nos excludere a sorte Dei. Non tales, o mater ecclesia, nutristi, ut merito vocemur pseudoclerici \ Quia enim nos vo- luntati nostrae non dimisisti, non confundemus te matrem nostram1.

    Mirum est de domno Paschasio b, quoniam, sic convicia ve- nalia invenit, bona mercatione videtur ea accepisse, quae tanta in nos profundif facilitate. Modo enim nos excommunicatos nominat, modo pseudoclericos ex motu animi vocat. Eructavit" cor David regis et prophetae verbum bonum2; evomuit1 cor domni Paschasii* vile convitium, prout vetulae et textricesb faciunt. Petrus' apostolus docet: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis*. Paulus apostolus ad Galathas delin- quentes ait: Filioli mei, quos iterum parturio in Domino4. Hos igitur adteudat domnus Paschasius pios ammonitores, non impios conviciatores.

    Maledictum excommunicationis domnus Paschasius nobis improperat; sed illud ante omnia timemus, quod Spiritus sanctus per os psalmistae dicit: Maledicti omnes, qui declinant a man- datis tuis6. Maledictum excommunicationis, quod ex novella tradicione Hildebrandus Odardus6 et iste tercius7 indiscrete pro- tulerunt, omnino abioimus. Et priores sanctos pattes usque nunc veneramur et tenemus, qui — dictante Spiritu sancto, non animi motu — in maioribus et minoribus potestatibus graviter delinquentibus quaedam dissimulaverunt, quaedam correxerunt, quaedam toleraverunt.

    a. speudociorici V. b. Pucasio Z. c. si om. B. d. profudit B.

    e. Ernctuavit V. i. evomit B. g. Paschasium Z, Pascasii B. h. dextri- ces Z. i. Petrus — id est eorum beneficiis eos interficiant om. B.

    1. Prov. 29, 15. 2. Ps. 44, 2. 3. 1 Petr. 5, 3. 4. Galat. 4,19. 5. Ps. 118, 21. 6. Urbanus II. 7. Paschalis II.

    UDALRICI CODEX. 113 215

    Dominus noster episcopus communieat regi et imperatori 1103 suo, cui ex regalibus eius acceptis fidelitatem iuravit. Ni-Febr -I1 mium effluxit tempus, quo hec consuetudo incepit"; et sub hac consuetudine migraverunt a seculo sancti et reverentes epi- scopi, reddentes cesari que erant cesaris et Deo quae erant Dei. Sed quid dicit Ambrosius super Lucam? Si Christus in- quit non habuit imaginem cesaris, cur dedit censum? Non de suo dedit; sed reddidit mundo, quod erat mundi. Et tu, si non vis esse obnoxius cesari, noli habere, quae mundi sunt; sed si habes divitias, obnoxius es cesari. Si vis igitur nichil debere regi terreno, dimitte omnia et sequere Christum1. Item Augustinus super Iohannem: Apostolus voluit serviri regibus, voluit hono- rari reges, et disrit: „Regem reveremini". Nolite dicere: „Quidb mihi et regif Qaid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones*; per imperatores et reges seculi Deus iura humana distribuit generi humano3. Igitur ex verbis istorum et aliorum sanctorum patrum consulant sibi episcopi, regibus et imperatoribus obnoxii ex eorum regalibus acceptis; ne proprio gladio4, id est eorum beneficiis, eos interficiant.

    Si quis denique respectu sancti Spiritus vetus et novum testamentum gestaque revolverit, patenter inveniet: quod aut minime aut difficile possunt reges et imperatores excommuni- cari secundum ethymologiam nominum illorum et iuxta deter- minationem excommunicatiouis. Et adhuc sub iudice lis est6. Ammoneri quidem possunt increpari argui a timoratis et dis- cretis viris; quia, quos Christus in terris rex regum vice sua constituit, dampnandos et salvandos suo iudicio reliquit". Ecce, quare exconmunicati vocamur: eo quod sanctos et moderatos et antiquos patres tenemus et pro posse imitamur.

    Episcopum, archiepiscopum nostrum, provincialem et com- provincialem synodum ex antiqua traditione tenemus; et quic-

    a. cepit V. b. q V. c. reliquid VZ.

    1. Ambrosii expositio euang. Lucae L. IX 35, Opp. ed. Bened. T. I 1502. 2. Angust. in euang. Ioh. tractat. VI 26, Opp. ed. Bened. III n 248. 3. August. ibid. VI 25,1.1. 4. Iudith 9,12. 5. Horat. de arte poet. 78.

    216 ITDALRICI CODEX. 113

    1103 quid ibi de scripturis sanctis diffinitum fuerit, Romam non re- r'-Ian' fertur usque ad graviora negocia, de quibus non invenitur in scripturis sanctis" auctoritas. lllos vero legatos, a latere Ro- mani episcopi exeuntes et ad ditanda marsupiab discurrentes, omnino refutamus; sicut temporibus Zozimi Celestini Boni- facii concilia Affricana probaverunt. Etenim — ut a fructibus eorum cognoscamus eos1 — non morum correctio, non vitae emendatio, sed inde hominum cedes et ecclesiarum Dei prove- niunt depraedationes. Quia igitur antiquae regulae inheremus et non omni vento doctrinae circumferimur, ecce, unde excom- municati dicimur.

    Verum domuusPaschasius cur pseudoclericos nos vocat? Pseudoapostoli adulterabant verbum Dei", quos dampnat Paulus'1 in epistolis suis3. Nos" non adulteramus, sed fidem eatholicam per Dei gratiam tenemus, fidei catholicae opera in Deor exe- quimur. Regulam canonicam ex patrum tradicione habemus et reveremur; secundum illam vivimus, diiudicamur, satisfacimus, absolvimur.

    Consiliis regum aut imperatorum aut in isto aut in illo non intersumus. Quia nostrae superiores potestates tale nego- cium habent inter manus; qui ex vestigiis antecessorum pru- denter tractabunt. Curs ergo domnus Paschasius vult, ut ex- solvamus, quod non rapuimus? ut pseudoclerici vocemur, ubi rectam lineam tenemus?

    Potius, deposito spiritu praesumptionis, cum suis consi- liariis sollerter recolligat: quomodo a beato Silvestro usque ad Hildebrandum sedem Romauam papae obtinuerint; et quot et quanta inaudita ex ambitione illius sedis perpetrata sint; et quomodo per reges et imperatores diffinita sint, et pseudopapae dampnati et abdicati sint. Et ibi plus valuit virtus impe- rialis, quam excommunicatio Hildebrandi, Odardi, Paschasiib.

    Dominus in euangelio dicit: Si male locutus sum, testimo-

    a. sacris V. b. marsuppia B. c. Domini B. i. apostolas V. e. om.B. f. in Doo om. V. g. Car — perhibe de malo. Et om. B. h. Pascasii V.

    \. Mattb. 7, 16. 2. 2 Corinth. 11, 13.

    UDALRICI CODEX. 113 217

    nium perhibe de malo\ Et Paulus apostolus in faciem Petro 1103 principi apostolorum restitit. Ergo, remoto Romanae ambicionis *°br' 1 typo, cur de gravibus et manifestis non reprehendantur et corri- gantur Romani episcopi? Qui reprehendi et corrigi non vult, pseudo" est, sive episcopus sive clericus. Nos vero per mi- sericordiam Dei iuxta regulam obedientes et corrigibiles sumus; et scisma et symoniam et excommunicationem per omnia, dic- tante ratione et Spiritu sancto, vitare volumus.

    Ex verbisb beati Augustini: reges et imperatores ex legibus promulgatis nichil ab hereticis in hoc mundo possideri voluerunt3. Igitur, cum non simus heretici et hoc sit ius regum et impe- ratorum, quare domnus Paschasius, solo contentus spirituali gladio, inmittit RSbertum armigerum suum ad devastandos fundos et villas ecclesiarum? Que etsi devastanda essent, edicto regum et imperatorum devastari deberent; qui non" sine causa gladium portant3. Ecce solutus est satanas4, habens iram magnam6. Quem exterreat valida manus Dei!

    Quod excommunicati dicimur, non gravius iusto feras. Quia, ut credimus, ab excommunicatione nos excipiet saltem ipsa Ro- manorum auctoritas. Hildebrandusd papa — qui auctor est huius novelli scismatis, et primus levavit sacerdotalem lanceam contra diadema regni — primo indiscrete Heinrico faventes ex- communicavit; sed, reprehendens se intemperantiae, excepit ab excommunicatione illos, qui imperatori adherebant necessaria et debita subiectione, non voluntate faciendi vel consiliandi malum; et hoc pro decreto scripsit6.

    Nec in hac parte tantum, aed ubicunque poteris, H(einricum) hereticorum caput et eius fautores per- sequaris. Nullum profecto Deo gratius sacrificium offerre poteris, quam si eum impugnes, qui se contra Deum erexit; qui ecclesiae Dei regnum auferre co-

    a. spendo V. b. Ex verbis — ad dispergendos omnes om. B. c. om. Z. d. Hyldcbrandus Z.

    1. Ioh. 18, 23. 2. Cf. Augusrini contra epistolam Parmeniani L. I cap. 11, 18, Opp. ed. Bened. T. IX p. 23. 3. Rom. 13, 4. 4. Apoc. 20, 7. 5. Apoc. 12, 12. 6. V. Registr. V 14a, supra T. II 309.

    218 UDALRICI CODEX. 113

    1103 natur; qui in loco sancto Symonis idolum statuit;

    br. — fun. . . • • i t\ • * • j 7 •

    qui a prtnctpious JJei sanctis ap ostolts eorumque vi- cariis de ecclesiae domo sancti Spiritus iudicio ex- pulsus est. Cum Alaricus rex Gothorum iret ad capiendam Romam, monitus a quodam servo Dei ut ab his malis cessaret, Non volens inquit vado Romam; vir enim quidam me cottidie torquens urget, ut eam ad destruendam Romam1. Hoc exemplo urget apostolicus armigerum suum, ut totum depopuletur regnum; quod non potest fieri sine cede et sanguine et ecclesiarum Dei depopulatione. Alaricus quidem in hoc mitior fuit, qui, capta Roma, ecclesiis Dei" pepercit et a cede hominum abstinuit. Nunc, nichil excepto, inmittitur R(Bbertus) ab apostolico: ut non solum in Cameraeenses et nos Leodicenses sed totus fe- ratur ad dispergendos omnes.

    Quis clamabitb modo cum Ysaia: Quam pulchri supra" montes pedes praedicantis et annunciantis pacem, annunciantis bonum, praedicantis salutem3? Eum, qui deberet esse praedi- cator pacis, zelus Dei adeo comedit, ut etiam in amicos pacis distringat gladium belli. Qualem enim zelum habuit Petrus in amputanda auricula Malchi3, qui rex interpretatur, talem ze- lum habet modo vicarius Petri in amputanda auricula regis heretici1, in quem omnimodis invehitur. Dum enim here- ticorum caput, Dei rebSllem, ecclesiastici regni in- vasorem, symoniaci ydolid adoratorem, ab apostolis et apostolicis excommunicatum vocat, quasi tot ictus icti- bus addit et tot vulnera animae eius infligit, ut, si infirmus in fide esset, desperare posset. Sed qui in feriendo Petrum imi- tatur, etiam in recondendo gladio Petrum imitetur. Qui enim sanavit auriculam Malchi6, potest etiam sanare auriculam re- gis heretici". Si talis est, quod absit, et pro nobis dolemus et ipsi domino nostro condolemus.

    a. om. V. b. clamat B. c. super B. d. idoli B. e. alia manus adiscit Henrici in margine V.

    1. V. Sozomeni hist. eeclesiast. L.IX c.10. 2. Isai. 52,7. 3. Ioh. 18, 10. 4. Heinrici IV. 5. Luc. 22, 51.

    UDALRICI CODEX. 113 219

    Nichil modo pro imperatore nostro dicimus. Sed hoc dici- 1103 mus, quod", etiamsi talis esset, tamen eum principari nobis pa-Febr -I1 teremur; quia, ut talis nobis principetur, peccando meremur. Esto, concedimus vobis inviti: eum talem esse, qualem dicitis. Nec talis a nobis repellendus esset, armis contra eum sumptis; sed precibus ad Deum fusis. Contra Pharaonem, cuius cor contra Deum induravitb, Moyses ranam muscam locustam gran- dinemque induxerat. Has tameu plagas non nisi orando, exten- sis in caelum manibus, avertere potuit.

    Et" Paulus: Obsecro inquit primo omnium jieri orationes pro regibus et pro omnibus, qui in sublimitate sunt constituti1. Reges illius temporis, pro quibus Paulus orare obsecrabat, non catholicid non christiani erant. Baruch quoque ex ore Iere- miae scribit Iudeis a rege Babylonis captivatis: Orate pro vita Nabuchodonosor regis et Balthasar filii eius, ut sint dies ipsorum" sicut dies caeli super terram; et det Dominus virtutem nobis et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodo- nosor regis Babylonis et Balthasar filii eius; ut serviamus ei multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu1 eorum3. Cur pro malis regibus orari debeat, Paulus dicit; scilicet: ut tranquillam vitam agamus3. Esset apostolicum, imitari apo- stolum; esset propheticum, imitari prophetam. Sed peccatis no- stris merentibus apostolicus, qui etiam modo orare deberet pro rege quamvis peccatore: ut tranquillam et quietam vitam aga- mus, agit bellando: ne tranquillam et quietam vitam agamus.

    Cum ita sibi consonent apostolica et prophetica verba, quaero humiliter ego filia a matre mea sancta Romana ecclesia: unde haec auctoritas apostolico, ut praeter spiritualem gladium exerat in subiectos alterum occisionis gladium? Non ago pro rege, sed pro ecclesiarum matre, cuius parti timemus nos, eius filiae. Si enim David non meruit ediffficare templum Dei, quia vir sanguinum erat4, summus pontifex, si vel stilla san-

    a. om. B. b. induruit B. c. Et V. d. crant add. V. e. eorum V. f. oculis V.

    1. 1 Tiin. 2, 1. 2. Baruch 1, 11. 12. 3. 1 Tim. 2, 2. 4. 1 Pa- ralip. 22, 8.

    220 UDALRICI CODEX. 113

    1103 guinis vestem eius tetigerit, quomodo in sancta sanctorum in- br'-Inn'troibit cum sanguine Christi, quem offerat pro sua et populi ignorantia1? O" utinam non cum Pilato tantum lavet manus suas3, dicens: Mundus ego sum a sanguine innocentum, sed etiam cum Petro dicat: Domine, lava non tantum pedes meos, sed manus et caput3. ludei non excusaverunt manus suas a sanguine Christi, quem ipsi hora tercia linguis suis, hora sexta manibus Romanorum crucifixerunt. Apostolicus vero, se excusans, dicit cum Paulo: Mundus ego sum a sanguine omnium vestrum.

    Quis pontificum Romanorum suis unquam decretis auctori- zavit, ut debeat pontifex gladio belli in peccantes uti? Gre- gorius, primus huiusb nominis papa, quid omnes ante se papae super hoc senserint et quid omnes post se sentire debeant, ostendit; scribens Sabiniano diacono: Unum est, quod humiliter suggeras serenissimis dominis nostris, quia, si ego servus eorum in mortem vel Longobardorum me miscere voluissem, hodie Lon- gobardorum gens nec regem nec duces nec comites haberent atque in summa ronfusione essent. Sed quia Deum timeo, in mortem cuiuslibet hominis me miscere formido4. Hoc exemplo omnes a primo Gregorio contenti, utebantur solo gladio spiri- tuali usque ad ultimum Gregorium, id est ad Hildebrandum " , qui primns se et suo exemplo alios pontifices contra impera- torem accinxit gladio belli.

    Quisd possit regem arguere, melius nobis intellexit Heliu; qui in libro Iob de Deo ait: Qui vocat duces impiosh, et: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi6. Quod Gre- gorius exponens: Nullus inquit qui talem rectorem patitur, eum, quem patitur, accuvet; qnia nimirum sui fuit meriti, perversi rectorw subiacere dicioni. Culpam ergo proprii magis accuset operis quam iniusticiam" gubernantis. Scriptum namque est:

    a. O — a sangninc omuium vestrum om. B. b. huius — a primo Gregorio

    contenti om. B, ubi pro iisdem verbis nihil legitur nisi et ab eo omnes. c. Hilte- brandum B. d. Quis — imperatoris nomine dignatur om. B. c. iusticiam codd.

    1. Hebr. i>, 7. 2. Matth. 27, 24. 3. Ioh. 13, 9. 4. V. Regesta pont. Rom. n. 968. 5. Iob 34, 18. 6. Iob 34, 30.

    UDALRICI CODEX. 113 221

    „Dabo tibi reges in furore meo". Quid ergo illos nobis praeesse 1103 despicimus, quorum super nos regimina ex Domini furore susce- Ful>r'1 pimus? .... Sic ergo secundum merita subditorum tribuuntur personae regentium, ut sepe, qui videntur boni, accepto mox re- gimine permutentur; sicut Saul, qui cor cum dignitate muta- vit... . Sic ergo pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut sepe pro malo gregis etiam vera boni rectoris vita delinquat .... Certum vero est, quod ita sibi invicem et rec- torum et plebium merita connectantur, ut sepe ex culpa rec- torum deterior fiat vita plebium, et sepe ex merito plebium mu- tetur vita rectorum. Sed quia rectores habent iudicem Deutn, magna cautela subditorum est: non temere* iudicare vitam re- gentium1. Hec Gregorii verba agunt pro nobis: quod vos Deo iudicium suum tollatis; nec adtendatis, quod dicit Amos pro- pheta: Ve desiderantibus diem Domini'. Diem Domini desi- derat, qui iniuste vel importune vel intempestive de subiectis iudicat vel voto cordis iudicium Dei praeoptat. Non dicimus, imperatorem nostrum esse ypocritam. Sed vos, qui eum ha- betis pro ypocrita, miramur, quod non adtendatis: qua causa Deus regnare faciat ypocritam3. Si enim cessarit causa peccati, cessabit et pena peccati.

    Quid de eo dicimus, quod H(einricum) ab apostolis et apostolicis viris excommunicatum sancti Spiritus iudicio dicit? Nimis illum detestatur, quem nec regis nec imperatoris nomine dignatur. Quis poterit discernere causam regni a causa sacerdotii? Nisi pax Dei, quae exuperat omnem sensum4, copulet regnum et sacerdotium uno angulari lapide concordiae, vacillabat structura ecclesiae super fidei fundamen- tum. Ut potestatem regni probat vel improbat causa modusque regendi", sic potestatein sacerdotii probat vel improbat causa modusque ligandi et solvendi. Nam Clemens scribit, dixisse

    a. regendi — modusquo om. B.

    1. S. Gregorii Moralium L. 25 in cap. 34 beati Iob, opp. ed. Benedic- tini T. I 807. 2. Amos 5, 18. 3. Iob. 34, 30: „Qui regnare facit ho- minem hypocritam propter peccata populi". 4. Puilipp. 4, 7.

    222 UDALRICI CODEX. 113

    1103 Petrum: Ligabis, quod oportet ligari, et solves, quod expedit br' Iun' solvi', et: Qui praeest ceteris, oportet agere vicem medici, non bestiali furore commoveri1. Qui" ergo debet agere vicem medici, audiat etiam consilium sapientiae: Omnis inquit poten- tatus brevis est vita. Languor prolixior gravat medicum. Bre- vem languorem praecidit medicus. Sic et rex hodie est et cras morietur*.

    Cum ab omnibus indicatur praelato virtus discretionisb, quare apostolici, succedentes sibi invicem, quasi hereditario bello excominunicandi indiscrete in regem insurgunt, cui pro regali dignitate etiam ipsi subici iubentur?

    Qui excommuiflcatur sancti Spiritus iudicio, utique repel- lendus est a Dei domo. Quocienscunque autem aliquis excom- municatur aut ex causae aut ex personae praeiudicio, quis dicat, hunc excommunicatum esse sancti Spiritus iudicio? Di- citis cum Gregorio: Quoquo modo" liget pastor, timeat grex vinculum pastoris3. Dicimus et nos cum Gregorio: Ligandi et solvendi potestate se privat, qui subiectos pro suo velle et non pro eorum merito ligat et solvit4. Dicitis: quoquo modo" excom- municatur, si morte praevenitur, dampnatur. Hic nobis succurrit Romanae ecclesiae auctoritas. Gregorius enim scripto et facto auctorizavit, quod potest Romanus praesul absolvere excommu- nicatum iniuste ab aliquo. Si hoc potest Romanus praesul, quis neget, etiam Deum posse absolvere, si quem praesul Romanus iniuste excommunicaverit? Nemo enim ledi potest ab alio, nisi prius ledatur a semet ipso.

    Nullum profecto inquit gratius Deo sacrificium offerre poteris. Qualiter hoc sacrificio nichil sit gratius Deo, quero a te, o mater mea, Romana ecclesia. Deo enim non placet sacrificium, nisi sit mundum et inmaculatum6, ita ut etiam illum, qui offert, faciat mundum et inmaculatum. Ideo

    a. Qui — sancti Spiritus iudicio om. B. b. m I' aUa manui addidit inter-

    rogatio. c. Quomodo B.

    1. Epist. Clemeutis prima cap. 2, Decretales Ps. Isid. cd. Hinschius p. 31. 2. Kcdi. 10, 11. 12. 3. Cf. S. Gregorii Homil. 26 cap. 6, Opp. ed. Bened. T. I 1556. 4. Cf. ibid. cap. 5 p. 1555. 5. Cf. Levit. 3,1.

    UDALRICI CODEX. 113 223

    enim lex in pascha offerebat Deo agnum inmaculatum1, ut 1103 etiam offerentes essent inmaculati. Quomodo ergo tam gratum Febr'-11 est Deo hoc bellandi sacrificium, quod non potest fieri sine ma- cula culparum? Dicit" enim Malachias: Si offeras Deo pecus claudum cecum vel languidum, nonne malum est?2

    Apostolicus, qui hoc sacrificium belli indicit R(tfberto) filio suo, vellet puto redire ad zelum Finees3, vellet facere, quod fecit Moyses, ut manus levitarum consecret in sanguineb fra- trum suorum4. Perierunt filii Aaron offerentes ignem alienums; utinam non pereat hic, qui etiam modo offert Deo ignem alie- num et non illum ignem, quem venit lesus mittere in terram et vult ut ardeat6.

    Quomodo, inquam, gratum est Deo sacrificium, quod non videtur esse mundum et inmaculatum? Sacrificium de ra- pinis pauperum erit gratum illi, qui odit rapinam in holo- caustum7? Nec sacrificio de lacrimis viduarum et pupillorum delectabitur Deus, ut ait Iesus filius Syrach": Non despiciet Deus gemitum pupilli et viduae. Nonne lacrimae viduae ad maaillam descendunt et ad maxilla ascendunt usque ad caelum et Dominus non delectabitur in illis3. Sacrificium de oppres- sionibus ecclesiarum quomodo grate accipiet ille, qui dixit: Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et tre- mentem sermones meos0. Hac calamitate apostolici belli quof sunt oppressi, de quibus Deus dicit: Qui tangit vos, tangit pu- pillam oouli mei10. Sacrificium humano sanguine inquinatum, miror, si placebit illi, qui dixit: De manu cunctarum bestiarum et de manu hominis sanguinem hominis requiram". Quod per modos sacrificandi discurrendo quaerimus, Iesus in euangelio tribus pene verbis concludit: Omnis sacrificans igne salietur, et omnis victima sale salietur". Quam plane hic est conclusum: quis grate Deo sacrificet vel quod sit gratum Deo sacrificium.

    a. Dicit — ardeat om. B. b. sanguinem I'. c. Sirach B. d. quod VZ.

    1. V. Exod. 12, 5. 2. Malach. 1,8. 3. Numeri 25, 7. 8. 4. Exod. 32, 29. 5. Levit. 10, 1. 2. 6. Luc. 12, 49. 7. Isai. 61, 8. 8. Ec- cli. 35, 17—19. 9. Isai. 66, 2. 10. Zachar. 2, 8. 11. Gen. 9, 5. 12. Marc. 9, 48.

    224 UDALRICI CODEX. 113

    1103 Si sacrificans igne sancti Spiritus salietur, victima quoque sacri- br'-Iun' ficantis sale sapientiae salitur. Et penetrans Iesus altius ad intentiones. cordis, addit: Bonum est sal. Quodsi sal insulsum fuerit, in quo condietis illud? Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos1. Tenorem huius euangelici capituli quis melius exponet, quam rei et praesentis temporis consequentia? Non possumus habere pacem inter nos, nisi habeamus salem in nobis. Sed salem non habemus in nobis. Ideo non habemus pacem inter nos.

    Hoc inquit tibi ac militibus tuis in peccatorum re- missionem et apostolicae sedis familiaritatem prae- cipimus, ut his laboribus et triumphis ad caelestem lerusalem pervenias. Hactenus euangelicis apostolicis et propheticis testimoniis innitebamur; et, quod minus habebat ma- teria, augebat exemplorum copia. Hic vero quid dicam, nescio; quo me vertam, non video. Si enim utriusque legis totam biblio- thecam, si omnes totius bibliothecae veteres expositores revolvam, exemplum" huius apostolici praecepti non inveniam. Solus Hildebrandusb papa ultimam manumc sacris canonibus imposuit, quem legimus praecepisse Mathildaed marchise" in remissionem peccatorum suorum, ut debellaret H(einricum) imperatorem. Quod iuste nec ne ipse vel alii fecerint, nulla auctoritate disci- mus. Hoc solum discimus, quia non potest aliquis aliquem in- discrete solvere vel ligare.

    Ad hoc occurrit nobis ex euangelio exemplum. Iesus Chri- stus, totum hominem sine peccato agens, resuscitaturus Laza- rum, videns alios pro illo plorantes, fremuit spiritu, turbavit semet ipsum, lacrimatus est2. Rursum1 fremuit in semet ipso; iussit tolli lapidem mortuo superpositum, elevatis oculis oravit, voce magna clamavit: Lazare, veni foras3. Quo prodeunte, li- gatis manibus ac pedibus institis et sudario facie ligata, dixit

    a. exexmplu V. b. Uiltcbrandus B. c. manus B. d. Methildac V, Ma-- thildac Z. c. marchionisc I'. f. Rursum — solverent eum om. B, ubi legitur: et cetcra usque illuc solvite ct sinite abire.

    1. Marc. 1J, 49. 2. Ioh. 11, 33. 35. 3. Ioh. 11, 38 — 43.

    UDALRICI CODEX. 113 225

    Iesus discipulis, ut solverent eum 1. Ecce in Lazaro peccato- 1103 rem, in Iesu video praedicatorem. Quot affectus ostendit Iesus Febr -I1 in Lazaro suscitando, tot affectus ostendit praedicator in pecca- tore suscitando. Si peccator vel pro peccatore praedicator turbaverit se ipsum penitendo, si lacrimatus fuerit, si clama- verit: Veni foras confitendo peccata, si tulerit lapidem de duro corde peccantis, tandem ad iussnm Dei solvat institas excom- municationis, tollat etiam a facie eius laboriosum penitentiae sudarium et sic liberum sinat abire. Hinc Gregorius ait: Mortijicat non morientem, qui iustum dampnat. Nititur vivifi-

    care non victurum, qui reum supplicio solvere conatur Vera

    est absolutio praesidentis, cum sequitur arbitrium interni iudi- cis .... Sic discipuli Lazarum iam viventem solvunt, quem Ie- sus suscitaverat mortuum. Si enim mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Hec Gregorius3.

    Hunc morem discrete ligandi et solvendi hactenus tenebas et nobis tenendum mandabas, o sancta mater" Romana ecclesia. Unde ergo hec nova auctoritas, per quam reis sine confessione et penitentia offertur praeteritorum peccatorum impunitas et fu- turorum libertas? Quantam fenestram maliciae per hoc patefe- cisti hominibus!

    Te, o mater, liberet Deus ab omni malo3. Sit Iesus tibi ostiumb, sit ostiarius. Nullus in te introeat, nisi cui ostiarius aperuerit4. Te, inquam, tuumque praesulem liberet Deus etiam ab his, qui, ut ait Micheas" propheta, seducunt populum Dei, qui mordent dentibus suis et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum belhim6. Explicitd.

    a. mater sancta V. b. hostium V. c. Mycheas V. d. om. Z.

    1. Ioh. 11, 44. 2. in Homil. 26 c. 5 et 6, S. Gregorii opp. ed. Be- nedicHni T. I 1555 et 1556. 3. Cf. Matth. 6, 13. 4. V. loh. 10, 3. 5. Michaeas 3, 5.

    Zkiii, Bibliotheca V.

    15

    226 UDALRICI CODEX. 114. 115

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.