useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 38
Signature: 38

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 38, S. 109
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 38, S. 109

    Graphics: 
    x

    44. Bambergenses E. episcopo, qui pro Herimanno I episcopo se interposuerat, rescribunt". . (E 141)

    Reverentissimo episcopo et in Christi membris valde hono- 1075 rando E.1 tota Babenbergensis congregatio devotissimam servi- c' Ma1' tutem cum perpetua orationum constantia.

    Susceptis litteris sanctitatis vestrae, quibus animum vestrumb gravi ammiratione pulsari dicitis, quod rem tantam et tam in- usitatam privata quasi temeritate praesumpsimus, omnino intel- leximus: totum negocii tenorem longe aliter vobis, quam res esset, innotuisse. Quam ob rem, ut et disciplinae ecclesiasticae apud nose illibata integritas et tocius actionis veritas, remota omni falsitatis nebula, elucescat, rem gestam, quantum epi- stolaris modus patitur, breviterd vobis exprimere temptabimus.

    Cum pro persona, de qua" agitur, diram infamiam symo- niacae hereseos execrabilemque confusionem evidentissimi per- iurii1 ab omni ecclesia sustineremus; et omnes fere vestri or- dinis, episcopi scilicet et archiepiscopi, publice ipso rege audiente omnia Christi sacramenta profanari deplorarent et chrisma3 corpusque Domini, quod ipse confecerat, velut inmun- dicias menstruatae3 exhorrerent, gradus etiam ecclesiasticos, quos ille instituisset, detestabili illusione deumbratos assererent — malum enim inscitiae, quod in eo quantum sit vos optime nostis, ad inmanitatem aliorum, licet intolerabile, leve duce-

    ». exVS9 — 60, Z p. 101—103, C 29 — 30: Epistola Babenbergensis ecclcsie de Herimanno ad qaendam episcopum. b. nostrnm V. c. tos V. d. brevi VZ. e. qua de C. f. periori VZ. g. crisma VZ.

    1. tum fuerunt episcopi Ellenhardus Frisingensis. Embrico Augusten- 818, Egilbertus Mindcnsis, Eberhardus Numburgensis. 2. Isai. 30, 22: „et disperges ea sicut immunditiam inenstruatae".

    94 UDALRICI CODEX. 44

    1075 bamus — hec itaque aliaque id generis infinita, quae verecundia c' Ma1' modestiaque nostra Deo teste dissimulat, cum iam ecce in deci- mum annum1 tristissima pacientia pertulissemus; tandem ali- quando, tacti dolore intrinsecus2 et plane divinitus ammoniti, c. ian. humiliter nos" ad pedes illius abiecimusb; obsecrantes et obte- stantes: ut, quia ad synodum sedis apostolicae3 vocatus fuisset, si" in innocentia sua confideret, iter arriperet et tam se quam nos tam detestabili obprobrio tamque inmani periculo liberaret; aut, si aliud sibi conscientia sua suggereret, tum vero per ti- morem Dei ut sibi nobisque alia ratione consuleret.

    Et ecce, dum hec agebantur, Deo sic ordinante, supervenit domnus metropolitanus4. Cui dum omnia retractata fuissent et ipse querelas nostras, utpote omnium gnarus, plurimum accu- mulasset, tandem ipsius auctoritate id statutum est, illo nostro6 approbante atque etiam obsecrante: ut ex collegio fratrum duo vel tres Romam irent, in quorum praesentia se ab impositis criminibus secundum canonum statuta expurgaret. Quod nisi factum fuisset, iam ultra nullam obedientiam a nobis expostu- laturum aut aliquod episcopale ius sibi inter nos vendicaturum, ipse ultroneus sacrosancteA se obstrinxit. Atque hec domi acta sunt.

    Febr. 24-28 Ecce autem Romae — dum terminum vocationis suae super- sedisset et vix interventu quorundam officium suum, quo pri- vandus erat, usque in diem palmarum6, quia tunc venturus spe- rabatur, obtinuisset — cum vero et has inducias frustrasset, tum Apr. 12 domnus papa ipsis in albiscardinalibus suis in unum congre- gatis, praesente archiepiscopo nostro8 qui illuc inopinatus adve- nerat, assidentibus etiam reverentissimis nostratibus episcopis

    a. om. V. b. abiecimus alia mantis cod. V corr. in nos prociecimus. c. ut si V. d. iuratiouis vinculo alia manus addidit in margine V.

    1. Hermannus I enim anno 1065 ecclesiae Bambergensi praefectus erat. 2. Gen. 6, 6: „Et tactus dolore cordis intrinsecus". 3. diebus 22—28 Febr. 1075 agendam. 4. Sigifridus I archiepiscopus Moguntinus. 5. Herimanno. 6. Mart. 29. V. Gregorii Registr. II 52a (supra T. II 170): „Herimannuin Babenbergensem, si ante pascha (ante 5 Apr.) non venerit satisfacturus, suspendit". 7. dominica in albis, die 12 Apr. 1075. 8. Si- gifrido I Moguntino.

    UDALRICI CODEX. 44 95

    Wirzeburgensi"1 et Metensi2, ibi inquam papa ipsum archiepi- 1075 scopum aliosque nostrates terribili obtestatione convenit: ut, que Apr'15 de Babenbergensi vere sibi comperta essent, edicerent. Tum archiepiscopus, cum ab omnibus ultro citroque fuissent venti- lata, vere et absque omni controversia eum symoniacum pro- nunciavit in tantum, ut grandem suae ipsius3 pecuniae in id facinus expensam diceret. Omnibus qui aderant ipsum uno ore succlamantibus, ita negocium diffinitum est: ut, si ipse noster Romam perveniret, ibi suae causae sentenciam exciperet; sin vero retrogradus fieret, tum archiepiscopus ex praecepto domni papae clero populoque Babenbergensib denunciaret, ne ullam sibi obedientiam utpote dampnato exhiberent omnemque eius communionem et consorcium, ut plane symoniaci, decli- narent. Atque hec Romae acta sunt.

    Interea noster cum fiducia cuiusdam intercessoris sui — quem ingeuti pecunia redemerat quemque infinitis variarum spe- cierum opibus ad explendos Romanae cupiditatis hiatus" prae- miserat — dum illius inquam fiducia propius Romam accessisset, ita ut vix bidui iter restaref, ibi, tristi nuncio rei gestae per- culsus, substitit. Fratres vero, qui cum eo venerant quasi testes innocentiae ipsius astituri, Romam progressi, cum litteras fratrum papae obtulissent, post multa, quae longum est per- sequi", id demum abr eo mandatum accepere: ut, si ipse ad suscipiendam sententiam Romae se non praesentaret, fratres eum omnino excommunicatum scirent atque ab omni eius contagione, nisi secum perire mallent, praecaverent. Hec, ut executi sumus, teste ipsa veritate ita domi forisque gesta sunt.

    Quid ergo hic a nobis abusive factum quisquam proba- c. Mai. verit? Quid inquam hic factum, quod religiosi et servi Dei tantopere mirari et non magis summopere lamentari debeant? Nam quid taciturnitate nostra decennali pacientius? aut quid tandem suggestione nostra, quae lacrimis gemitibusque insinuata

    a. Wirzbnrgensi Z. b. om. V. c. hyatus VZ. d. restare C. e. pro- seqni V. f. om. VZ.

    1. Adalberone. 2. Hermanno. 3. Sigifridi.

    96 UDALRICI CODEX. 44

    1075 est, humilius? Quid autem disciplinae ecclesiasticae congruentius, c'Mal' quam ut tantorum malorum exitus et remedium consensu et ro- gatu ipsius, consilio et auctoritate metropolitani, a sede apo- stolica peteretur?

    Nam quod reverencia vestra nos monet, ut vos in partem consilii admittamus, non vos in partem consilii admittimus quin immo totum consilium vobis secundum ea, quae gesta sunt, committimus"; certi omnino, prudentiam vestram terminos patrum aut decreta Spiritus sancti nullatenus excessuram.

    Quod autem in spe absolutionis illum adbuc esse dicitis, hanc profecto et nos ei a Deo patre misericordiarum omnibus votis exposcimus. Que tamen nulla umquam esse poteritb, nisi abrenunciata peste, qua tenetur; nam, ut beatus Gelasius ait: Christum mortuos suscitasse legimus, in ei-rore positos absolvisse non legimus.

    Porro quod eum bono reeompensaturum, si quid nos lesit, promittitis, absit absit ut eum aliquo carnali aut privato, quod verba vestra subinnuunt, sed vere perfecto et spirituali odio per- sequamurc; quo et ipse se, si sapit, maxime omnium perse- quitur.

    Quod autem privatis et publicis fortunis nostris et peri- culis consulendum esse ammonetis, nichil horum inopinatum, nichil inprovisum nobis occurret. Et Deo gratias, si inter eos computabimur, quibus scribit apostolus: Vobis datum est pro Christo, ut non solum in eum credatis, sed ut etiam pro illo paciamini1. Et ad Hebreos: Rapinam inquit bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes, vos habere meliorem et permanentem substantiam2. Ubi etiam magnifice nos exhortans subicit: Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae habet remunerationem3.

    Porro quod in calce litterarum dicitur: si cmendatus reci- pietur, id vero est omni ammiratione stupendum. Cum enim, si emendatus fuerit, non sit episcopus, quomodo et reci-

    a. commitimus V. b. patitur VZ. poterit C. c. lic.

    1. Philipp. 1, '29. 2. Hebr. 10, 34. 3. Hebr. 10, 35.

    UDALRICI CODEX. 44. 45 97

    pietur? Aut, si emendatus fuerit, cum sit excommunicatus, quo- 1075 modo recipietur? c Mai-

    En longius et brevius quam vellemus paternitati vestre re- spondimus; verumtamen sapienti sat dictum est. Nunc ergo per Christum vos rogamus, ut ipsi Christo supplicetis, quatinus ecclesiam tam periculose fluctuantem placito sibi pastore ma- ture componat et gubernet. Multum enim valet deprecatio iusti assidua1; et bene nostis, quam gratum acceptumque illi sit, quando pro suo sibi corpore, quod est ecclesia, suum sibi cor- pus per inestimabile misterium offertur.

    Omnem fraternitatem, sub vobis et vobiscum Deo servientem, omnium nostrum" humilitas unice in Christo salutat.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.