useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, ed. Boczek, 1836 (Google data)  CCXXXIII.
Signature:  CCXXXIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Heinricus, episcopus Olomucensis, instituii capitulum cathedralis ecclesiae ad s. Wenceslaum Olomucii. (~ZW. Olomucii Nonis Martii,) 1132.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXIII. , S. 238
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, Nr. CCXXXIII. , S. 238

    Graphics: 
    x

    CCXXXIII.

    \> "f" In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus Christi tam moderni temporis quam futuri quod ego Heinricus diuina lar- giente dementia VII. olomucensium episcopus remissionem peccatorum asse- qui et in libro uite celestis asscribi deuote super omnia desiderans. et ne in conspectu eius de cuius plenitud i ne omnes accepimus uacuus apparerem desiderio animi feruentis exestuans inter cetera que ad Iaudem et glo- riam nominis domini ad decus et utilitatem ecclesie dei seu ex fidelium oblationibus seu ex propriis facultatibus Christo largiente acquirere potui. numerum etiam canonicorum qui in ecclesia dei ymnis et orationibus die noctuque decenter insisterent. et tam pro nostra quam pro omnium fidelium anime et corporis salute dei clementiam iugiter exorarent. non ex rebus episcopii diminutis sed ex bonis ecclesie dei nostro tempore deo opitu- lante iuste acquisitis deuotus augere uolui. et ut eadem dei ecclesia que

    809

    eiusdem prouincie ecclesiarum mater appellari meruit duodenario canoni- corum polleret numero. quatuor scilicet preter hos relictis qui in priori ecclesia sedula deo exhiberent obsequia. sollicite elaboraui. Quod profecto mee deuotionis factum ut ratum et inuiolabile in posterum permaneat. licet communiter ab omnibus christi fidelibus postulare studeam et quod iusto expeto. desiderio facile impetrare debeam ad uos tam specialiter sermo meus dirigitur. uos pre ceteris deuotionis mee affectus deprecatur. qui in hac sancta sede domino dispensante post me sessuri qui ecclesiae dei re- ginem per succedentia tempora usque in finem seculi estis adepturi. Uos inquam specialiter alloquor uos per caritatem dei deprecor et per amorem proximi obtestor. ut que ad laudem et gloriam nominis dei a me facta cognoueritis. nec recindere nitamini. nec rescindi paciamini. Eorum enim que in domo dei pro posse suo шee humilitatis adauxit deuocio. uobis etiam merces apud deum reputabitur. si vestro fuerint conprobata iuditio. Uos igitur hec que diuini amoris a me gesta sunt diligenter amplecti non respuatis et ne uel predictus canonicorum numerus diminuatur. uel seruitia. que eisdem fratribus seu de curia episcopali. seu a substituto si uestre pla- cuerit discretioni preposito dari constitui aliquatenus eis subtrahantur. sicut boni milites christi prouidere non cessetis. maxime cum et ego ad hec constituenda non res episcopii ut prefatus sum diminuerim. sed tam de prepositura quam de ceteris bonis ecclesie dei meo tempore deo uolente acquisitis hec fieri competenter prouiderim. Omnipotens autem deus septi- formis spiritus sui donis sanctitatem uestram repleat. ut per spiritum timoris amori conditoris inherendo. per spiritum pietatis raeis petitionibus conde- scendendo. per spiritum scientie atque consilii ecclesie dei honestati et utilitati diligenter prouideatis per spiritum fortitudinis eandem dei ecclesiam impugnantibus uiriliter resistere non paueatis. per spiritum intellectus ac sapientie nouum hominem qui secundum deum creatus est in iusticia et sanctitate ueritatis induti omnipotenti deo placere ualeatis. Amen.

    Autograph um exstat in archivo capituli O I о m и �? e n s¡i s. — Lapilli i л - eisum apud Richter 1. �?. — Excusum dedit Wckebrod 1. �?. pa¡*. 142. et Richter in Serie episcoporum Olomucens. pag. 248.

    27

    210

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.