useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 164
Signature: 164

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 164, S. 301
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 164, S. 301

    Graphics: 
    x

    160. D. quidam praeposito cnidam de studiis suis Parisiacis scribit\ (E 361)

    Domno praeposito, tam dilecto quam venerando, D. ille suus 1109-1112 licet pauper non fictus" tamend amicus, ille tam longo iam exilio actus et attritus, fidei caritatis omnimodeque devotionis promp- tam exhibitionem.

    Quanto desiderio iugiter desiderem et exoptem vitam et incolomitatem vestram rerumque vestrarum apud Deum et ho- mines profectum, stili officio explicare nec valeo nec opus esse censeo. Novi enim ea vos animi constantia et discretione esse praeditum, ut nec adulator superflua loquacitate apud vos in mendatio proficiat nec simplex aliquis ac verecundus modesta taciturnitate in vero negotio sibi noceat. Quare praetereundum videtur sub silentio, qualem fidei et dilectionis affectum erga vos habeam; quia hoc soli Deo et conscientiae meae interius patet nec vestram, ut reor, discretionem ex toto latet. Ve- rum ubi locorum nunc degam, quid rerum in praesenti geram quidve in proximo futuro agendum fore proposuerim quantum- que in proposito meo profecerim, paucis libet vestrae dilectioni per ordinem intimare; eoque confidentius, quia pro certo mihi constat, non esse vos de numero illorum dominorum, qui omnia, etiam bene facta, solent obliquis morsibus detractionis obfuscare. Verum cuiuslibet etiam minimi successibus in bono proposito vos soletis congratulari.

    a. aenior mcns om.C. b. sxVWv—148, Z p.328—330. e. victusKZ. d. i&VZ.

    286 UDALRICI CODEX. 160

    1109-1112 Parisius sum modo, in scolis magistri Gwillelmi1, summi viri omnium huius temporis, quos ego noverim in omni genere doctrinae. Cuius vocem cum audimus, non hominem sed quasi angelum de caelo loqui putamus; nam et dulcedo verborum eius et profunditas sententiarum quasi humauum modum transcendit. Qui cum esset archidiaconus fereque apud regem3 primus, om- nibus quae possidebat dimissis, in praeterito pascha ad quandam pauperrimam ecclesiolam3, soli Deo serviturus, se contulit4; ibique postea omnibus undique ad eum venientibus gratis et causa Dei solummodo, more magistri Manegaldi6 beatae me- moriae6, devotum ac benignum se praebuit. Iamque tantum studium regit tam in divinis quam in humanis scientiis, quan- tum nec vidi nec meo tempore usquam terrarum esse audivi.

    Hic, venerande mi, iuventutem meam exerceo, ne, viciis illis quae hanc etatem pleruinque solent praecipitare devicta, succum- bat" omnino. Hic rudem animum, tenebris ignorantiae pro dolorb ex culpa primi hominis mancipatum, doctrina et studio illumi- nare satago, quantum ipse Deus dignabitur praestare", a quo solo est omne bonum sapientiae. Quod videlicet bouum sa- pientiae, quando cum munda intentione quaeritur et suscipitur, merito ab omnibus discretis summum et creditur et habetur. Scientia enim, ut ait apostolus, sine caritate inflat, scientia vero

    a. subcumbat Z. b. pro dolor om. V. c. dare V.

    1. de Campellis, archidiaconi Parisiensis (et postea episcopi Catalau- nensis ab a. 1113 ad a. 1121). Cf. supra Biblioth. I 278 n. 5. 2. Lu- dovicum VI regem Franeorum. 3. S. Victoris Parisiensem. 4. Id referri solet aut ad annum 1108 (Hist. litter. IX 113, Bonquet Rec. XIV 279) aut ad annum 1109 (Bonlaeus Hist. univers. Paris. II 24). Comparet autem Guillclmus „archidiaconus" in tabulis capituli S. Mariae Pari- siensis anno 1107 ind. 15 (Cartulaire de Tcglise Notre Daine de Paris T. I 313, 385—386, Gallia Christ. VII instrum. p. 43), anno 1108 ind. 1 (Cartulaire cet. I 413), anno 1109 ind. 2 (Cartulaire cet. I 376). Quare, cum Guillelmum constet anno 1113 episcopum Catalanuensem factum esse, nihil statui potest, nisi intervallo annorum 1109—1112 eum in illam S. Victoris ecclesiam rnigravissc. 5. de Lutenbach. 6. Ex Iiis verbis intelligimus, Manegoldum de Lutenbach (qui etiam die 2 Aug. 1103 com- paret in Paschalis II bulla, Regesta pont. Rom. 4442) inortuum esse spatio annorum 1103 — 1112.

    UDALRICI CODEX. 1G0. 161 287

    cum caritate aedifficat1. Vicia enim eruit, virtutes inserit; fruen- 1109-1112 tem se, quid sibi quid proximo quid creatori debeat, instruit; denique mentem, cui ipsa praesidet, contra omnes molestias huius vitae extrinsecus accidentes sua praesentia praemunit ac defendit.

    Sepe igitur ac desiderio huiusmodi boni, non spe alicuius inanis lucri, tanto tempore exilium famem sitim nuditatem ce- terasque miserias, quas longum est enumerare, perpetior. Nam re vera, nisi ipsa speculatio veritatis sua quadam naturali dulce- dine appetentes se alliceret ac refoveret, non credo, quemquam hominum tam ferreum fore, qui talem" laborem, qualem huius- modi studium exigit, vel vellet vel posset sustinere.

    Porro autem nolo vos ignorare, quia munus vestrae lar- gitionis cum summa gratiarum actione suscepi, tantum gavisus aut etiam amplius de affectu mittentisb quam de quantitate ipsius muneriS. Qua de re certum et fixum volo vos habere: si quid sum vel ero, per omnia vobis obnoxius permanebo. Numquam enim excidet memoriae meae, quantum ruditati meae contuleritis; vel sola mors ut taceam de aliis compositione".

    Domnum episcopum, uti mihid mandastis, Guarmatie" alio anno conveni; sed ipse tepide, nescio quo modo, se erga me ha- buit. Neque ego, ut vobis in aurem dictum sit, multum me ingessi. Ipse sponte sua nichil mihi obtulit; et ego, licet in- dignus, dissimulata tamen paupertate, nichil ab eo petii. Quin etiam aliquantulum indignationis visus est mihi erga me habuisse.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.