useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Eberacensia, ed. Wegele, 1863 (Google data) 7
Signature: 7

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Der Bamberger Domherr Tuto beurkundet eine von ihm an Kl. Ebrach gemachte Schenkung. (1155).
Source Regest: Monumenta Eberacensia - Namens des historischen Vereins für Unterfranken und Aschaffenburg, Nr. 7, S. 85
 

ed.
Current repository
Monumenta Eberacensia - Namens des historischen Vereins für Unterfranken und Aschaffenburg, Nr. 7, S. 85

    Graphics: 
    x

    In nomine sancte et individue trinitatis eiusdemque inseparabilis vnitatis. Qui in multis multipliciter offendimus omnes, dignum et ius- tum esse credimus, ut deo per mundi despectum ac sacrarum exercia accionum studiose seruiencium affectum et amorem nobis omni modis attrahamus, ut eo feruenciori deuocionis uigilancia nostram precibus prosequantur memoriam, quo nostre largitatis uberiorem in se fuerint 10 experta beniuolenciam. Ea propter notum esse cupimus tam presenti- bus quam postfuturis Christi fidelibus, qualiter ego Tuto sancte Baben- bergensis ecclesie canonicus et magister scolarum cum venerabili viro domno Adam primo abbate in Ebera, annuente tota eiusdem loci fra- ternitate, pro remedio anime mee, pia voluntate per oblacionem rerum 15 nostrarum quas ipsis contulimus constituendo firmauerimus, ut semper in minuicione sanguinis, quem fratres minuunt, singulis vini porcio et panis albus in nostri recordacionem ac sue debilitatis recreacionem sine fraudacione tribuatur. Cum enim nobis cordi esset illorum suf- fragia precum nostre alcius deuocioni conciliare, ad perpetuam nostri » apud ipsos recordacionis memoriam hanc cum eis paccionem ordinaui- mus et consenciente ipso abbate definite terminauimus porro ad ipsius oblacionis impensam oportuno exhibendam tempore vinearum que site sunt in curia ipsius Stockheim') dictam porcionelh, et eam contingenter nobis memoratus pater offerendo designauit et nos susceptam sub ea- 25 dem conditione fratribus delegauimus. Mansum quoque vnum in ipsius abbatis fundo nostris exstirpari fecimus impensis, ut ex illo nouali pa- nis candidus debeat fratribus prouenire. Adiecimus quoque, ut in an- niuersario nostri obitus de eodem fratribus ministretur, ut eo nos di- uine instancius pietati comendare festinent, quo nostre crebrius bene- 30 uolencie dona perceperint. Vt autem hec omnia ita ut sunt concordi assensionis animo inter nos composita atque ordinata absque destruc- cione rata et inconuulsa permaneant, nullnsque succedencium abbatum ea mutare minuere seu infringere presumat, hanc eis cartam ad ip- sorum libitum fieri et sepe dicti Adam primi ipsius cenobii abbatis 35 sigillo fecimus insigniri, ut quicunque ea temerare presumpserit, diuine

    5

    fol. 41 h.

    ') Das schon genannte Monchstockheim.

    animaduersionis et fraterno dileccionis se incursurum offensam et in futuro eterni supplicii, nisi resipiscat, subiturum non dubitet penam. Cunctis uero hec seruantibus nostrique meinoriam pie recolentibus gracia, pax et gloria tribuatur uite, amen. Porro buius rei tot sunt s testes quot in ipso habentur monasterio monachi et fratres. Acta anno domini M.0 C.0 LV. indictione III., regnante inuictissimo Romanorum rege Fridericio, anno IIIo regni eius, imperii autem primo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.