useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Eberacensia, ed. Wegele, 1863 (Google data) 1
Signature: 1

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Sohenkungen des Bamberger Dompropstes Conrad an Kl. Ebrach.
Source Regest: Monumenta Eberacensia - Namens des historischen Vereins für Unterfranken und Aschaffenburg, Nr. 1, S. 71
 

ed.
Current repository
Monumenta Eberacensia - Namens des historischen Vereins für Unterfranken und Aschaffenburg, Nr. 1, S. 71

    Graphics: 
    x

    Eo tempore quo dominus Adam venerabilis Eberacensium abbas ut. p¡'. et fratres sui in orientalem Franciam venientes vagis sedibus incerti 0'° *' tandem in loco Ebera consederunt, res eorum tenuis erat valde et per multos annos egestate laborabant. Itaque dominus Cunradus, custos maioris ecclesie in Babenberg et prepositus sancte Marie in Turstat, 5 paupertati eorum compaciens, cum in voluntate viveret oracionis gracia visitare dominicain sepulturam, accepto a religiosis viris consilió omnem expensam ad iter preparatam, XXX. uidelicet talenta ad iacenda monas ters fundamenta erogavit, ea sane intencione, ut quidquid in ipso loco deinceps super edificatum foret, coram omnipotente deo ipsius saluti 10 proQceret. Postmodum uero X talenta ipsis fratribus obtulit, ut in fundo ecclesiae ipsius agros ex silua nouarent, ex quorum fructibus anniuer- sarium eius singulis annis celebrantes, absque omni contradiccionis scrupulo seruicium refeccionis ubertim habere debeant. Item exstructo eorum dormitorio, cum pre inopia rerum lumen sufficienter ibi habere 15 non possent, ipsa solita circa eos usus benignitate У talenta dedit, ut agros facerent, ex quibus prefate domui ab anno in annum lumen prouideretur. Item proficientibus rebus eorum, cum fratres augmen tan cepissent, ad dilatandum monasterium et fratribus exterioribus Chorum faciendum X talenta impendit et aureum annulum marcam 20 ualentem. Insuper, cum cara esset annona, ad prefatum opus Xmodios frumenti dari precepit. Item in consecracione monasterii omnibus al- taribus camisias de suis impensis faciebat et tapete de nobili opere ad crucem adornandam in parasceue et in festiuitatibus ante altare ponen- dum dedit. Omnia hec si rite computata fuerint, LXtalentorum sum- 2$

    mam facient. Hec idcirco literis breuiter ad memoriam reuocantur, ut apud fratres eiusdem loci maiori gracia et pleniori caritate ipsius recordacio habeatur, quia necessitatis tempore rudius surgenti ecclesie etiam parua donaria graciori oportunitate prodesse uidebantur magis, 3 quam nunc adulte ingencia.

    10

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.