useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 220
Signature: 220

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 220, S. 396
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 220, S. 396

    Graphics: 
    x

    208. Ellenhardus canonicis S. Martini Traiectensibus exponit, quare coenobita factus sitA. (E 314g)

    1111-1120 Dominis ac fratribus suis universis E(llenhardus) humilis peccator pacem et salutem in Domino.

    Audivimus, fratres et domini mei, aliquos ex vobis nostro discessu moveri, eo quod, puerili inconstantia ducti, nostra re- liquisse videamur. Et quasi condolentes vanitati nostrae, vultis et optatis, ut redeamus et nostra recipiamus. Vojuntas qnidem vestra in omni bono adimpleatur; sed ut haec perficiatur, mihi profecto non expedit.

    Cum enim secundum professionem clerici hereditas nostra Dominus et nos deberemus" esse Domini, pro me dico: nichil de sorte clerici praeter nomen et habitum retinentes, indigne locum inter vos velut infructuosa arbor et terram occupavimus; sed et, quod gravius est, vias nostras in omnibus corrupimus, voluptates nostras et delectationes carnis, me miserum, abhomi- nabiliter secuti sumus; et in his omnibus nulla nobis ecclesiasticae censurae succurrit districtio, sed amplius multiplicabatur in dies erroris nostri miseranda confusio. De linimentis etiam et fo- mentis quorundam, a quibus perversitas nostra non redargue- batur sed laudabatur, venenum illud in me grassabatur non auferebatur; et tanto exiciabilius nobis inflicta sunt vulnera, quanto quorundam consensu obcecati ipsa nostra non vidimus pericula. Et nunc, fratres, vix sero miseriam nostram adten- dentes, omnia relinquere et pauperes pauperem Christum sequi destinavimus; et1 ut votum nostrum Dominus impleat, benignissi-

    a. V. V. b. ad addidi. c. iudicare VZ. d. ex V 132 v —133, Z

    p. 292—293, B 42: Littcro fratris recenter conversi de conversione sua. e. debemus B. i. et om. VZ.

    UDALRICI CODEX. 208 381

    mum omnium largitorem queso orate. Praebendam nostram et 1111-1120 locum nostrum, cuius nullum fructum fecimus, alii utiliori et meliori, facienti fructus eius, locate. Vellemus quidem inter vos melioris conversacionis cursum arripere, sed in quam difficili loco" res posita nobis foret, non ignorabamus. Ipsi enim scitis, quanta nobis impedimenta occurrerent: primum fragilitas nostra et omnium rerum, quae allicere et ad perniciem trahere possent, cottidie ante oculos subiectio; dehinc labia iniqua et lingua dolosa.

    Quod autem vobis nescientibus recessimus, ne temeritati imputetis. Quia impedimentum nobis fieri timuimus, si animi nostri intentionem, ut erat, denudaremus. Ne, queso fratres, fu- gam et inobedientiam appelletis, quod ad Deum confugimus et Deo obedivimus; quia, ut pace vestra dixerim, magis eligimusb quadam quasi imagine inobedientiae ad caelum conscendere quam affectata et simulata obedientia ad infernum properare. Ne queso, inquam, vera rerum vocabula transmutetis, ne illam propheti- cam incidatis sententiam: Ve vobis, qui dicitis tenebras lucem et lucem tenebras, qui malum dicitis bonum et bonum malum1. Ne vero iuventutis nostrae inconstantiam causemini neque secu- lari sensu sapientiam interpretemini stulticiam, speramus in eo perseverare, per quem et accepimus incipere. Et qui potest de lapidibusc filios Abrahae suscitare2, potens est etd nos ad con- summationem boni operis perducere. Conciuit enim in auribus nostris illud organum Spiritus sancti dulcissimam melodiam et confortati sumus. Bonum inquit opus nobis sit in voluntate, et misericordia Domini erit in perfectione. Et quis est, fratres, etiam inter sanctos ita virtute praeminentissimus, ut incunctanter et inrefragabiliter intelligat, quo fine cursum certamiuis com- pleat? Ista securitas non est praesentis corruptionis, sed illius futurae inmortalitatis, cum hoc corruptibile induerit incorruptio- nem et mortale hoc absorbebitur a gloria.

    a. cm. VZ. b. etiam in V, *ed erasum.

    i. Isai. 5, 20.

    elcgimus V. c. sequitur istis m V et B; sequitur istis

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.