useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CCCXXVI.
Signature:  CCCXXVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Fridericus, Romanorum Imperator, decernit de limilibus Boemiae et Austriae Dt. Magdeburg Kat. Julii, 1179.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXVI. , S. 331
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCCXXVI. , S. 331

    Graphics: 
    x

    CCCXXVI.

    Dt. Magdeburg Kat. Julii, 1179.

    In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus, diuina fauente clementia Romanorum imperator augustus. Ad imperatorie dignitatis spe- ctare dignoscitur vigilantiam, eis, que ad pacis et iustitie obseruationem con- ducunt intendere, et seditionum occasiones prudenti cautela precidere. Ni hil vero reperitur efficacius magnas lites suscitare, quam viros potentes sue potestatis et propra domina terminos ignorare, vel ultra debitum extendere. Ea propter agitatam diu inter duces Baemie et Austrie de suorum terminis ducatuum controuersiam, dignum duximus tandem amputare, et utrique duca- tui iurisdictionis sue terminos certis limitibus assignare. Euocatis ergo ad nostre maiestatis presentiam eorundem ducatuum possessoribus consanguineis nostris Leupoldo scilicet, duce Austrie, et Friderico, duce Boemie, sic ex consilio principum Imperii nostri in curia nostra apud Egaram eosdem duca- tus disterminauimus, et institutis publice metis distinximus, ut hec distinctio prudentibus et maioribus utriusque terre tamquam omnino congrua placeret, et eam uterque assensu placido approbaret, ipsamque sibi et successoribus suis perpetua lege seruandam reciperet, et ambo iuri, quod secundum anota- tam contentionem super hac causa in alterutrum habere videbantur, spon

    302

    lauea et manifesta resignatione abdicarent. Ne super his ergo deinceps oriatur ambiguitas, ob firmam definite rei cognitionem et memoriam nomina et situs terminorum eorundem presenti pagina fecimus annotari. In superiori itaque parte utriusque terre, Boemie scilicet et Austrie, terminus est mons, qui dicitur altus: ab illo monte terminus dirigitur usque ad concursus duo- rum riuulorum, quorum unus vocatur Schremelize, alter Lunsenize (Lvn semze); inde porrigitur usque in proximum vadum, quod est iuxta Segor. Ab illo vado recta estimationis linca terminus idem extenditur usque ad ortum Postice (gestice) fluminis; ab ortu vero eiusdem fluminis usque in Ugruch (vrgrvbe). Hanc ergo predictorum ducatuum disterminationem auctoritate imperiali confirmaraus, et omni deinceps euo ratam haberi statuimus, preci- pientes sub pena imperials gracie, ut nullius unquam presumptione violetur; et si quis eam infringere attentauerit . . . centum libras ami, medietatem fisco regio, et medietatem iniuriam passo conponat, irrita tamen ipsius pre sumptione. In cuius rei argumentum presens priuilegium iussimus conscribi, et maiestatis nostre sigillo roborari, annotatis testibus, qui huic interfuerunt ordinationi. Qui sunt: Cuno, Ratisponensis episcopus. Diepoldus, marchio de Vohenburc. Fridericus et frater eius Heinricus, burggrauii Ratisponenses. Conradus, comes de Bilstein. Otto minor, palatinus de Vitelinesbacli. Rudol- phus, comes de Phullendorf. Cunradus, burggrauius de Nuernberch. Otto de Lengenbach. Diepoldus, comes de Lechsegmund. Cunradus de Bokesberch. Rupertus de Duina. Heinricus de Altendorf et frater eius Fridericus. Die poldus de Luzzenberc. Otto de Ashein. Rudiger de Minndebach. Otto, comes de Morauia. Bohut Boemus. Pillunc de Tudeliep et frater eius Primezla, marggrauiuB de Morauia. Albertus Trozenei. Udalricus de Sizengou et alii quam plures. Actum domini Friderici, Romanorum imperatoris inuictissimi. Ego Gotfridus cancellarius vice Christiani, Moguntinensis archiepiscopi et totius Germanie archicancellarii, recognoui. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millésime centesimo septuagesimo nono, indictione XII. apud Egram. Regnante domino Friderico Romanorum imperatore gloriosissimo^ anno regni eiusdem vigesimo octauo, imperii autem XXV. Et datum in ciuitate Magdeburg in Kalendis Julii mensis feliciter. Amen.

    Hormayrs Oestr. Archiv 1829. 631. — Rauch script. rer. Austr. II. p. 205.

    303

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.