useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CCCXXIV.
Signature:  CCCXXIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Sobeslaw, Boemorum dux, jura Teutonicorum Pragensium (quibus et Olo- mucenses in Moravia sunt usi) stabiliL 1174 — 1178. Detleb, episcopus Olomucensis, attestatur donationes a ducibus Sobèslaw et Vdalrico aliisque factas monasterio Gradicensi. 1179.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXIV. , S. 328
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXIV. , S. 328

    Graphics: 
    x

    CCCXXIV.

    llago Sobeslaus, dux Bohemorum, presentibus omnibus et futuris no- tum facio, quod in gratiam et defensionem meam suscipio Theutonicos, qui

    899

    manent in suburbio Pragensi, et placet etiam, quod sicut iidem Theutonici sunt a Bohemis natione diuisi, sic causa a Bohemis eorumque lege et consuetudine sunt diuisi; concedo itaque eisdem Theutonicis uiuere secun dum legem et iustitiam Theutonicorum, quam habuerunt a tempore aui mei regis Wratislai. Presbyterum, quem ipsi libenter elegerint ad ecclesiam eorum concedo, et iudicem similiter. Episcopus petitioni eorum nullo modo coutradicat. Debent .... iurare septem manibus pro furto, uel pro eo, quod dicitur nadworze. Ad nullam expeditionem Prage debent, nisi sit pugnandum pro patria. Si dux est extra terram Bohemie in expeditione, tunc Teutonici debent Pragam custodire circa quamlibet ualuam cum duo- decim scutis. Pro homicidio iudicare pertinet ad principem, pro quo qui- dem homicidio soluantur principi duodecim talenta denariorum Ratisponensis monete, uel dextra manus interfectoris secundum gratiam ordinetur. Qui pacem inter eos fregerit, decem talenta principi soluat, qui reus est. Si causam Boemus habet cum Teutonico, que testibus debeat probari, Boemus habeat erga Theutonicum duos Theutonicos et unum Boemum, fideles omnes. Similiter si causam Theutonicus habeat cum Boemo, tunc Theutonicus ha beat erga Boemum duos Boemos et unum Theutonicum sic fideles. De Komanis et Judeis similiter. Item si Boemus uel Romanus uel quicunque inculpauerit Theutonicum, tunc camerarius summus debet mittere nuntium suum ad iudicem Theutonicorum, et ipse iudex Theutonicorum iudicabit causam ¡�?аш, et ibi nihil plus pertinet ad camerarium. Et etiam concedo Theutonicis, quod ipsi liberi homines sint ab hospitibus et peregrinis ac aduenis. Noueritis quod homines liberi sint. Quicunque aduena uel ho- spes de quacunque terra ueniens cum Theutonico uoluerit manere in ciui- tate, legem et consuetudinem Theutonicorum habeat. Furtum si ad Theu tonicum est, debet excipi presente iudice Theutonicorum. Si fur Theuto nicus est,, princeps eum iudicabit. Si fur in nocte capitur, suspenditur. Si in die capitur, excoriatur in publico, et ciuitatem abiurabit; si postea capitur, suspenditur. Quidcunque faciunt Theutonici, non capiuntur, nec in carcerem ponuntur, si habuerint fideiussores, uel domum propriam. In quacunque re culpabiles erunt uel rei Teutonici, nihil dampni uel uerecun- die patiantur eorum pueri et uxores. Si per uicos Theutonicorum aliquis

    38*

    300

    in nocte iuerit, et facem non habuerit, si ille moriatur, Theutonici sunt inculpabiles. Si falsa uel fracta moneta fnerit in cista ¡nuenta Theutonici, reus est ille, cuius est cista. Si autem in curia uel in domo inueniatur, inculpabilis est, cuius est domus uel curia propter iniquos et malignos homines, qui talia solent proiicere in domos uel in curias. Si furtiuus equus apud aliquem Theutonicum recognitus fuerit, tunc ille, qui recogno- scit equum, iurabit prius, se amisisse equum furtiue; postea Theutonicus iurabit stans in circulo facto cum gladio in terra, se non Iura tum equum, uel rem illam se emisse, et non cognoscere illum venditorem, uel dominum eius. Nunquam debent iurare Theutonici, nisi ante ecclesiam sancti Petri, nisi principi sit iurandum. Si thaberna occulta fuerit in domo Theutonici, ipse dominus domus capiatur presente iudice Theutonicorum, uel eius nun cio, et nullus aliter.

    Dobner Annalium tomo VI. pag. 503.

    cccxxv.

    Detleb, episcopus Olomucensis, attestatur donationes a ducibus Sobèslaw et Vdalrico aliisque factas monasterio Gradicensi. 1179.

    Ego Detlebus dei gratia episcopus Olomucensis. Notum facimus cunctis fidelibus tam presentibus quam in Christo futuris. qualiter me cum plurimis clericis et laicis astante et anathematizante d. Sobezlaus dux Boemorum. post- quam paterni throni successor extitisset abbati et fratribus ad s. Stephanum prope Olomuc contulit Bukouany uillam. et syluam iuxta Nakl. et aliam siluam quam Oldericus dux tradiderat eisdem confirmauit. uolens hac elemo- syna grauia dampna que per eundem ducem post decessum Ottonis quon dam ducis Olomucensis eidem monasterio sunt illata resarcire tum quando ualeret. quam uero donationem formate sue priuilegio roborauit et per fora terre hoc notificare precepit. Frater autem eius Oldericus eo tempore Morauiam regens addidit tabernarium ibidem in Nakl et terram ad duo aratra in Nakl. quam a Sedlek milite de Skriben sua emerat pecunia.

    301

    Sedlek ipse qui similiter tempore destructionis monasterii prefati per ducem Sobezlaum maiius suas a deo dicato loco minime detraxit hereditatem suam in Choline dedit s. Stephano in leuamen peccati sui exorandum. Dominus Michael autem abbas s. Stephani de Gradis iusta petitione ad nos acce- dens rogauit. ut omnia hec que presens audirem. uiderem et ipse canonice confirmarem in scripti paginam redigerem. quod et facere minime dubitaui. Si quis igitur hanc elemosynam auferre uel factum immutare conatur anathemate feriatur. Anno Millesimo centesimo septuagesimo nono.

    Ex originali quondam monasterii Gradice n sis descripsit Friebek.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.