useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 181
Signature: 181

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 181, S. 323
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 181, S. 323

    Graphics: 
    x

    175. Beinricus V imperator Hartwico I episcopo Ratisbonensi, quae Roma allata sint, refert. Hortatur, ut in studio erga se perstet". (E 317)

    H(einricus) Dei gratia Romanorum imperator augustus H(art- 1116 wico)1 Radisponensium episcopo gratiam suam et omne bonum, ut fideli karissimo.

    Quod legatos tuos tanto tempore retinuimus, nulla alia de causa fecimus, nisi quod nec itineris nostri nec a Roma aliquam certitudinem tibi mandare potuimus. Nunc dilectioni tuae intimare decrevimus, episcopos quosdam, videlicet Astensem3 Aquensem3 Placentinum4, inde venisse; non nostra quasi le- gatione, sed eorum propria voluntate ivisse. Qui tamen verae pacis concordiam inter nos et papam6, omni dubietate remota, retulerunt. Qui etiam nos omnes — Monasteriensem6 nominatim, Tridentinum7, Augustensem8, Brixinorensem3, Constantiensem10 abbatemque Vultensem Arnoldum11 — in adventu eorum bene- dixerunt, ore et osculo ex eius parte salutaverunt. Aiunt etiam: domnum papam nunquam aliquem adversarium nostrum, Coloniensem" vel Salzburgensem13 vel Wirzeburgensem" vel Hal- berstatensem16, vel aliquem inimicum nostrum viva voce vel litteris salutasse. Moguntinum16 nec ipse nec tota Romana ecclesia aliter quam traditorem Dei et domini sui et tocius christianitatis ap-

    a. ex V 133 v, Z p.294 — 295.

    nendis causis — suppliciter destinavit. Cuius legationis primatum abbas Cluniacensis — tenuit".

    1. I. 2. Landulfum. 3. Azonem. 4. Guidonem III. 5. Pa- schalem II. 6. Burchardum. 7. Gebehardum. 8. Hermannum. 9. Hugonem Brixinensem. 10. Udalricum I. 11. s. Erlolfum.

    12. Fridericum I. 13. Conradum I. 14. Erlungum. 15. Reinhar- dum. 16. Adelbcrtum I.

    20*

    308 UDALRICI CODEX. 175. 176

    1116 pellant. Quicquid enim Viennensis Wido1 Chuono3 contra im- perium et nos aliquo modo moliti sunt, detestatur; ita quod fraternitatem et gratiam suam idem ChSno inde apparet ami- sisse. Hoc totum promittit, non per nuncium, sed per se ipsum verum esse probaturum.

    His aliisque verbis auditis ac pertractatis, cognovimus: te, ut mandavimus congruo tempore ad nos venire3 non posse, quia cum maxima festinatione ad praesens ire oportet. Sed tamen, ubicunque erimus, pro te et vice tua erimus. Et tu, ubi fueris, pro nobis et" in persona nostra sis, iuvando et sustinendo ac defendendob honorem nostrum, et specialiter nepotem nostrum Fridericum"4 aliosque fideles nostros; ut bene appareat, te esse inimicum inimicorum nostrorum et amicum amicorum nostrorum.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.