useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 106
Signature: 106

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 106, S. 210
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 106, S. 210

    Graphics: 
    x

    108. Petrus episcopus Patavinus Heinrico IV imperatori de miraculis ad Clementis III antipapae sepulcrum editis re- fert"1. (E 173)

    -1102 Heinricob glorioso imperatori" P(etrus) Patavinusd episcopus fidelissimum servicium.

    Ea, que libenter vos credimus audire et plurimum inde gaudere, quae etiam ubique sunt praedicanda, vobis mittimus. Quae videlicet ex plurimis miraculis, quae divina clementia per merita felicis memoriae domini nostri Clementis papae ad eius sepulcrum est operata, a Iohanne Castellanae-civitatis episcopo transmissa, ad nos usque sunt perlata.

    Quidam nomine Petrus, eiusdem episcopi famulus, in tantum ductus est" oculorum dolorem, ut penitus amitteret lumen; et per spacium trium ebdomadarum penitus cecus permansit. Qui, ductus ad sepulcrum domni papae, se ibi in orationem dedit. Non multo post sanguis ab eius oculis effluxit; et ita lumen recepit.

    Quidam diaconus nomine Crescentius lepra horribili toto corpore' perfusus, orans ad tumulum beati viri, factus est sanus.

    Comitissa3 ipsius civitatis et quidam puerulus eiusdem loci, quartanis febribus per annorum duorum spacia vexati, per me- rita sancti Clementis papae sunt liberati.

    Vir quidam nomine Wido cum uxore sua, perditis luminibus, per merita sancti illuminantur.

    Quidam nomine Petrus, per annos tres manuum et pedum officiis perditis, delatus ad sepulcrum sancti, statim effectus est sanus.

    a. ex V 81v—82, Z p. 169—171: De miraculis Wiberti (Wicberti V) pa- pae, qui et Clemona. b. H. Z. c. om. V. d. Pictavinus 1'. e. est om. V. f. corpori V. g. cometissa Z.

    1. Cf. Annales S. Disibodi (Mon. Germ. SS. XVII 17) 1099: „Interea Wigbertus, Romanae et apostolicae sedis invasor, moritur. — Quidam autem de fautoribus eius rumorem sparserunt in populum, ad sepulchrum eius se vidisse divina micuisse luminaria. Quapropter dominus apostolicus Paschalis, zelo Dei inflammatus, iussit, ut effoderetur et in Tyberim iac- taretur. Quod et factum est".

    UDALRICI CODEX. 108 195

    Adolescens quidam fere per unius anni spacium tanto men- 1101-1120 brorum fuerat detentus languore, ut nec stare nec sedere nec ambulare vel quoquo modo quiescere valeret. Veniens mater ad sepulcrum sancti eumque pro filio deprecata et domum reversa invenit ^ilium sanum.

    Sutor quidam vocabulo Paganus, pravorum verborum con- vitiis plenus, beati papae Clementis borribilis maledicus, cnm die quadam vellet aleis ludere cum quodam milite pontificis: Modo inquit ludamus; quia statim te vincam. Cui miles: Si vere inquit dominus meus Clemens est sanctus, ego te vincam. Et ille: Si ipse est sanctus, et ludum et lumen protinus amittam. Et statim factus est cecus. Vix sustinens per duos menses intolerabilem oculorum dolorem, ductus tandem ad sepulcrum sancti, illuminatus est.

    In anniversario eius quidam per multos annos cecus, ante 1101? sepulcrum eius prostratus, in prima vigilia lumen accepit. Sept '

    Quidam homo Ferro nomine cum febre maxima tantam pa- tiebatur ventris" ingluviem, quod nunquam poterat saturari. Quia omnia, quae edebat, ab inferiori parte absque digestione emittebat. Et per duos annos hac passione adeo est afflictus, quod ad extremum iam pervenerat vitae. Tandem ad tumulum sancti ductus, factus est statim sanus.

    Cuiusdam piscatoris uxor gravissima paralisi adeo est per multum tempus vexata, quod os ei retortum erat usque ad aures; oculi terribiles. Ducta ad sanctum corpus, facta est sana.

    Quidam illustris homo, officio manus amisso, orans ad sepulcrum sancti, restitutus est sanitati.

    Quidam heremita magnae religionis afflictionis causa circu- lum ferreum nudo corpori circumposuerat. Quem caro accrescens graviter affligebat et multis doloribus replebat; fetorem etiam ferre non poterat. Qui, licet adversariae parti penitus faveret, dolore tamen urgente ad sancti sepulcrum pervenit. Ubi fracto circulo, ab illa gravissima angustia liberatus est.

    Quidam alius cecatus cucurrit ad sanctum et statim illu- minatus est. a. <m. v.

    13»

    196 UDALRICI CODEX. 108

    -1102 Quidam presbiter per totum fere annum tanta infirmitate est detentus, quod de lectulo suo" non poterat se movere. Ductus ad sanctum, redditus est sanitati.

    Surdus ibi recepit auditum. Et mulier, per quatuor anuos sanguinis fluxu fatigata, ad sepulcrum apparente sibi beato Cle- mente effecta est sana. Ibique mulier quaedam adeo incurva, ut caput genibus iungeretur, est erecta. Et quaedam puella ante et retro gypposa, videntibus cunctis qui aderant, fractis gyppisb, sana facta est. Alia quaedam ab insania liberata est. Alia, cuius manus et bracbium aruerat, sanitati est restituta. Quidam per novem annos mutus loquelam recepit ibi.

    In civitate Tuscana, quae est iuxta Bitervum", a Reinhero monacho quem Pascasiumd 1 vocant episcopus consecratus pres- biteris — ordinatis ab episcopis papae Clementis — officium interdixerat divinum; dicens, illos presbiteros non esse. Illi contristati petierunt a maioribus" terrae, inde fieri legem. Sta- tutum est itaque: ut tres presbiteri ex parte beati Clementis et tres ex adversa ferrum ignitum deferrent. In nostris itaque nullo ignis signo prorsus reperto, manus adversariorum penitus combustae apparuerunt. Protinus episcopus cum suis compli- cibus a cunctis clericis et laicis ab eodem est episcopatu de- pulsus.

    Duo presbiteri rogaverunt Deum, ut, si ipse esset sanctus, ora distorta haberent. Quod ita factum est; et hoc tota pro- vincia novit.

    Quidam laicus rogavit similiter, ut, si ipse sanctus esset, manum aridam haberet; et statim arefacta est.

    In fine horum praedictus Castellanensis" episcopus3 sub- scripserat: „Multa sunt autem alia, dilectissimi fratres, quae longum est enarrare; et sicut certissime creditis, quod Deus veritas est, ita verissime teneatis, quod hec vera sunt omnia".

    a. om. Z. b. gybbis Z. c. Biternum VZ. d. Paschasium Z. e. Oae- staelanensis V.

    1. Paschalem II papam. 2. Iohannes.

    UDALRICI CODEX. 109 197

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.