useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CCXLIX.
Signature:  CCXLIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Conradus, Romanorum rex, ecclesiae Olomucensi confirmat restitulum ca- .si/urn Podiwjn cum libertatibus super eodem. Dt. apud Babenberg.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXLIX. , S. 258
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXLIX. , S. 258

    Graphics: 
    x

    CCXLIX.

    1144.

    Vs f In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Cuonradus diuina fauente clementia Romanorum rex secundus. Iusticie diflinicio est. constantem ac perpetuam habere uoluntatem tribuendi unicuique. quod sibi iure competit. Quam uirtutem cum omne hominum genus partim a natura. partim insti- tutis legalibus edoctum colere semper et exercere habeat. precipue tamen regie dignitati congruit. talem animi habitum immutabilis induere. eis ta men personis nostra in omni pietatis et equitatis defensione dignacio pro

    229

    pensiorem debet adhibere beneuolenciam. que diuinis sincerius sunt man c¡pate obsequiis et nobis in administracione regni sollicite agentibus et operacionis munere beneficis et ueracis consilio. subsidio et indefessi laboris studio assistunt. Ea propter reuerende pater Heinrice Olomucensis presul. quem ob religionis immaculate meritum preceptorem et tanquam mediato- rem in hiis. que ad dei cultum principaliter pertinent. pre omnibus re«*ni nostri pontificibus elegimus. per presentis precepti paginam reddimus tibi et, per te Olomucensi ecclesie tuisque catholicis successoribus in perpe- tuum confirmamus castellum Podiuin cum omnibus suis pertinenciis. cum omni integraliter potestate. vtilitate et fructu qui exinde prouenire nunc et in omne tempus potest ut ecclesie Olomucensis pontifices habeant. pos- sideant libere et absque ullius contradiccione utantur ac disponant. Sane ipsum castellum Podiuin possessionesque et res ad ipsum appendentes antiquo tempore Olomucensis retinuit ecclesia. sed temporum ac rerum perturbacione oborta Pragensis ecclesia predictum castellum occupauit et usque ad nostra tempora tenuit. cum tamen crebris interpellacionibus Olo mucensis ecclesia tam aput regni tribunalia. quam aput catholicorum con cilia que ri moni am uentilasset. Verum cum ut го In quo causa perspicue coo*nita lisque decisa et possessio ecclesie Olomucensi adiudicata esset. Praten ses tamen tocius iuris neglecto suflïagio iniuria persistebant. Ceterum nostra urgente iussione fidelis noster dux boemie Ladizlaus. facta sufli- cienti pro hoc et grata commutacione cleri Pragensis et fidelium suorum predium Seleu et omnia que ad ipsum pertinent. ut omnis de cetero lis inter episcopos Olomucensem et Pragensem de castello Podiuin penitus sopiretur et ecclesia Olomucensis perpetue in quiete possessionis priuilegio potiretur exclusa in perpetuum omni super eodem castro et bonis ad eum pertinentibus Pragensis ecclesie querimonia. Ad cumulandam uero nostre deuocionis beneuolenciam in eodem castro percussuram monete publice tibi concedimus et confirmamus. super quo regia auctoritate precipimus. ne quis dux aut comes eam interdicere aut corrumpere ullo modo audeat. pe- nam a nostra maiestate debitam suscepturus. qui aduersus nostra instituia uenire ausu temerario temptauerit. Omnem uero episcopii tui familiam siue serui sint siue coloni siue scriptici i utriusque videlicet sexus et omnis

    230

    etatis personas sub tue tuorumque successorum potestatis dominio et ordi- nacione ac iuridiccione manere decreuimus. ut nullius dignitatis uel condi- tionis homo a sua eos quiete et immunitate ulla ualeat exaccione uel uio- lencia perturbare. Si quis uero. quod absit. hanc nostram confirmacionem infringere temptauerit. С libras auri purissimi componat. quarum partem di- midiam camere nostre. reliquam uero prefate ecclesie Olomucensi persoluat. Vt autem hec pagina firma et inconuulsa omni deinceps tempore permaneat sigilli nostri impressione eam insigniri iussimus. manuque propria ut infra uidetur corroborantes. Qui presentes aderant testes subter notari fecimus. Quorum nomina hec sunt: Fridericus 3[agdeburgensis archiepiscopus. Buceo Wormaciensis episcopus. Sifridus Spirensis episcopus. Embricho Wirze- burgensis episcopus. Eilbertus Babenbergensis episcopus. Vddo Cicensis episcopus. Otto Frisingensis episcopus. Wicherus Brandenbur g ensis episcopus. Heinricus Ratisponensis episcopus. Wibaldus Stabulensis abbas. Fridericus dux Sueuorum. Adalbertus marchio de Brandenburch. Cuonradus marchio de 3Iisin. Otto palatinus comes de Witelinesbach. Dietpoldus marchio de Voburch. Geuehardus comes de Sulzebach. Fridericus aduocatus Ratisbo- nensis. Hermannus comes de Cuich. Adolphus comes de Montibus. Vthel- ricus comes de Lencebroch. Bertolphus comes de Andessa. Godefridus castellanus de Nurinbergh. (Signum domini Cuonradi Romanorum regis secundi.) Ego Arnoldus cancellarius vice Heinrici Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognoui. Anno dominice incarnationis millesimo cente simo quadragesimo quarto. indictione sexta. regnante Cuonrado Romanorum rege secundo. anno uero regni eius septimo. Data est apud Babenberg in Christo feliciter. Amen.

    Ex cisdem fon tili us modo chatis. — Excus. apud Richter ibidem.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.