useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 293
Signature: 293

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 293, S. 495
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 293, S. 495

    Graphics: 
    x

    3. Dedicatio ecclesiae S. Petri Babenbergensis".

    Anno dominice incarnacionis 1012 Heinricus secundus rex 1012 christianissimus in loco Babenberg dicto, quem inspirante Deo Ma1'6 pridem ad episcopatum erexit omnique terrena facultate abun- danter ditavit, dedicationem fieri ecclesie statuit; cui ipse inter- fuit cum omnibus, quos advocare potuit. Igitur 2 Non. Maii a quadraginta quinque episcopis eadem dedicatio hoc ordine est celebrata.

    Altare occidentale, quod in eadem ecclesia precipuum est et principale, consecravit venerabilis Eberhardus, primus eius- dem sedis episcopus, in honorem sancte et individue Trinitatis ac sancte et victoriosissime crucis et in honorem sanctorum apo- stolorum Petri et Pauli omniumque apostolorum et sancti Ki- liani sociorumque eius. Reliquie autem in eodem altari posite sunt: de catena sancti Petri, de sanguine sancti Pauli apostoli; sanctorumque apostolorum reliquie: Iohannis apostoli et euange- liste, Iacobi, Andree, Thome, Philippi et Iacobi, Bartholomei, Barnabe; de sudario Domini, de sepulchro Domini, de sandaliis Domini, de ligno Domini, de sanguine Domini; et ex integro corpora sanctorum Gai pape et Ermetis martiris; reliquie Cosme et caput Damiani.

    Dextrum altare occidentalis altaris consecravit venerande memorie Heribertus Coloniensis archiepiscopus in honorem sanc-

    a. Descripsi primum anno 1S59 itertim tinno 186! cx cod. bibl. Btimbergensis Ed.HI 15, membran. psalterium saec. XIV continente, in quo haec rdatio mamt saec. XV collocata est. Edidi in Mon. Germ. SS. XV11 635.

    1. Esthcr 13, 17.

    480 * EPISTOLAE BAMBERGEN8ES. 3

    1012 torum confessorum Silvestri Gregorii Ambrosii. Reliquie autem Mai'6 in eodem continentur: de baculo sancti Petri apostoli, sanctorum confessorum Silvestri Martini Eucharii Maximini Paulini Ambro- sii Magni Crescencii Epiphanii Decencii Florencii Laurencii epi- scopi Maurencii et Iuveniani.

    Sinistrum altare occidentalis altaris consecravit Megingaudus Treverensis archiepiscopus in honorem sanctorum martirum Dio- nisii Rustici et Eleutherii, Laurencii Ypoliti et Viti. Reliquie vero in eodem posite sunt sanctorum martirum Laurencii Xixti Felicissimi Agapiti Ypoliti Pancracii Nerei et Achillei, Viti et Modesti, Tiburcii Bonifacii Oswaldi, septein fratrum Crisogoni Urbani Abdon Vitalis Naboris Senesii.

    Altare vero sancte Crucis consecravit pie memorie Iohannes Aquilegiensis patriarcha in honorem sancte Crucis et sancti Ste- phani protomartiris. Reliquie vero in eodem posite sunt: de tunica Domini inconsutili, de spinea corona, de corpore et san- guine Domini quod consecravit Iohannes tercius papa, sancti Stephani prothomartiris, Alexandri Evencii Theodoli Pancracii, Stephani pape et martiris, Sigismundi, Romani militis, Maximi martiris, Mauricii".

    Orientale autem altare consecravit Erkanbaldus Mogontinus archiepiscopus in honorem sancte Dei genitricis Marie et sancti Michaelis archangeli omniumque celestium virtutum et sancti Georgii martiris. Reliquie autem in eodem posite sunt: de vesti- mento sancte Marie, de sanguine sancti Iohannis baptiste, Georgii martiris, de brachio Iusti, Symeonis, sanctarumque virginum Lucie Cecilie Agathe Waldburge Margarete Crescencie Iuliane Verene Tecle Anastasie Perpetue Felicitatis Cancianille Speciose Modeste Irminie.

    Dextrum altare orientalis altaris consecravit Hartwicus Salz- burgensis archiepiscopus in honorem sanctorum Nicolai Adal- berti Emerammi Venzeszlaib Ruodberti Erhardi. Reliquie vero in eodem posite sunt Burchardi confessoris, Ruodberti confessoris, Erhardi Severini Panthaleonis, Wenzeszlai martiris, Wunnibaldi

    a. Maurcii c. b. Vcnheszlai c.

    EPISTOLAE BAMBERGENSES. 3. 4 481

    Galli Othmari Columbani Uodalrici Briccii, Wicberti confessoris, 1012 Severi confessoris, Valentini confessoris, Adalberti martiris. '' b

    Sinistrum altare orientalis altaris consecravit Dagino Par- thenopolitanus archiepiscopus in honorem sanctorum Blasii Lant- berti Stephani protomartiris. Reliquie vero in eodem posite sunt sancti Stephani prothomartiris, Ciriaci Cristophori Saturnini Anastasii Innocentii Appollinaris Blasii Landberti Mauricii Cele- stini Douati Cancii Canciani Cancianille martirum.

    Altare ante criptam consecravit Aschericus Ungarorum archi- episcopus1 in honorem sanctorum confessorum Hylarii Remigii Vedasti. Reliquie autem in eodem sunt posite sanctorum Hy- larii Remigii Germani Vedasti Amandi Vindemialis Columbani Macharii monachi, Medardi Bertini Briccii Ragnulfi Leudegarii, de sepulchro Domini.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.